IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ignem verum praecessurum adventum Judicis, ex 2. Petr. 3. Joel. 2. Isai. 66. Daniel. 7.
1. Gor. 3. Ita D. Thom. hic quaest. 2. art. 3. Richard. art. 2. quaest. 4. 5. Palud. quaest. 1. Duraud. q. 3. qui putant conflagrationem futuram ante resurrectionem. Alii cum? D. Bonav. hic art. 2. quaest. 4. putant futuram post judicium ; quod tenet August. 20. Civit. cap. 30. et 18. et Anselm. in Elucidario. Ponit quod ignis iste potest creari vel generari, prout Deus voluerit. Si creabitur, oportebit aliqua alia corpora annihilari, ne detur penetratio. Item si generabitur, ut id inconveniens vitetur, necesse erit alia corpora condensari, vel in densiora converti, quod optime explicat exemplo.
(b) Respondeo, illa conflagratio vel purgatio per conflagrationem, quae praedicitur in multis auctoritatibus, et praecipue 2. Petri 3. Coe li ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent, etc multipliciter est possibilis, eo, quia omni modo, qui non includit contradictionem. Sed quis modus sit magis consonus naturae partium universi inquiramus. Potest esse quod aliquis ignis sit de novo creatus, et magnae vel parvae quantitatis; et potest esse, quod sit simul in aliqua tota latitudine et spissitudine circa terram, et non ubique, nisi per motum circa terram, et similiter potest esse utrumque illorum. Primum quod ignis sit creatus, secundum quod sit in aliqua determinata parte super terram, et non ubique, nisi per motum circa terram. De his ergo duobus, scilicet productione illius ignis, et loco productionis vel conservationis, sive continuationis inquiratur.
. De primo, si ponatur creatus, oportet ponere quod tantumdem de alio corpore corruptibili annihiletur ; vel quod in tota substantia corporea corruptibili fiat condensatio correspondens quantitati illius ignis creati; vel oportet ponere quod ille ignis creatus sit simul cum alio corpore. Si etiam ponatur generatus, per consequens ex alio corpore grossiori (quia ignis est subtilissimum corpus inter corpora corruptibilia), oportet dicere quod aliud corpus corruptibile intantum condensetur, quantum istud est rarius corpore, ex quo generatur; vel quod proportionabiliter isti quantitati e converso corpus rarius convertatur in densius. Si ergo generaretur ex aere, oporteret vel quod aer in aquam converteretur, vel aqua in terram, in tanta proportione quae correspondet locationi illius ignis geniti. Patet in exemplo. Esto enim quod tota sphaera aeris dividatur in decem partes, ex una illarum generatur ignis, et habet decem partes, quarum quaelibet est aequalis illi ex qua generetur totus ignis, tunc quaero, novem partes aeris. quae remanent, ubi habebunt locum, vel oportet duo corpora esse simul, vel oportet illas condensari, vel alia corpora circumstantia usque ad non repletionem loci novem partium. Si autem hoc fiat per conversionem illarum novem partium in aquam, habebitur locatio ignis geniti, etsi non fiat condensatio alicujus alterius, quia illae novem non generant unam partem aquae, sed fere, quae cum decem partibus ignis prius geniti, quarum una locatur in loco aeris corrupti in ignem, impleret totum locum decem partium aeris, et tunc esset cum incendio ignis diluvium aquae, licet non in tanta quantitate, in quanta est incendium ignis ; aqua quippe excederet aquam praeexistentem in decima parte ad illum ignem novum genitum.