IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit varias acceptiones judicii, et quantum ad praesens spectat, describit illud sic : Judicium est completa et authentica determinatio reddendi alicui secundum merita.
(b) Respondeo, Judicium generaliter accipitur pro quacumque certa notitia, et illo modo sensus etiam distincte apprehendens objectum, vel distinguens objectum ab objecto, ubi requiritur forte magis distincta apprehensio, dicitur judicium. Unde secundo de Anima dicitur sensus communis judicare de sensibilibus diversorum sensuum. Alio modo judicium dicitur certa apprehensio intellectualis, etiam quaecumque: et hoc modo definitiva cognitio de aliquo potest dici judicium de veritate illius, juxta illud 1. Ethic. Unusquisque bene judicat quae cognoscit, et hic est bonus judex. Adhuc magis proprie dicitur de vero aliquo complexo, quia secundum Augustinum 3. de lib. arbitr. Nullus judicat de regulis oeternis, sed secundum eas de aliis; ergo judicium est certa apprehensio de aliquo per aliud: omne verum complexum apprehenditur esse verum per aliud, quia si est immediatum, adhuc judicatur verum per rationes terminorum, secundum Philosophum 1. Posteriorum, principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus.
Adhuc magis proprie dicitur de vero complexo, quod est conclusio, quia de conclusione judicatur nedum per terminos, sed per principia. Adhuc magis specialiter dicitur de conclusione practica quam speculativa, quia judicium est dictamen intellectus practici consonum justitiae; justitia autem non respicit speculabilia, sed operabilia.
Adhuc specialius, cum lex non tantum determinet agenda et fugienda, sed determinet reddenda praemia bene meritis, et supplicia male meritis, ut ex amore praemiorum alliciantur ad bene agendum, et ex timore poenarum vel suppliciorum retrahantur a male agendo, magis proprie judicium accipitur determinatio certa de praemiis vel suppliciis reddendis quam de aliis veritatibus practicis. Illas autem veritates licet quilibet possit ex principiis practicis elicere, et sic quasi ratiocinando judicare, tamen adhuc strictius judicium accipitur prout pertinet ad habentem auctoritatem determinandi, juxta illud Extrav. de sententiis : Sententia a non suo judice lata nulla est.
Ergo completissima ratio judicii stat in hoc quod est completa determinatio et authentica reddendi alicui secundum merita sua. Completa, inquam, quia includit determinationem firmam intellectus, et determinationem voluntatis efficacem, hoc est voluntatis potentis et intendentis secundum determinationem intellectus retribuere. Et hoc est quod specificatur per illud authentica, quia per hoc intelligitur quod sit illius, qui secundum voluntatem suam efficacem, potest determinationem intellectus, et determinationem voluntatis perducere ad effectum.
Ex hoc apparet divisio judicii in genere in approbativum et condemnativum. Nam judici possunt esse manifesta aliqua, ex quibus sequitur in particulari illum esse praemiandum, puta, quia bene meruit, vel puniendum, quia male meruit; et prima sententia est approbativa, secunda condemna tiva. Juxta ista quandoque in nobis feruntur duae aliae sententiae, puta, si pro aliquo proponantur digna merito, et judex inveniat proposita non esse vera, sequitur sententia repulsiva a praemio. Similiter si contra aliquem proponantur aliqua digna supplicio, et inveniantur non esse vera, sequitur sententia absolutiva, . seu absolvens, puta talem coram nobis accusatum pronuntiamus innocentem.