IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(s) Ad secundum dicitur, etc. Hoc fuit ex illo Deut.25. Secundum mensuram debiti erit et plagarum modus, etc. Sed deuotum fuit finitum et temporarium quoad durationem; ergo secundum justitiam punitio erit finita et temporaria ; ergo pro finita et transitoria culpa non debetur poena aeterna ex justitia. Circa responsionem hujus, vide Scholium.
Respondet cum D. Thoma, quod si malus perpetuo vixisset, perpetuo peccasset, et ideo perpetuo punitur, quia perpetuo peccavit in voluntate, quae ratio est Gregorii lib. 34. Moral. cap. 3. Contra urget, quia aliquis peccat cum proposito poenitendi; ergo neque implicite, neque explicite in voto perpetuo peccat. Respondet eum exponere se perpetuitati peccati, sicut dictum est art. 3. hujus quaestionis in principio, de eo qui se in foveam praecipitat, ex qua nequit evadere, nisi per auxilium ejus, quem contempsit se projiclendo, et offendit, quod maxime contingit in eo, qui non egit poenitentiam viator, quando potuit et debuit. Unde ratio illa adducta in hoc verificatur, quod talis perpetuo peccat, vel actualiter, vel habitualiter, et interpretative manens in peccato sine ulla poenitentia. Ad replicam respondetur, negando consequentiam, quia implicite, et etiam explicite peccat perpetuo, non obstante I illo proposito poenitendi, in quo magis includitur praesumptio divinae misericordiae, et contemptus legis ac justitiae, quam voluntas efficax satisfaciendi, ex qua nullus sequitur effectus, supposito quod nunquam fuerit reducta ad actum; potius enim concipitur ad extinguendum remorsum conscientiae, et ad facilitandum ad peccatum committendum, quam ex honestate poenitentiae: medium ergo erit, cupiditatis adimplendas, et non sollicitatio verae poenitentiae.
(t) Alius est modus dicendi, etc. Respondet ex doctrina Augustini citata in littera, poenam esse perpetuam, non quod alias ex justitia, et secundum mensuram non posset castigari peccatum per aliam temporariam, si Deus eam decerneret (quia nempe peccatum viatoris sic etiam castigari potest per satisfactionem praescriptam in via,per completam et adaequatam culr pae poenitentiam: sic etiam Christus Dominus satisfecit per poenam mortis et passionis temporariam ), sed quia persona est perpetua post mortem et peccatum ejus semper manet: sicut in politia mundana aliqua est culpa, quae punitur digne per poenam temporariam, sine exclusione peccantis a vita civili, quae etsi morte finiatur inde est quod vita ipsius etiam finiatur, quae si amplius duraret, maneret etiam persona exclusa a vita civili, ita in proposito peccatum mortale in termino meretur exclusionem a civitate superna perpetuam,quia vita ipsa exclusi, et peccatum ejus manet perpetuum. Hanc doctrinam confirmat ratione, quia est possibile Deo ita punire debitum per poenam temporariam intensive et extensive commensuratum culpae, ut si personam statim annihilaret: ergo quod poena aeterna sit, non est ex eo quod aeternitas sit per se de ratione poenae inquantum aequaliter punitiva, sed propter aeternitatem personae et peccati ; et sic magis, inquit, erit plagarum modus secundum modum delicti, quia per se requiritur intentio in poena, extensio infinita sibi accedit ex causis praedictis, juxta illud, ubi ceciderit lignum, ibi erit, Eccles. 11.
Haec utraque responsio potius dat congruitatem cur ita statutum sit, quam propriam causam assignet cur paena sit aeterna ; cujus ratio est et causa, lex universalis vindicativa et justa, quae prohibuit peccatum sub tali lege ut etiam respondet Augustinus lib 1. de fide contra Manichaeos cap. 19. et sic etiam justis retribuit pro merito temporali aeternum praemium, utriusque etiam aeternitas in Scriptura exaggeratur per modum retributionis bonorum et malorum. Matth. 25. Marci 5. In suppplicium aeternum. Apocal. 14. Fumus tormentorum ascendit in saecula saecu-, lorum. Diuturnitas etiam aggravat ipsam poenam; utraque ergo solutio tam Gregorii quam Augustini assignat congruitatem legis statutae ex demerito peccatoris offendentis Deum, et contemnentis graviter legem, quae ducit in vitam aeternam, quia hoc ipso quod peccet, neque deinceps poeniteat, dum tempus constituitur, affectat peccatum, pro quo sicut nulla est possibilis satisfactio in termino, juste manet illi poena etiam aeterna ex lege. Deinde, quia et ipse peccans semper manet, et peccatum ejus dignum est ut maneat poena. Videatur Anselmus lib. 1. Cur Deus homo, cap. 20. et lib. 2. per totum, Augustinus lib. 21. de Civit. per totum, Gregor. 15. moral. c. 4. et 9. Dialog. cap. 43. Cyprianus de laudibus martyrii. Origen. homil. 14. in Josue, et 18. in Numer. 14. in Ezechielem, et alii Patres, quos citat Coccius lib. 10. art. 8. Poenam hanc aeternam fore est veritas fidei passim ex Scripturis, Deut. 32. Judith. 16. Job. 7. Psal. 10. Proverb. 10. Isaiae 13. Matth. 3. et 25. Marci 9. secundae ad Thess. 1. secundae Petri 2. Apocal. 14. 18. et 19. Eam tradunt Patres in praedicta loca, et omnes Doctores Catholici, definitur in VI. Synodo Act. 11. in Lalerauensi sub Innoc. III. cap. firmiter, et eam Supponit Trident. Sess. 6. cap. 14. et 15. et sess. 14. cap. 8. Fuerunt autem aliqui errores contrarii, qui negabant aeternitatem poenae, qualis fuit error, qui dicitur Origenis, seu potius, ut alii volunt, Origenistarum, qui hunc errorem induxerunt. Vide Athanasium de communi essentia Patris, et Filii, et Spritus sancti. Epiph. Aug. Theodore t. de iisdem. Alium errorem per calumniam Ruffinus attribuit Hieronymo lib. 1. in ipsum ex verbis, quibus in Isaiam lib. 5. per exaggerationem alloquitur daemonem Et si , inquit, omnes animae aliquando habuerunt requiem, tu nunquam habebis, etc. Sed hoc per exaggerationem dictum est, non per assertionem: non defuerunt enim qui dixerunt animas damnatorum habere aliquam requiem a poenis, quam sententiam in secunda parte supra exclusimus. Caeterum neque id concedit Hieronymus, ut patet ad cap. 30. et 66. Isaiae ad cap. 1. Threnorum, in Apologia contra eumdem Rufflnum, Epistola ad Anisum, Epistola ad Pammachium, ad Ephes. super illud: Nemo vos decipiat inanibus verbis, etc. et super cap. 3. Jonae: deinde, illo loco loquitur de poenis Purgatorii. Alii dicebant poenas eorum, qui fuerunt ante adventum Christi desiisse, quia Christus descendens ad inferos, eos liberavit. Alii docebant poenas Principum et tyrannorum fore perpetuas. Alii admittebant intermissionem poenarum pro aliquo tempore,. sed omnes bi errores sunt, et convincuntur ex Scriptura et Patribus, qui universaliter et sine exceptione loquuntur, ut Isaiae ultimo, vermis eorum nonmorietur, et ignis non extinguetur, etc.
Aliqui decernunt ex natura rei deberi peccato mortali paenam infinitam intensive, ita ut quantum crescere possit, tantum etiam debeatur peccato ; ita Parisiensis lib. de fide, et Almainus 3. moralium c. 29. quia mortale majus est in ratione mali omni poena. Secundo, quia nulla satisfactio peccatoris adaequatursuo peccato: ergo potest plena satisfactio ab eo exigi. Tertio, quia ex dignitate personae offensae crescit malitia peccati.
Contrarium docent communiter Theologi, estque Augustinus in Psal. 72. et lib. de natura boni, cap. 32. et 21. de Civit. cap. 11. ubi in ratione rei admittit peccatum magis damni inferre per poenam peccatori, quam commodi sit in ipso peccato in ratione rei: et patet ratione, quia malum quodcumque potest ordinari secundum justi liam a Deo ; ergo satis correspondet poena aeterna, vi condigna secundum quantitatem rei. Deinde, sequeretur omnia peccata esse aequalia, ut subjiciuntur debito, si unum mereatur omnem poenam imaginabilem. Deinde, peccatum non fundat debitum poenae, nisi damni, quod tantum est, quantum deperditur per peccatum, estque finitum ut gloria; poena etiam sensus nequit esse debita, nisi inquantum proportionata delectationi inordinatae quae finita fuit, et una alia minor et major. Apocalyp. 19. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum, etc. ubi illa correspondentia rei exprimitur inter tormentum et delectationem.
Deus etiam de facto accommodavit poenam delicto secundum justitiam, quae poena finita est, neque aliter ei debetur poena, nisi ex lege ex qua redundat debitum formale; argumenta autem in oppositum vel concludunt idem de peccato veniali, vel nihil. Primum patet, quia etiam veniale est magis malum, quam ulla poena cum propter fugiendam poenam non sit committendum. Hic ergo peccati excessus supra poenam, convenit ei ex suo ordine et specie, non ex intentione. Caeterum peccato convenit in genere poenae aliqua finita proportionata juxta rigorem etiam justitiae adaequatam si infligatur. Dices, si Deus statueret legem de infinita poena ut major semper in infinitum cresceret, esset justa: ergo talis deberetur peccato. Respondetur ex suppositione id verum esse, negatur tamen id fieri posse, quia divina clementia et justitia non excedunt mediocritatem rei secundum latitudinem ejus, ideoque non statuunt poenam, neque statui potest a Deo excedens hoc medium, quamvis ex parte peccatoris, si daretur lex prohibens peccatum sub tali poena, non esset repugnantia, quin juste eam mereretur contemnendo legem.
Ad secundum, idem etiam patet de peco cato veniali, quod Deus misericorditer remittit. Deinde, licet nullam satisfactionem reconciliativam habere possit damnatus, habet tamen satispassionem, qua satisfit legi, dum poenam legis patitur. Ad tertium similiter, peccatum veniale est offensa Dei et legis, sicut alias dictum est, peccatum licet crescat ex dignitate personae offensae tamen nequit in infinitum crescere.
(u) Ad aliud dico, etc. Tertium argumentum fuit ex eo quod punitio fiat ad correctionem, sed damnati non corriguntur; ergo, etc. Respondet duplicem esse medicinam, curativam scilicetet praeservativam ; poena corrigibili infligitur ut corripiatur, incorrigibili ut praesententur alii, qui sunt in statu correptionis. Quod autem neutro modo sit punitio curativa aut praeservativa non repugnat justitiae, sed sufficit ut sit restaurativa ordinis, et ordinativa peccati.
Ad quartum et quintum patet ex littera.