In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Respondeo, illa conflagratio, etc. De igne conflagrationis habetur Petri 3. Coeli ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent, etc. Item Psalm. 96. Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus, etc. Isaiae 66. Quia ecce Dominus in igne veniet, etc. Joel. 2. Ante faciem ejus ignis vorans, etc. Daniel. 7. Thronus ejus flamma ignis, etc. Quamvis autem Sancti Patres aliquando explicant hunc ignem metaphorice per comparationem ad claritatem divini judicii, zelum et efficaciam sive justitiae ad discernendum bonos a malis, opera justitiae ab iniquitate secundum aequitatem, tamen ignem verum et realem fore, etiam locus Petri declarat, qui nequit torqueri ad metaphoram judicii secundum proprietates ignis, quia agit Petrus per contrapositionem seu antithesim de conflagratione mundi visibilis sensibili, et non tantum hominum, per antithesim, inquam, ad diluvium : Ille, inquit, tunc mundus aqua inundatus perit, coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum, etc. Et infra : Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient;elementa vero calore solventur, terra vero, et quae in ea sunt opera exurentur, etc. Haec nequeunt de igne metaphorico intelligi, quamvis ex igne concomitante et praeeunte divinum judicium recte explicatur metaphorice ejus forma, et extinctio charitatis, et operum in hominibus illius temporis, in quibus vix invenietur fides vera et viva, sicut etiam aqua diluvii significabant per accommodationem, et metaphorice incendium carnis quod tunc vigebat. Praemissae ergo Scripturae etiam litteraliter intelligendae sunt in propria significatione, licet per translationem etiam accommodari possint ad manifestandum modum et formam divini judicii, ejusque aequitatem.
Hanc veritatem docuerunt etiam Philosophi, ut Zeno, Cleantes, Chrysippus apud Eusebium de Praeparatione Evangelii, lib. 15. cap. 17. Sibylla apud Augustinum lib. 8. de Civit. cap. 3. sicut et universi Patres, Clemens lib. 2. et 3. Recognitionum, Juslinus Martyr q. 39. 94. et 95. Eusebius loco allegato, Ambros. lib. 1. Hexam. cap. 6. Basil. hom. in Hexameron, Nyssenus de creatione hominis, cap. 24. Hilarius in Psal. 118. Chrysost. in ad Rom. 4. homil. 14. Hieron. in Isaiae 5. et 65. Cyrill. in Isa. 34. August. loco cit. et in Psal. 101. lib . 20. de Civit c. 14.16. 18. et 24. omnes Scholastici in hac distinctione et sequenti, et communis Interpretum.
Varias autem causas et fines hujus ignis assignant aliqui, quorum aliqui merito reprobantur a Francisco Suarez 2-tom. disp. 57. sect. 1. quem adire potest lector. An autem hic ignis praecedet ante faciem Judicis ad conflagrationem impiorum, probabile est ex parte praecessurum, sed majus incendium etiam subsequetur judicium ad renovationem creaturae, qui est finis primarius et ultimus ejus.
His suppositis, dicit Doctor possibilitatem illius ignis tot modis excogitari posse, quot modis Deus potest ipsum per se, aut per causam secundam producere. Caeterum servata debita proportione partium universi, et integritate, potest ille de novo creari in magna aut parva quantitate, in aliqua etiam latitudine et spissitudine super terram, vel circa terram in aliquo loco certo, et non ubique, sed mobiliter circa terram comburendo nunc hanc, nunc illam partem, potest etiam per totam simul creari.
Si dicatur creari, oportet dicere servata unione partium universi sine vacuo, quod tantum ex alio corpore corruptibili annihiletur, vel certe condensetur, v. g. aer in quantitate proportionata illi igni, et loco ejus, vel quod detur penetratio corporum.
Quod si autem generetur, oportet quod tantumdem ex alio corpore, vel magis corrumpatur, quia ignis inter corruptibilia est rarissimum corpus, ac proinde majorem locum occupans, vel certe quod corpora aliqua convertantur in alia, ut aer in aquam, vel aqua in terram. Ratio hujus est, quia alias daretur penetratio corporum, quod natura refugit. Et declarat exemplo, quia ponatur pars aeris converti in ignem, tunc ignis genitus propter raritatem et extensionem suam habeat decem partes, quarum decima in extensione aequivalebit toti aeri converso in ignem, reliquae partes ubi erunt ? Vel ergo simul cum aliis, et sic erit penetratio corporum ; vel certe necesse est ut alia corpora condensentur, vel in alia commutentur, ut aer in aquam, et sic erit simul inundatio aquae, quamvis non tanta, quantus est ignis.