Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
12. Visa est hic quidem ab his qui ante nos ista tractarunt, et alia sententia, et alius intellectus in his verbis, quem non tacebo Charitati vestrae. Hoc enim dixerunt: Omnis superbus displicet Deo, et debet se humana anima humiliare, ne Deo displiceat, et toto corde intueri quod dictum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20) . Sed rursus sunt quidam homines, qui cum audierint quia humiles esse debent, dimittunt se, nihil volunt discere, putantes quia si aliquid didicerint superbi erunt; et remanent in solo lacte . Quos reprehendit Scriptura, dicens: Et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo (Hebr. V, 12) . Sic enim nos Deus vult nutriri lacte, ut non ibi remaneamus; sed crescendo per lac, ad solidum cibum perveniamus. Ergo non debet homo extollere cor suum in superbiam, sed debet levare in doctrinam verbi Dei. Nam si levanda anima non esset, non diceretur in alia voce psalmi: Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1) . Et nisi se ipsa anima super se effundat, non pervenit ad visionem Dei, et ad cognitionem substantiae illius incommutabilis. Nam modo cum adhuc in carne est, dicitur ei: Ubi est Deus tuus? Sed intus est Deus ejus, et spiritualiter intus est, et spiritualiter excelsus est; non quasi intervallis locorum, quomodo per intervalla loca altiora sunt. Nam si talis altitudo quaerenda est, vincunt nos aves ad Deum. Ergo intus Deus altus est, et spiritualiter altus; nec pervenit anima ut contingat eum, nisi transierit se. Nam quidquid de Deo sentis secundum corpus, multum erras. Multum infans es, 1713 si sentis de Deo etiam secundum animam humanam, quod Deus aut obliviscatur, aut ita sapiat ut desipiat, aut faciat aliquid et poeniteat eum: omnia enim ista posita sunt in Scripturis, ut nobis lactentibus commendaretur Deus; non ut proprie de illo sic audiamus ista, et intelligamus quasi poeniteat Deum, et modo discat aliquid quod non noverat, et intelligat quod non intelligebat, et reminiscatur quod oblitus erat. Talia enim animae sunt, non Dei. Nisi ergo transierit et modum animae suae, non videbit quia Deus est quod est; qui dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14) . Itaque ille cui dicebatur, Ubi est Deus tuus, quid dixit? Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Ut autem inveniret Deum suum, quid egit? Haec meditatus sum, inquit, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5) . Ut inveniret Deum, effudit super se animam suam. Non ergo sic tibi dicitur, Humilis esto, ut non sapias. Humilis esto, propter superbiam; altus esto, propter sapientiam. Audi evidentem sententiam de hac re: Nolite pueri effici mentibus; sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20) . Certe explicatum est, fratres mei, ubi nos Deus voluit esse humiles, ubi altos: humiles, propter cavendam superbiam; altos, propter capiendam sapientiam. Lactare, ut nutriaris; sic nutrire, ut crescas; sic cresce, ut panem manduces. Cum enim coeperis panem manducare, ablactaberis, id est, jam tibi non opus erit lac, sed solidus cibus. Et hoc videtur dixisse: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; id est, si non mente, sed malitia parvulus fui. Quod significans, dixit superiora verba: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Ecce quia malitia parvulus fui. Sed quia sensu non fui parvulus; Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; retribuatur mihi quod retribuitur parvulo qui ablactatur a matre, ut jam panem sim idoneus manducare.