IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Ad primum argumentum, etc. Illud fuit ex Joan. 12. Nunc judicium est mundi, etc. Respondet ex verbis sequentibus, in quibus specificatur illud judicium : Nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, etc. scilicet Diabolus, qui eousque principabatur mundo per peccatum, soluto autem pretio redemptionis, ejectus est per Christum, et fidem ejus, quae praevaluit. Videantur Augustinus tract. 20. in Joan. et Chrysost. hom. 66.
(h) Ad secundum, etc. Secundum fuit, quod Deus non puniat bis in idipsum, et quod status sit immutabilis, inquantum terminus viae producitur uniformis juxta Augustinum, usque ad ultimum saeculi diem, et praeterea quia judicium uniuscujusque fit quando moritur, etc. Respondet Doctor haec intelligi de judicio personali et privato cujusque, juxta statum in quo invenit eum mors, sive in peccato mortali, sive in gratia, secundum quae uterque status opponitur: non autem extenditur ad animas Purgatorii, secundum eum statum. Judicatur itaque privato judicio et personali: in judicio vero extremo judicatur ut est pars familiae, ut deputatur ad civitatem supernam aut carcerem.
(i) Et per idem apparet ad dictum Gregorii, etc. Ordines quatuor statuit Gregorius lib. 26. Moral. cap. 24. nam ex reprobis alii non judicantur et pereunt, ut infideles, qui Christum non noverunt, neque fidem ejus, juxta illud Joannis 3. Qui non credit jam judicatus, etc Alii qui judicabuntur et condemnabuntur, ut qui fidem receperunt, et non servarunt legem, et his dicetur Matth. 25. Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. Alii qui judicabuntur et salvabuntur, ut poenitentes, et exercentes opera misericordiae, quibus dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. Alii denique regnabunt, et non judicabuntur, sed judicabunt, ut sunt perfecti, qui observarunt non solum praecepta legis, sed et consilia. ?Propterhos ordines discernendos, Doctor et reliqui Scholastici antiqui cum Magistro in hac distinctione, discernunt duplex judicium: aliud discussionis et examinis, aliud damnationis et salvationis, seu sententiae latae. Quantum ad primum, dicunt quod infideles non sint judicandi judicio discussionis in particulari quoad singulos in generali judicio, sed sunt judicandi judico condemnationis. Fundamentum ex Scriptura est: Qui non credit, jam judicatus est, Joan. 3. et illud Psal. Non resurgent impii in judicio. Psal. 1. et auctoritas plurium Patrum est, ut Hilarii, Ambrosii Basilii, in Psal. 118. Lactant. lib. 6. cap. 20. Nec tamen tunc universi a Deo judicabuntur, sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati; et Augustinus sermone 38. de Sanctis : Ad judicium, inquit, non veniunt, nec pagani, nec haeretici, nec Judaei, quia de illis Scriptum est: Qui non credit, jam
judicatus est, etc. Gregorius etiam loco citato, Anselmus in Elucidario, Isidorus lib. 1. de summo bono, cap. 30. et Scholastici modo dicto limitantes hoc ad judicium discussionis, quia de alio judicio sententiae et condemnationis constat ex Matth. 25. et aliis locis allegatis. Cum ergo in processu judiciali judicii forma extenditur ad discussionem causae, et prolationem sententiae, si causa per se est manifesta, superfluit discussio, et ita contingit in iis qui sunt infideles: hanc rationem insinuat ipse Gregorius : Non enim eorum tunc causa discutitur, quia ad conspectum stricti Judicis jam cum damnatione suae infidelitatis tenebris ejus quem despexerunt, invectione redargui non merentur, etc.
Hanc distinctionem rejicit Suarez in 3. part. tom. 2. disp. 57. sect. 5. quia infideles comparebunt ante Tribunal Christi, ut referant prout gesserunt in corpore suo, sive bonum, sive malum, ad Rom. 14. Item, Jeremiae 25. Judicium Domini cum gentibus, etc. ubi Hieronymus : Quia sunt, inquit, gentium merita diversa, etc. et infra, judicantur ipsi cum omni carne, ut nullus injudicalus abeat, etc. Item Joelis 3. Congregabo omnes gentes, et adducam eas in Vallem Josaphat, et disceptabo cum eis super populo meo, et haereditate mea Israel, etc. ergo judicium disceptationis erit cum gentibus et infidelibus. Deinde, ratio postulat ut recipiant secundum opera. Et videtur etiam hoc insinuari Sapientiae 5. Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia gementes : Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii, etc. ergo improperabuntur opera injusta, et persecutio in electos facta ab infidelibus, et id ipsum indicare videtur illa vox Martyrum, Apocal. Vindica sanguinem nostrum, etc. ergo distinctio illa non subsistit, et videtur magis metaphorica quam realis, et accommodata rei proprietati.
Respondetur tamen distinctionem esse fundatam non in eo sensu quasi opera infidelium non sint judicanda aut discernenda, et poenae, sed ex alio capite: nam judicium fit secundum legem, cum sit conclusio legis, intelligitur autem per legem universaliter lex fidei, et divina, qua ordinatur quisque ad salutem per media legis reeeptae. Discrepantia est autem inter infideles et fideles, quod illi legem nescierunt, aut non receperunt perseverantes in sua infidelitate, fideles autem receperunt, sed non observarunt: ideoque hi per legem ipsam, et ex lege convincentur quam receperunt, et non observarunt, ut indicat disceptatio, quam exprimit Lucas 13. et parabola virginum Matth. 25. et alia quae ibidem exprimuntur. His enim ex lege defensio suffragatur, quamvis eam ex lege praelendent, juxta illud : In nomine tuo daemonia ejecimus, signa fecimus, etc. Infideles autem, qui legem nescierunt, et fidem, in quibus tantum promittitur et datur vita, hoc ipso judicium condemnationis et mortis habent, quia nunquam legem vitae, aut ipsam in lege vitam contentam habuerunt. Hi ergo,ut dicit Apostolus ad Rom. 3. Sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt, quia non ex lege fidei, quam ignorarunt, judicabuntur, et secundum quam principaliter ordinatur judicium discussionis, sed ex operibus, et lege naturali, et consenlaneis, quale est jus gentium et politicum, quod ad civitatem terrenam et societatem ordinatur stabiliendam, et secundum rectum dictamen practicum et naturale.
Distinctio ergo praemissa in hoc fundator, non quasi quisque non judicetur judicio discussionis secundum opera prout gessit, et recipiat poenam correspondentem; sed quod judicium discussionis ex lege divina et fidei non extendetur ad infideles, qui extra legem vixerunt, sed ad fideles, qui eam acceptarunt, et ipsam fidem, licet mortuam, habuerunt, quae est fundamentum et radix justitiae et vitae, et per quam judicabuntur ex lege recepta ejus. Hanc expositionem insinuat Hieronymus loco citato : Quia sunt, inquit, gentium merita diversa, et ideo qui non credit, judicatus quidem est in eo quod non credit, quia nempe manet in morte, sed ipsi qui non credunt inter se diversis afficientur suppliciis, judicantur ipsi cum omni carne, ut nullus injudicatus abeat, etc. Judicabuntur ergo omnes, non tamen secundum legem fidei, judicabuntur infideles, ut qui eam nescierunt, sed secundum legem operum in qua vixerunt, scilicet naturalem ; nam judicium fiet secundum legem, in qua vixerunt, et contra quam peccaverunt, et quae promulgata fuit in cordibus, nam materia discussionis est peccatum contra legem factum, et cum ejus cognitione necessaria, et sine qua nequit esse peccatum.
Quod si haec solutio non placet, sed retinenda sit distinctio quoad rigorem, prout eam videtur Gregorius cum aliis retinere, explicanda est absolute Scriptura allata de judicio universali damnationis et reprobationis, non vero de judicio discussionis, quia in re notoria non requiritur discussio aut inquisitio, sed statim procedetur ad sententiam, quia notorietas facti excludit omnem defensionem et probationem tanquam supernam; infideles autem, ut dicit Gregorius, praejudicati infidelitatis suae tenebris ejus quem despexerunt, invectione redargui non merentur, etc. Illi ergo discussionis judicium subibunt, qui ex fide et lege defensionem praetendens, per judicium vero reprobationis et damnationis infideles recipient secundum peccata sua, quamvis ergo judicium improperii et redargutionis manet omnes infideles, et damnationis, non tamen disceptationis aut discussionis, quia nullam excusationem praetendere possunt in Christo; non ita fideles damnati, qui misericordiam Judicis implorabunt ex fide et lege, et beneficiis receptis praedicationis, sacramentorum, doctrinae, signorum, ut patet Luc. 13. Cum autem intraverit Paterfamilias, et clauserit hostium, et incipietis foris stare, et pulsare hostium, dicentes : Domine aperi nobis, et respondens dicet vobis, nescio vos unde sitis;tunc incipietis dicere, manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti, et dicet vobis, nescio vos unde sitis. Infideles ergo, qui respuerunt judicem Christum, legem ejus, justitiam et fidem, non resurgunt in judicio disceptationis, quia ut dicit Theodoretus Heracleotes in Catena : Fur in delicto deprehensus non perducitur ad Judicem, ut de facto notorio quaestionem habeat, sed ut sententiam damnationis accipiat. Et Cyrillus Hierosolymitanus Cateches. 18. ita explicat illud Joannis 3. Qui non credit, jam judicatus est, etc. asserit ideo dici, quia non requiritur magna inquisitio causae notoriae, etc. Si ergo discussio sumitur pro notitia causae, verum est juxta superius dicta, omnium peccata propalanda etiam infidelium; sed sumendo discussionem strictius pro inquisitione causae per allegationem contrariam rei, sic erit in fidelibus peccatoribus modo dicto, in quibus fuit fides, et aliqua opera et beneficia Christi. De hac discussione intelliguntur Patres citati supra et Doctores scholastici, non vero de priori, et sic per distinctionem praemissam recte concordant Scripturas.
Ex his patet quid dicendum sit de infantibus, qui in peccato originali decesserunt, fore in ipsis etiam judicium discussionis late sumptum pro notorietate facti, non vero stricte sumptum, quia nulla habenl opera. De justis etiam beatis, qui per poenitentiam a peccatis mortalibus surrexerunt, erit discussio utroque modo ad manifestandam Dei justitiam et misericordiam, et praeterea judicium approbationis: patet ex distinctione praemissa, quam etiam sequitur Origenes hom. 21. in Num. Aliqui tamen docent nulla peccata justorum esse propalanda in judicio, ut Magister d. 43. Vignerius cap. 21. Son. in tractatu de extremo judicio. Haec sententia fundatur in locis Scripturae, in quibus efficacia poenitentiae et operum ad deletionem peccatorum significatur, ut Psal. 31. et 50. Isaiae cap. 43. et 63. Ezechielis 2. Contrarium magis sequendum, quia judicium publicum et finale exigit ut causa in publico etiam transigatur ad manifestationem justitiae et potestatis judiciariae in omnes. Hanc docet Augustinus 20. de Civ. cap. 14. Gregorius supra, et super Psal. 88. et patet ex Scripturis allegatis, et communi scholasticorum.
Sed quid de Sanctis praecellentibus et assessoribus judicis. Respondetur ex dictis, probabilius non esse judicandos, judicio discussionis stricte sumptae, maxime ii qui non peccaverunt mortaliter, sed conservarunt primam stolam, quam in Christo receperunt, quamvis enim habuerint aliqua venialia, peccatum veniale non est causa aut materia per se hujus judicii, quia non constituit statum finalem; judicium autem extremum fiet ad discernendas familias civitatis supernae et infimae, secundum opera quae per se ordinantur ad statum damnationis aut gloriae, quae sunt peccata mortalia, aut opera bona et meritoria. Quod autem non sint judicandi tales Sancti judicio discussionis, sed tantum approbationis, est Gregorii supra citati, Origenis et aliorum, quia haec exemptio ipsis competit praerogativa sanctitatis et muneris concessi, quo alios judicabunt participatione potestatis a Christo receptae, quam promisit Matth. 19. renuntiantibus omnibus bonis terrenis propter Christum, ut ibidem communiter Patres et expositores. Hi ergo recipient judicium approbationis a Christo, sicut et Angeli boni, non vero discussionis stricte sumptae. Quod si admittatur discussio late sumpta per notitiam omnium operum, non est plurimum repugnandum. Ex his patet ad reliqua hujus quaestionis.