IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Futurum esse universale judicium, habetur ex tribus Symbolis, ex Matth. 11. et 12. ex 1. ad Thessal. 2. ex 1. Petr. 3. ex Sophon. 1. pro quo alia multa citant Aug. 20. Civit. 5. et Damasc. lib. 1. Parallelorum cap. 5. Chrysost. hom. 46. et quatuor seqq. Pro hoc adducit Doctor quatuor congruentias optimas. Vide D. Thom. 3. part. quaest. 59. art. 5. et Cocci um supra citantem multa loca Scripturae, et PP. Graecorum et Latinorum.
(c) De secundo dico, quod proprie accipiendo judicium, et secundum utrumque membrum divisionis, erit judicium generale. Ad quod non potest haberi demonstratio, quia minus notum est quam resurrectio, et tamen (ut dictum est supra) resurrectio demonstrari non potest.
Sed ponuntur ad istud quatuor congruentiae : Prima talis, quia congruum est finaliter separari omnes malos ab omnibus bonis. Non enim malus communicat cum bono, nisi vel ad hoc ut malus corrigatur, vel ut bonus per eum exerceatur, secundum illud Augustini super Psalm. Nunc autem veniet finalis determinatio, ubi nec ultra boni exerceantur, nec mali corrigantur; ergo congruum est ferri finaliter generalem sententiam ; ergo et generale judicium, ut separatio illa generalis appareat justa.
Secunda congruentia, quia in secretis judiciis, quae fiunt circa singulas personas, licet sit justitia, non tamen omnibus manifesta: rationabile est ergo quod Deus habeat aliquod judicium generale, in quo manifestetur sententia vel justitia quam exercuit in judiciis particularibus. Tertia congruentia, sicut res sunt a primo efficiente, ita reducuntur in primum ut in finem ; sed praeter speciales exitus rerum a Deo per illam operationem, de qua dicit Salvator, Joan. 5. Pater meus usque modo operatur, et ego operor, fuit unus exitus universalis in prima rerum creatione; ergo a simili praeter singulares reductiones congruit esse unam finalem reductionem in finem suum, et per consequens ad hoc, unam finalem sententiam discretivam, in qua mali non reducuntur.
Quarta, et est melior, quia praeter hoc quod unusquisque adscribatur regno vel carceri, tota multitudo praevisa ad regnum debet aliquando determinari ad possidendum illud, et tota alia multitudo relinqui carceri, ut sic sit sequestratio duarum familiarum, seu duarum civitatum, sicut tractat Augustinus per totum de Civitate Dei. Licet ergo singulariter nunc iste, nunc ille, adscribatur regno, nunc iste, nunc ille carceri, tamen congruum est aliquod judicium generale, per quod tota multitudo praevisa ad regnum, mittatur in possessionem regni, et tota alia relinquatur carceri.