IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Declarat quam juste omnes praedictae punitiones tam positivae quam privativae afficiant damnatos, explicando singulas optime, metaphysice et moraliter, per exempla ac comparationes ad praemiationem Beatorum. Quod ait n. 9. per intellectum et voluntatem praecise meruisse bonos et malos, tantum vult excludere actus necessarios a ratione meriti, quia actus aliarum potentiarum, ut subsunt his, meritorii sunt, ut habet Doct. 2. d, 42. q. 4. et quodl. 18. a. 3.
(g)De tertio articulo, dico quod cum justitia dupliciter accipiatur in Deo, sicut dictum est distinct. ista, quaest, prima, in ista punitione non tantum est justitia prima quod scilicet condecet divinam bonitatem sic punire, sed etiam secunda, quia haec est quaedam exigentia, vel justa correspondentia poenae ad culpam; et hoc patere potest discurrendo per singulas punitiones praedictas. Prima quidem poena non est inflicta, nec posset juste infligi, cum sit formaliter culpa, sed est poena derelicta, sicut dicit Augustinus super Psal. quin tum. vers. 4. Cum punit Deus peccalores,malum suum non infert,sed suis malis malos relinquit; quod intelligo de illa prima paena, quae est culpa derelicta, sive non remissa, vel desertio peccatoris in tali culpa, et hoc, sicut dictum est esse a Deo in articulo praecedente,sic est juste ab ipso. Juste enim derelinquit, vel non remittit, sive quia voluntas voluntarie continue male vult, sive quia usque ad terminum viae permansit in peccato sine poenitentia, quod tamen tempus erat sibi praecise taxatum ad poenitendum: sive tertio, quia peccavit in via, ubi demeruit sic derelinqui. Justum est quidem illum, qui continuat malitiam, a malitia per alium non liberari, nec hoc solum, sed qui potuit malitiam derelinquere, et adhuc habuit tempus praecisum Sibi taxatum, nec in tempore illo corrigitur, sed perseverat in malo, justum est ut tempore illo elapso deseratur illi malo. Tertio etiam, de quo minus videtur, si quis per culpam suam se praecipitat in impotentiam evadendi, non solum a se, sed etiam a quocumque, nisi ab illo quem tunc offendit. juste potest deseri in ista impotentia, sicut si quis se voluntarie projiceret in foveam, de qua non posset per se evadere, nec aliquo modo, nisi per adjutorium alterius quem contemnit et offendit in projiciendo se, juste potest in illa fovea derelinqui.
(h) Haec tria ad propositum satis patent, quia et damnatus continue est in aliquo malo velle, ut videtur probabiliter, et usque ad terminum viae permansit impoenitens, et in via offendit labendo in peccatum, de quo non potest evadere per se, nisi tantummodo disponendo se meritorie de congruo, et hoc pro statu viae, quem totum sine tali merito infructuose pertransit.
(i) Secunda etiam poena sicut est a Deo, scilicet negative, quia non conferente beatitudinem, ita juste est a Deo, quia sicut bonum honestum juste requirit ut pro ipso reddatur bonum commodum, ita peccatum privans honestatem, juste requirit ut pro ipso reddatur privatio boni commodi, et ista correspondentia justa privationis commodi ad privationem honesti, ordinat illam culpam, sicut potest ordinari malum, absolute enim est contra ordinem ; et ideo non potest manere in toto, cum ordine illo, qui potest esse in toto stante illo, nisi aliquid adjungatur, quod ordo totius requirit adjungi. Exemplum, putredo in membro simpliciter est contra bonum ordinem corporis, quod si non tollatur, non potest stare melior ordo corporis, qui potest haberi illo stante, nisi apponatur aliquid aliud quod secundum universalem ordinem corporis correspondet membro putrido,videlicet aliquid, quod prohibeat communicationem illius membri ad alia membra talem qualis esset, si non esset putredo ; pro isto Boetii 4, de Consolatione : Infelicioret sunt improbi injusta impunitate damnati quam justa punitione puniti; nec mi rum, quia in primo nullum est bonum, nisi naturae, quod tamen vitiatur per malum culpae.
In secundo ultra bonum naturae est aliquod bonum reformans culpam, scilicet justa correspondentia poenae ad illam.
(k) In tertia paena satis apparet justitia exigentiae, quia sicut bonis congruit ubi in corpore nobilissimo circumscriptive, scilicet corporibus Beatorum, et definitive Angelis bonis, tamen cum libertate ad aliud ubi, pro libito (quia gloriae est posse uti potentia sua motiva ad quodcumque ubi, quia non repugnat gloriae), sic justum est reprobos locari in corpore vilissimo quod est terra, ad illud limitari, ut priventur potentia motiva, qua si possent, male uterentur, propter malitiam voluntatis.
In quarta etiam est justitia, quia sicut intellectus Beati determinatur ad videndum nobilissimum objectum, essentiam scilicet divinam, et concomitatur voluntas ad fruendum illo objecto,stante tamen libertate considerandi alia objecta, et amandi, quorum consideratio et dilectio non impedit istud bonum ; sic intellectus mali determinatur ad intense considerandum aliquod objectum disconveniens, quia nolitum et imperfectum, quia corporale, et voluntas ad nolendum aliquid positum in esse, quod est contristativum, et aufertur libertas considerandi et volendi alia, per quae considerata et volita, posset illa punitio diminui ; et ratio tam in Beato quam in istis est, quia per intellectum et voluntatem praecise meruerunt, et illae sunt nobilissimae potentiae naturae intellectualis, in quarum per consequens perfectione vel imperfectione praecise consistit perfectio vel imperfectio talis naturae.
In quatuor aliis poenis, scilicet tristitiis, satis apparet justitia, quia consummatio poenae requirit tristitiam. Si autem de hominibus damnatis post judicium, loco secundae detentionis, ponatur ardere in igne, et in loco quartae tristitiae ponatur dolor in appetitu sensitivo, tunc est ibi justitia ex correspondentia illius acerbitatis ad delectationem inordinatam quam habuit in peccato.
(1) Contra, mali ad malum non videtur habitudo, in qua sit bonitas. Praeterea, saltem melius esset si primum malum tolleretur quam si eo manente addatur alium malum correspondens, sicut apparet in exemplo illo de membro putrido, vel simpliciter melius esset corpori expulsio putredinis, quam quod prohiberetur commutatio illius membri ad alia.
Ad primum, falsi ad falsum est necessaria correspondentia, vel quod sic mali inhonesti ad malum incommodi, est justa correspondentia.
Ad secundum, dicitur quod universum esse melius, requirit quod aliqua mala sint in eo, quod accipitur ab Augustino ad Enchir. cap. 11. Omnipotens melius judicavit sinere mala fieri, quia potens est de illis majora bona elicere. Idem cap. 11. mala eminenter situata, eminentius commendant bona.
Et istud specialiter deducitur in proposito, quia sinendo culpas, et puniendo eas, apparet in effectibus divinis justitia, quae non apparet, si nulla culpa sineretur. Hoc dicit Augustinus de Civit. 21. cap. duodecimo, dispartitur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid valeat misericors gratia, in coeteris aliis justa vindicta ; neque enim utrumque de monstraretur in omnibus. Ista etiam commendatio boni ex malo juxlaposito refertur ad gloriam Sanctorum, quibus Isaiae 66. dicitur: Egredientur et videbunt cadavera vivorum, et erit ad societatem omnis carnis; juxta illud Plsam. 37. Laetabitur justus cum viderit vindictam. Et istud tractat Augustinus de Civit. 20. cap. 21.
Esset ergo negandum, quod melius esset universo malum culpae tolli a malis, quia tunc tolleretur bonitas, quae est in justa punitione, quae non potest esse justa nec bona, si omnis culpa tolleretur, nec exemplum illud de membro putrido valet, quia sicut melius esset illi corpori amotio putredinis, quam arefactio membri manente putrefactione, ita melius esset huic personae culpam suam tolli et poenam, quam istam duplicem privationem eum tali maxima correspondentia manete in eo, quia utraque privatio, et est in se mala, et isti mala, et magis mala, quam correspondentia hujus ad illam sit isti bona. Sed alia correspondentia est magis bona universo, quam nullam talem esse in universo, quia pluralitas graduum bonitatis facit ad perfectionem universi, sicut melius esset Lunae habere lucem Solis, si posset eam habere stante sua natura, non tamen universo, quia tunc non essent omnes gradus luminarium in universo.
(m) Contra hoc, nec natura suprema possibilis in universo facta est, nec fiet, ut tenetur probabiliter, nec omnes gradus beatitudinis possibiles in natura beatificabili erunt in regno caelorum; si ergo propter perfectionem universi non faciet Deus omnes gradus bonitatis, qui non solum sunt universo boni, sed in se boni, et habentibus boni, quia necessitas est, quod propter perfectionem universi sit ista bonitas infima, quae est in se malum, et habenti malum, imo ista est inferior quacumque quae est in se bonum, et habenti bonum, imo melius esset omnes tales tolli, et pro eis dari bona, quae essent in se bona, et habentibus bona, scilicet beatitudines. Istud excludit primam rationem. Non enim de malis, ut videtur, eliciuntur bona majora, quam essent ista quae privantur per mala; punitio enim ista privativa, non est magis bona quam charitas, vel beatitudo, quae privatur. Aliud quod tangitur, scilicet quod malum convenienter ordinatum, eminentius commendat bonum, vel quod commendatio bonorum eminentius non requirit illud quod est malum. Quid enim est malum convenienter ordinatum, cum omne ideo sit malum, quia est contra ordinem ? Nec simile est de diversis coloribus in picturis, quia quilibet color est aliquid positivum immutativum visus suo modo ;sed si pictor posset in uno loco dimittere vacuum, non propter hoc esset pictura pulchrior.
(n) Aliud de manifestatione divinae justitiae non videtur concludere; eminentior est enim actus etiam justitiae, permittere* bonum meritum, quam punire meritum malum, imo infima justitia est vindicare. Unde actus ejus nunquam debet esse medii electivus, sicut in praemiatione et commutatione, sed quasi cum quadam displicentia; et ille actus voluntatis minus est perfectus, quia ad hoc quod sit bonus, debet esse minus voluntarius; electio enim magna vindicandi magis crudelitas, est. Modo non sequitur non apparet justitia divina in actu infimo possibili competere justitiae; ergo non apparet, imo eminentius apparet in aliis actibus eminentioribus justitiae.
(o) Quartum similiter de laetitia Beatorum, non videtur movere ;sicut enim secundum Gregorium Dialogo 4. Deus quia pius est non pascitur cruciatu, quia justus est, ab iniquorum ultione non sedatur; ita multo magis Beato repugnat pasci cruciatu, quod hoc attribuitur Deo proecise propter justitiam, quae justitia quandoque compellit judicem ad vindicandum, ubi alias non judex compatitur punito. Sed esto quod modo sint conformes justitiae, ideo loetentur de punitione malorum, sive Judoe; nonne magis loetificarentur de ejus glovificatione, si beatificarelur ? Patet quod sic. nunc enim Petrus plus gaudet de beatitudine Lini, quam de damnatione Judae. Si autem Judas beatificaretur, laetaretur de glorificatione ejus, sicut nunc de beatitudine Lini. Ista excludendo et confirmando rationes illas sumptas ex dictis Augustini, potest dici de quarto articulo, etc