IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad secundum rejecta ratione D. Thomae declarat ideo poenam infinitam duratione correspondere culpae instantaneae, vel temporali mortali, quia haec in damnatis in aeternum durat. Ita ipse D. Thoin. 1. 2. quaest. 87. art. 4. ad 3. et art. 3. cor. ubi Vasq. Zumel. Med. Sayrus lib. 2. cap. 13. Herrera 2. dist. 42. quaest. 2. Bellam. 1. de amissione gratiae, cap. 4. et probat Doctor ex August. Difficultas magna est, quomodo illa aeternitas poenae juste correspondet culpae instantaneae. Dicendum videtur secundum Doctorem, quod per se necessario non correspondet ei illa aeternitas, quia juste puniri posset poena temporali, sicut et merita praemio temporali ; juste tamen eo modo quo in Deo potest esse justitia, punitur culpa illa aeterna poena, supposito Dei pacto de praemiando aeternaliter servantes perseveranter ejus mandata, et puniendo aeternaliter violantes ea. Quod si tantum decrevisset juste retribuere his et illis pro meritis et demeritis, posset juste id praestare, sine aeternitate retributionis, de quo alias latius. Vide Doctorem infra dist. 49. quaest 6. art. 1. ubi ait aeternitatem beatitudinis cadere sub praemium justitiae liberalis, ex suppositione scilicet dicti pacti Dei, de sic praemiando, et idem est in proposito.
(s) Ad secundum dicitur, quod si malus perpetuo vixisset, perpetuo peccasset, et ideo perpetuo punitur, quia perpetuo peccavit in voluntate ; et est ratio Gregorii Moral. Contra, aliquis peccat cum proposito poenitendi: ergo nec explicite, nec implicite in voto perpetuo peccat. Respondeo, exponit se perpetuitati peccati, sicut dictum est in solutione de projiciente se in foveam: et hoc maxime permanendo toto tempore vitae sine poenitentia.
(t) Alius est modus dicendi, qui videtur esse Augustini 21. de Civit. cap. 11. ubi videtur dicere quod non requirit justitia poenam infligi perpetuam ad hoc ut sit sufficiens culpae, sed ideo est perpetua, quia persona perpetua, et perpetuo manet in culpa. Ait enim : Quod est de illa civitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa civitate immortali homines supplicio secundae mortis, auferre. Et paulo ante de poenis quibusdam in ista civitate inflictis : Nonne, inquit, pro hujus vitae modo, similia videntur poenis aeternis ? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita, quae his plectitur, porrigitur in o eternum. Vult dicere quod aliqua culpa talis est, quae non meretur totalem exclusionem a civitate, et haec est temporalis. Respectu autem vitae civilis, aliqua tanta est, quae meretur totalem exclusionem ab illa vita civili, et illius intensio correspondet culpae. Extensio autem accidit, scilicet quod sit finita, quia vita finita; sic in proposito culpa mortalis meretur totalem exclusionem ab illa civitate superna, sed ideo praecise perpetua est, quia vita cum culpa est perpetua.
Pro hoc videtur ratio, quia possibile esset Deo secundum etiam strictum rigorem justitiae taxare poenam intensam secundum quod sufficienter responderet culpae, etsi natura esset statim annihilanda: ergo quod poena aeterna sic infligitur, non est quia aeternitas sit per se de ratione poenae, inquantum aequaliter punitiva, sed accidit propter aeternitatem personae punitae et culpae remanentis, et istud magis salvat quomodo secundum mo dum delicti erit et plagarum modus, lo quendo de intensione, quae per se requiritur in poena, extensio infinita sibi accidit ex causis praedictis.
(u)Adaliuddico,quod sicut medicina estduplex,curativaet praeservativa, sic poena dupliciter est medicina. Corrigibili infligitur, ut curet; incorrigibili, ut praeservet, non ipsum, sed alios, quia ad bonum communitatis est quod determinentur per legislatorem aliquae poenae, et quod istae infligantur delinquentibus, et non tantum in determinatione, sed etiam in inflictione sunt medicinae praeservativa, illis qui sunt in statu praeservationis: quod autem punitio neutro modo sit medicina, non repugnat justitiae, patet in poenis civilibus determinatis pro magnis culpis.
Ad aliud dico, quod Jacobus intelligit de misericordia liberante, et similiter Augustinus.
Ad aliud, tantum et quantum non nominant aequalitatem quantitatis, sed proportionis, hoc est, quod qui plus se inordinate glorificavit quam alius, ille secundum proportionem similem, plus alio puniatur, sicut licet praemium excedat meritum, qui plus alio meruerit, plus proportionaliter praemiatur, quod nobis concedat, etc: