IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat quomodo ille ignis depurabit mundum, et ex qua materia flet, vel fieri poterit, et quod tandem in purum aerem convertetur.
(c) De secundo, cum ignis non maneat extra sphaeram suam, nisi in continua generatione, secundum illud Philosophi de Juventute et Senectute, semper est in fieri, quomodo permaneret in aliqua sphaera, completa circa terram? Quo. modo etiam depuraret, cum depuratio non sit nisi per consumptionem alicujus impuritatis utpote vaporum vel aliorum talium corporum mixtorum, ex quibus est impuritas aeris.
Breviter ergo quantum ad utrumque articulum, videtur probabilius dicere quod sicut ignis potest extra suam sphaeram esse in materia aliena, utpote in corpore ignito, ut carbone vel flamma (non quod ibi sit in partibus solidis vere forma ignis, nisi ponatur formas specificas distinctas simul perficere eamdem materiam, quod videtur inconveniens), sic vapores existentes in aere per juxtapositionem possunt igniri. Et ista ignitio successiva nunc illorum vaporum, nunc istorum, saltem pro toto aere supraposito regioni habitabili hominum, potest dici illa conflagratio. Et per istud bene depuratur aer, quia illa corpora ignita convertuntur statim in verum et purum aerem in sua regione praedominante, et illo corpore ignito propter qualitates mutuas contrarias in ipso, scilicet ignis et vaporis, modicum resistente aeri (quia quodammodo agit ad destructionem sui; vapor autem non ignitus, non sic esset statim convertibilis ab igne in purum aerem) apparet quomodo flamma potest ad depurationem aeris grossi, quia per actionem illam praeviam corporis igniti, id est, habentis qualitatem igneam in seipsum; aqueum vero et substantialiter habens qualitatem aquae, disponitur a continente, ut statim convertatur in ipsum conti nens, et sic generatur aer purus qui non sic poterat in seipsum convertere illum vaporem manentem grossum.
(d) Ad argumentum dico, quod ignis semper manet in se purus puritate naturali, tum quia summe activus, ita quod statim converteret ignis in se, si quid extraneae naturae ascenderet ad regionem illam: tum quia nihil per actionem corporum coelestium elevat ad illam regionem ignis puri, ut sic fiat ignis impurus. Specialiter autem illa impuritas de fumo sacrificiorum oblatorum idolis, et de infectione ex peccatis hominis, non ascendit ad sphaeram ignis, quia nec fumus ille, nec aliqua infectio quaecumque ex actibus immundis usque ad ignem potest ascendere; illa autem depuratio ponitur propter impuritatem aeris contractam ex actibus peccati humani, ideo non sequitur ignem purgare seipsum.
COMMENTARIUS, (e) De secundo articulo, etc. Respondet ad quaestionem, sicut ignis extra propriam sphaeram non manet, nisi sit in aliqua materia quam consumit, quia semper est in fieri extra sphaeram propriam, id est, semper per congestionem materiae novae fovetur, ita etiam dicendum est non manere illum ignem in aliqua sphaera circa terram, quia sic non haberet materiam in quam ageret, neque aliquid deputaret. Resolvit ergo, illum ignem accendi ex vaporibus et exhalationibus in secunda aeris regione, per quem ipse aer facile depuratur, nam vapores igniti statim convertuntur in aerem. Haec sententia est satis probabilis et consentanea divinae providentiae, qua administrat universum. Alii dicunt ipsum ignem Inferni evocandum ad combustionem, sed neque hoc necessarium est, et sequeretur inconveniens, dari nempe vacuum in Inferno, aut necessario locum ignis emissi supplendum per aliud corpus. Alii dicunt fore ut creetur novus hic ignis: sed neque hoc etiam necessarium est, et sequeretur alioquin condensatio magna aliorum corporum, aut penetratio. Alii dicunt ex sphaera ignis emittendum, sed hoc etiam eadem inconvenientia vacui, penetrationis aut condensationis excessivae in corporibus inferioribus infert. Praeterea motum violentum ignis ex sua sphaera, et quia ignis ille est in materia valde rara non videtur naturaliter idoneus ad hunc effectum. Quantitatem hujus ignis aliqui explicant per hoc, quod lotum elementum aquae et terrae circumdabit, et ascendet super altissimos montes, sicut diluvium; per eum purgabitur aer, terra, et qua.
(d) Ad argumentum dico, etc. Argumentum fuit, quod sequeretur si purgatio fiat per ignem, idem seipsum purgaret, quia omnia elementa purgabuntur. Respondet quod ignis in suo elemento naturali sit purus, et propter nimiam activitatem, et propter distantiam, quia impuritas, quae oritur ex vaporibus infernis, non ascendit ad sphaeram ignis, et specialiter illa impuritas ex fumo sacrificiorum factorum idolis, et ex peccatis hominum, non ascendit ad sphaeram ignis; purgatio autem ponitur propter impuritatem aeri ex peccatis hominum. Tangit rationem mysticam hujus depurationis, quam communiter Theologi assignant, quamvis etiam ipsa reformatio mundi elementaris per eum intendatur.
Sed de hoc etiam effectu et fine, variae sunt sententiae; primo est frequens sententia Patrum, etiam firmamentum corrumpi per hunc ignem conflagrationis, quae est anteriorum pene usque ad Hieronymum ; et fundatur in pluribus auctoritatibus Scripturae, quae id sonare videntur, ut est illa Petri citata, et Psal. 101. Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt, tu autem permanebis, etc. Math. 24. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt, etc. Isai. 34. 51. 61. Apoc. 21. Job 14. Patres etiam supra citati idem docent, ut dixi, praeter paucos usque ad Hieronymum, qui in praedicta loca Isaiae, potissime 65. interpretantur Scripturas de innovatione et mutatione facienda in coelis, non vero de corruptione.
Quod etiam sequitur Augustinus lib. 20. de Civit. 14. 16. 18. et 24. Item Gregorius lib. 17. Moralium c. 5. Beda in praefatum locum Petri, Gennadius de Ecclesiast. dog. cap. 70. Primasius in caput primum, epistol. ad Hebraeos, Anselm. in cap. l. ad Hebraeos, et in Apocalyps. Insinuat etiam Ambrosius in praefatum locum Pslami. Ex Graecis Epiphanius haeres. 64. citans Proclum et Methodium. Irenaeus lib 4. contra haeres, cap. 6. Scholastici cum Magistro in hac dist. et sequenti. Coelum immutari docet haec sententia, sed non corrumpi, et fundatur in illo Psal. 148. Ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi, etc. Deinde Isaiae 30. dicitur : Erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis septempliciter, sicut lux septem dierum in die, quo obligaverit Dominus vulnus populi sui, etc. ergo manebunt, et consequenter coelum in quo sunt. Item ad Rom. 8. dicitur creatura ingemiscere libertatem, scilicet per innovationem post judicium, et 2. Petri 3. videtur esse sermo de coelo aereo, quod fuit diluvio immersum per antithesim diluvii ad ultimam conflagrationem. Scriptura autem saepe, et consueto stylo regionem aeris appellat coelum volucres coeli pisces maris, etc Haec res auctoritate Patrum, et apparentia Scripturarum hinc inde redditur incerta. Juxta communem autem Scholae sententiarum, neque ipsa elementa peribunt, sed purgabuntur, et haec purgatio sub appellatione corruptionis intenditur a Scriptura.
Petes an mixta peribunt ita ut nunquam aliqua sint reditura? Aliqui dicunt terran fore floridam et virentem cum Anselmo in Elucidario. Alii negant, sed utraque est incerta sententia: illud enim fiet quod jam divina sapientia determinavit. An renovatio autem elementorum exigat ad perfectionem corporum, aliqua mixta de novo restitui, quis potest dijudicare? aut qualis erit illa perfectio renovationis ? Conclusio, in qua communiter concordant omnes, est, excrementa fluxura in Infernum ad majorem poenam damnatorum, a quibus gratia Christi, et ejus misericordia nos liberet. Qui voluit haec fusius legere, recurrat ad Scholasticos alios, qui in iis copiosi sunt, quia autem plura incerta sunt, iis non haerendum est ; illud certum est, ignem conflagrationis fore, probabilius est praeire ex parte ante faciem Judicis venientis ad manifestationem justitiae, et ad poenam damnatorum; post judicium vero universum conflagraturum et renovaturum hunc ignem. Quid autem, aut quomodo fiet renovatio ipsa in universo, seu qualis sit, id tantum certum videtur non fieri actione naturali ignis, qui tantum est corruptivus immunditiei, sed divina actione, qua promisit coelos novos et terram novam. Quales autem futuri sunt sibi sol est notum, aut cui revelat, illud nempe fiet, quod magis ad manifestationem divinae boni talis, et gloriam Beatorum erit. Non est ergo amplius insistendum conjecturis, ubi ratio et auctoritas in supernaturalibus cessat in operibus Dei.