Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Si ergo, fratres, unusquisque quod potest juste egerit, et in eo quod alius plus potest non inviderit, sed congratulatus fuerit tanquam in uno corpore cum eo constitutus, pertinet ad eum vox ista Psalmi, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Quod enim excessit vires meas, ait, non quaesivi, non ibi me extendi, nolui ibi magnificari. Nam ista exaltatio de abundantia gratiarum quam sit timenda, ne quis de dono Dei superbiat, sed magis servet humilitatem, et faciat quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20) : quam ergo timenda sit superbia de dono Dei, etiam atque etiam commendandum est Charitati vestrae, maxime quia Psalmus brevissimus permittit nos loqui. Paulus apostolus quamvis ex persecutore factus sit praedicator, abundantiorem gratiam consecutus est in omni labore apostolico, quam caeteri apostoli, ut magis Deus ostenderet suum esse quod dat, non hominis. Quomodo solent medici potentiam suae artis in desperatis ostendere: sic Dominus Jesus Christus, medicus et salvator noster, in desperato, qui persecutor Ecclesiae fuit, ostendit magnitudinem artis suae, ut non solum eum christianum faceret, sed et apostolum; nec tantum apostolum, sed sicut ipse dicit, plus omnibus illis laboraret (1 Cor. XV, 10) . Excellentissimae ergo gratiae fuit. Et videtis, fratres, quia modo in Ecclesia Pauli apostoli Epistolae vigent, magis quam coapostolorum ejus. Alii enim non scripserunt, sed tantum locuti sunt in Ecclesia: nam quae proferuntur ab errantibus sub nomine ipsorum, quia non sunt ipsorum, improbantur, nec acceptantur ab Ecclesia. Alii autem qui scripserunt, nec tantum, nec tanta gratia scripserunt. Cum ergo esset magnae gratiae, et magna dona meruisset a Deo, quid dicit quodam loco? Propter magnitudinem revelationum ne extollar. Intendite, rem tremendam vobis dico: Propter magnitudinem, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Quid est hoc, fratres? Ne extolleretur tanquam juvenis, colaphizabatur tanquam puer. Et a quo? Ab angelo satanae. Quid est hoc? Dolore quodam corporis traditur exagitatus vehementer: dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis satanae; sed hoc non possunt nisi permissi. Nam et Job sanctus sic probatus est. Permissus est ad eum probandum satanas, et percussit eum vulnere, ut vermibus putresceret. Immundus enim permittebatur, sed sanctus 1709 probabatur (Job II, 6, 7) . Nescit diabolus quanta bona de illo fiant, etiam cum saevit. Saeviens intravit in cor Judae (Joan. XIII, 27) , saeviens tradidit Christum, saeviens crucifixit; et crucifixo Christo, redemptus est orbis terrarum. Ecce saevitia diaboli diabolo obfuit, nobis autem profuit. Saeviendo enim, quos tenebat amisit, redemptos sanguine Domini, quem cum saeviret effudit. Si sciret tantum damnum se passurum, non funderet in terram pretium quo redemptum est genus humanum. Sic ergo ille angelus satanae quasi libenter permissus est colaphizare Apostolum; sed tamen Apostolus curabatur. Et quia illud quod medicus apposuerat, molestum erat infirmo; rogavit medicum ut auferret. Quomodo cum medicus apponit visceribus aliquod forte epithema molestum et ardens, unde tamen curandus est ille cujus viscera tumebant; cum ille ardere coeperit et cruciari medicamento, rogat medicum ut auferat: medicus autem consolatur, monet eum patientiam, quia novit quam utile sit quod apposuit. Ita et Apostolus sequitur et dicit, cum dixisset, Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Praedixit autem quare: Ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ait, ut auferret eum a me. Hoc est dicere, Rogavi medicum, ut auferret a me molestum epithema quod mihi apposuerat. Sed audi vocem medici: Et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) . Ego novi quid apposuerim, ego novi unde aegrotes, ego novi unde saneris.