IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Deum punire damnatos cum misericordia parcente, seu citra condignum. Ita August. 21. Civit. 24. Cassian. Psal. 51. D. Thom. hic q. 2. art. 2. et 1. p. q. 21. art. 4. cujus rationem pro hoc adductam refutat Doctor efficaciter, ducens exemplum ejus ad oppositum.
(p) De quarto articulo, sicut dictum est distinctione ista, misericordia liberans totam miseriam excludit: parcens, sed non liberans, partem ejus quae debetur excludit. Prima non est hic, sed secunda. Ad quod ponitur talis ratio: Agens et patiens semper sibi proportionabiliter respondent, ita quod sicut se habet agens ad actionem, sic patiens ad passionem. Quae autem sunt inter se inaequalia non habent similem proportionem ad alia, nisi inter se inaequalia, sicut senarius et quaternarius, quia sunt inaequales, habent proportionem duplam ad ternarium et binarium, consimiliter inaequales: ergo quando agens excedit patiens, oportet quod actio excedat passionem. Et haec conclusio confirmatur, quia videmus in omnibus agentibus aequivocis, quod patiens non recipit totum effectum.
Ex hac conclusione ad propositum sic : Dans se habet per modum agentis, et recipiens per modum patientis: ergo quanto dans superexcedit recipientem, conveniens est ut datio excedat illam receptionem, quae est proportionata recipienti. Pro eodem autem computatur minus malum, et majus bonum, ut dicitur in 5. Ethicorum: ergo Deus sicut semper dat ultra condignum, ita semper infligit malum citra condignum.
Contra illam rationem arguo primo sic : Si duo habeant eamdem proportionem ad alia duo, quantum unum illorum excedit reliquum illorum, tantum unum istorum exceditur a reliquo illorum: et hoc loquendo de lanium et quantum secundum proportionem, non secundum quantitatem. Apparet in exemplo suo, sicut se habet senarius in sesquialtera proportione ad quaternarium, sic ternarius ad binarium: sed non quantum excedit agens patiens, tantum excedit actio passionem, quia in proposito agens, vel dans in infinitum, excedit passum vel recipiens, nec tamen illa datio est ultra condignum in infinitum.
Si dicas quod imo, quia actio divina est infinita, et datio quantum est ex parte sui, quia est veUe suum, tunc ratio non est ad propositum: nam ex hoc non sequitur quod istud agens habeat aliquid majus causare extra, quam conveniat passo recipere; neque quod detur extra aliquid majus quam conveniat recipienti recipere ; sed tantummodo quod actio ejus manens in se est quoddam perfectius receptione illius, ita esset si in effectu non daretur isti, nisi minimum proportionatum sibi. Praeterea, exemplum suum est ad oppositum : Si enim agentis aequivoci non totum effectum recipiat ipsum passum, ergo vel ipsum passum, et aliud passum, et tunc semper agens aequivoce requirit simul plura passa ; vel nullum passum, et tunc cum effectu in passo habebit alium effectum per se stantem, quorum utrumque est maximum inconveniens. Unde licet possit colorari ratio, loquendo de actione, faciendo brigam in hoc, quod actio accipiatur manens in ipso Deo agente, tamen loquendo de effectu, sicut hic dicit, passum non recipit totum effectum agentis aequivoci: est manifeste falsum, et ita etiam loquendo de actione, ut est in passo, sicut loquitur Philosophus, 2. Physicor.
Ad rationem ergo, vel major est falsa, vel minor, vel aequivocat proportionem, et hoc loquendo de actione, prout est aliquid in passo. Si enim accipiat proportionem proprie, et sic similem esse proportionem agentis ad actionem, et patientis ad passionem, falsa est haec proportio, sicut et ista: Quantum agens excedit formam ab agente, tantum patiens excedit formam in ipso receptam ; nec ille intellectus similis proportionis inter haec quatuor, sequitur ex illo antecedente : Agens est proportionatum patienti. Illa enim sunt pro portionata in hoc, quod istud est actu tale, quale illud est in potentia, ubi illa duo sunt extrema unius proportionis, quomodo ex hoc potest inferri, quod illa duo habent similem proportionem ad alia duo, scilicet actionem et passionem, nisi supponendo, quod actio sit actu tale, quale passio est in potentia, quod est falsum. Si autem aliquo modo accipiat improprie proportionem in majori, non scilicet secundum excedentiam et excessum, sed aliquo modo alio, secundum quem forte posset major habere apparentiam, sic non est illa regula vera, quod inaequalia non habent similem proportionem nisi ad inaequalia.
(q) Dico ergo quod hujus conclusionis, scilicet, quod in punitione est misericordia parcens, melius fundamentum habetur Ja cob. 2: Misericordia superexaltat judi cium, quia, sicut dictum est in principio solutionis, quanto ad aliquod opus concurrunt plures virtutes, tanto illud est perfectius: si ergo judicium sit a justitia, et cum hoc, a misericordia, tanto perfectius est ; sic autem est, si infligendo aliquod, quod justitia dictat infligendum, remittitur aliquid, ad quod misericordia inclinat remittendum, et sic judicium divinum superexaltat misericordia, pro quanto perfectius est ex misericordia, quam esset ex sola justitia.
Contra hoc, imo magis misericordia videtur destruere judicium justum, quia sicut ex justitia vindicandum est, ita vindicandum est proportionaliter delicto ; ergo sicut esset contra justitiam non vindicare, ita non totaliter vindicare. Respondeo, dare bonum indebitum non est contra justitiam, quia est liberalitatis, et actus unius virtutis non repugnat alteri; sed subtrahere bonum debitum, est contra justitiam: nunc autem pari passu currunt quantum ad justitiam dare bonum, et non inferre malum ; ergo inferre malum ultra debitum est contra justitiam, quia subtrahere bonum debitum; sed inferre malum circa debitum, non est contra justitiam, sicut nec dare bonum indebitum.
Contra hoc adhuc stat ratio, quia tunc non esset contra justitiam nullum malum inferre, sicut nec maximum bonum indebite dare. Confirmatur, quia huic culpae intensae in tribus gradibus secundum strictam justitiam correspondet paena habens tres partes A, B, C, cum justitia stat, quod C non in?igatur ex datis. Ex hoc sequitn primo, quod pari ratione cum justitia staret, quod B non infligeretur, quia non magis necessario dictatur B infligendum quam C ; et ita de A. Secundo sequitur quod justitia permittit unum gradum in peccato esse impunitum punitione propria: ergo pari ratione potest permittere alium gradum impunitum et ita totum. Responsionem quaere .
Dicendum est quod justitia latitudinem graduum suorum habet, extra quam si Deus puniret, justitia non uteretur, ideo licet possit dimittere unum gradum paenae, vel duos, non tamen sequitur, igitur quemlibet, quia tunc exiret latitudinem illam ad justitiam requisitam; et sic patet ad ista duo argumenta responsio. Posset etiam aliter dici, quod si dimitteret, non faceret contra justitiam absolute consideratam, quia quidquid faceret, juste faceret, cum ejus voluntas sit ipsa justitia, et ista secundum justitiam faceret, licet non ordinatam. Prima solutio elicitur ex dist. 18. hujus quarti, secunda autem ex praesenti distinctione.
(r) Ad argumenta principalia. Ad primum Augustinus loquitur de malo culpae, non poenae, quia Deus est bene Judex malorum. Deuteron. 23. Mihi vindictam, etc.
Contra, saltem probatio Augustini stat, quia nullo sapiente auctore fit homo deterior ; nec ergo multo magis de auctore fit homo deterior, sicut ipse arguit, sed per punitionem fit homo deterior, quia additur malo malum. Respondeo, stante primo malo, secundum malum additum, licet sit deterius isti, non tamen simpliciter, quia non in comparatione ad universum, cujus ordo requirit malum istud manens, per malum aliud ordinari. Exemplum, melius fuisset caeco nato, de quo Joannes loquitur, a principio vidisse, non tamen melius in ordine ad manifestationem divinae sapientiae et bonitatis Cum ergo accipitur nullo sapiente auctore fit homo deterior, vel exponendum est de malo culpae, vel si simpliciter de malo, diceretur quod ille per poenam additam non fit simpliciter deterior, licet multiplicius habeat malum, quia proportio mali secundi ad malum primum in eo justa est.