IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(p) De quarto articulo, etc. Conclusio hujus articuli respondet ad quaesitum principale, nempe in poena damnatorum non baberi misericordiam ex toto parcentem, sed ex parte, quatenus Deus punit citra condignum, praemiat ultra condignum quod docet Augustinus 21. de Civitate cap. 24. Cassianus in Psal. 51. et communiter Theologi in hac d. patet ex Psal. 24. universae viae Domini misericordia et veritas. Cassiodorus in Psal. 50. Hae duae res in viis Domini semper adjunctae sunt. Psal. 76. non obliviscetur misereri Deus, et Jacobi. 2. Misericordia superexaltat judicium, etc. Adducit argumentum D. Thomae pro illa conclusione, hoc autem est: Sicut agens ad actionem, ita se habet patiens ad passionem, servata proportione: ergo inquantum agens excedit passum, in tantum actio excedit passionem, sicut senarius et quaternarius, qui sunt inaequales, habent proportionem duplam ad ternarium, et binarium similiter inaequales, sed in proposito dans se habet per modum agentis, recipiens per modum patientis ; ergo quando dans superexcedit recipientem, conveniens est ut datio excedat receptionem, quae est proportionata recipienti, pro eodem comparatur minus malum, et majus bonum 5. Ethic. c. 6. ergo sicut Deus dat ultra condignum, ita infligit malum citra condignum.
Hanc rationem impugnat Doctor retorquendo idem medium sumptum ex proportionibus : Quando aliqua duo habent proportionem ad alia duo, quantum unum excedit alterum e duobus, tantum etiam alterum e duobus exceditur a reliquo ; quod probat in exemplo allato : Sicut se habet senarius in sesquialtera proportione ad quaternarium, ita et ternarius ad binarium, sed non quantum excedit agens patiens, tantum excedit actio passionem, quia in proposito agens excedit in infinitum patiens, et tamen illa datio, quae comparatur actioni, non excedit in infinitum. Dices actionem divinam ad intra, quae est nolitio Dei, esse infinitam: contra, inde non sequitur aliquid majus in passo, quam quod est sibi proportionatum. Retorquet similiter exemplum, ut patet ex littera, quia hic agitur de actione, ut est effectio effectus, vel formae, et ut recipitur per modum mutationis in passo, non autem de actione Dei, immanente, et ad intra ; et tandem per hoc respondet argumento, ostendens proportionem inter agens et patiens consistere in eo, quod agens sit in virtute id, quod passum est in potentia, non quod actio sit in actu id, quod passio est in potentia, nam actio et passio sequuntur motum ut est ab agente, in passo et in passo ab agente. Unde neutra est in actu, nisi alia concommitante, quando agitur dependenler a subjecto, et in subjectum ut passum, neque actio potest concipi, loquendo de forma in fieri ut hic loquimur, nisi ut est in subjecto secundum capacitatem subjecti, si est in subjecto, licet respectu agentis sit actio, ut refertur praecise ad illud genus causae, nempe materialis. Non potest ergo servari hic illa proportio, quam argumentum praetendit de excessu actionis supra passionem, quantum ad inaequalitatem formae, ut est ab agente et in passo, quia eadem est, et quanta est in actu ab agente, tanta est in passo secundum passionem: quod virtus alicujus agentis sit ad majus intensive aut extensive, non probat hic et nunc, quatenus reducitur in actum secundum, seu actionem circa determinatum subjectum, quod possit influere ultra capacitatem recipientis subjecti. Non capio praeterea vim argumenti, quantum ad scopum praesentis conclusionis, quia non video quomodo actio punitiva Dei sit excedens poenam inflictam aut capacitatem subjecti, quia illa non potest esse ex parte Dei nisi juxta exigentiam et debitum peccati, subjectum autem sicut capax est delicti, ita et poenae proportionatae.
(q) Dico quibus quod hujus conclusionis, etc. Reducit fundamentum conclusionis ad auctoritatem Scripturae ex illo Jacobi supra citato. Deinde, ex concursu utriusque tam justitiae quam misericordiae, opus in reipsa fit perfectius ad manifestandam divinam bonitatem, quia factum secundum inclinationem utriusque manifestat utramque, ita Misericordia superexaltat judicium. Contra, quia misericordia potius derogat judicio, quia parcit in aliquo, quod erat ex justitia vindicandum.
Respondet, sicut dare bonum indebitum non sit contra justitiam, quia est actus liberalitatis, qui non repugnat justitiae, sicut neque una virtus alteri ; auferre autem debitum esset contra justitiam, eodem modo non inferre malum in quantum debitum est, non est contra justitiam, id est, si inferatur tantum citra debitum.
Contra, quia tunc non esset contra justitiam auferre totum malum, et culpae et poenae a damnatis, sicut neque bonum maximum dare, licet indebitum. Si potest ergo stare ut poena debita habens tres gradus correspondentes simili malitiae peccati, seu aequali, salva justitia remittatur quoad unum, ita etiam quoad reliquos gradus, et consequenter in nullo gradu infligi, etiam manente peccato. Non respondet ad hanc objectionem Doctor, subjicit vero additio duas responsiones, quarum quaelibet satisfacit, et juxta principia Doctoris, utraque responsio non solum ex dictis desumi potest, sed etiam ex doctrina distinct. 44. in 1. quaest, unic. g Advertendum tamen est, etc. ubi summarie haec dicit: Aliquid fieri ordinate dupliciter contingere a Deo : Uno modo ordine universali, qui pertinet ad legem communem, v. g. omnem peccatorem finaliter, id est, morientem in peccato esse damnandum. Secundo modo ordine, qui est conclusio legis universalis, et dicitur judicium, secundum legem de hoc vel illo in particulari ut quod hic vel ille homicida moriatur, quia lex est de universali. Judicium autem secundum legem de particulari casu, et subdit : Dico ergo, inquit, quod Deus non solum potest agere aliter, quam ordinatum est ordine particulari (id est, secundum judicium ex lege universali), sed etiam aliter quam ordinatum est in universali, si?e secundum leges justitiae, potest ordinate agere, quia tam illa quae sunt praeter illum ordinem, quam illa quae contra illum ordinem, (praeter ordinem legis est in casu particulari non judicare secundum legem, ut si princeps qui est supra legem parcat huic homicidae, non derogando legi universali, contra legem est, si statueret aliam contrariam) possunt a Deo ordinate fieri potentia absoluta, potentia tamen ordinaria non dicitur nisi sccundum ordinem legis universalis, non autem secundum legit recte de aliquo particulari: quod apparet ex hoc, quia possibile est Deum salvare aliquem, qui tamen morietur in pecato mortali finaliter, et damnabitur, non autem conceditur posse salvare Judam jam damnatum: nec tamen hoc est impossibile de potentia absoluta Dei, quia includit contradictionem, etc.
Potest ergo de potentia ordinaria, et secundum legem universalem justitiae salvare peccatorem, dum est in via, qui morietur in peccato, nempe potest, ut infra dicit, eum salvare praeveniendo ipsum sua gratia ne moriatur in peccato. Judam, aut alium damnatum non potest sic salvare secundum justitiam legis ordinariae et universalis, qua ordinatur, morientem in suo peccato mortali damnandum. Potest autem secundum ordinem justitiae salvare Judam de potentia absoluta, sed statuendo legem conlrariam, quae esset justa, si a Deo fieret, cujus voluntas est prima regula justi et recti, ut supra in hac quaest, dixit, et quidquid statueret, eo ipso esset justum.
Ex hoc patet ad argumentum allatum, negando antecedens quoad primam partem,et prout medium justitiae de facto per leges universales est determinatum, et secundum providentiam ordinariam, et judicium secundum eamdem legem, quidquid sit de quibusdam particularibus exemplis miraculosis, quae leguntur in in vitis Sanctorum de resuscitatione mortuorum peccatorum, qui mox in vita secundum media ordinaria legis fuerunt salvati supposito miraculo resuscitationis, quidquid dicatur de eo quon communiter fertur de anima Trajani, negatur consequentia et paritas, quia lex universalis, quae est de facto, et quae servatur rectum quoad medium justitiae vindicativae decernit poenam non solum secundum justitiam, sed etiam secundum misericordiam in parte parcentem, non esset autem observatio, seu ostensio justitiae, ut lege ordinaria et universali comprehensae, nisi infligeret poenam prout lege statuta est.
(r) Ad argumenta principalia. Ad primum, etc. Hoc facit ex illo Augustini: Nullo sapiente auctore fit homo deterior, etc. ergo Deo auctore nullus fit deterior ex inflictione poenae ; ergo, etc. Respondet Doctor Augustinum intelligi de malo culpae et non poenae, mihi vindictam, Deut. 23. contra replicat rationem illam Augustini intelligi universaliter. Respondet, quod et si per poenam fiat iste deterior, non tamen simpliciter respective ad bonum universi, et legis servandum ; exemplum, licet caeco nato melius fieret nasci videntem, tamen ad manifestationem bonitatis divinae non erat simpliciter melius eum nasci videntem, loquitur de caeco illuminato per Christum. Cum ergo dicitur quod nullo sapiente auctore fiat quis deterior, vel exponendum est de malo culpae, vel negandum per malum poenae fieri deteriorem, licet multiplicius sit deterior, quia malum poenae habet per proportionem ad malum culpae, quae poena in eo justa est ; dici etiam potest se auctore fieri deteriorem et insipienter, quia ipse peccando accivit sibi poenam lege statutam, sciens et volens, quia neque lex neque legislator eum facit deteriorem, sed propria perversitas, quam lex per debitam et justam poenam reformat in bonum, quo habeat lex suum effectum et bonum commune debiLum ordinem ; potest ergo concedi antecedens cum sua consequentia, sed negatur absumptum, quia et ipso auctore accitur p;ena, qui per culpam ejus debitum incurrit, et poena in se recta et jusla est ex suppositione culpae.