Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
15. (( vers. 8.)) Exsurge, Domine, in requiem tuam. Domino dormienti dicit, Exsurge. Jam nostis quis dormivit, et quis resurrexit. Ipse enim quodam loco dicit in psalmo: Dormivi conturbatus (Psal. LVI, 5) . Bene illi dicitur, Exsurge, Domine, in requiem tuam. Jam non conturbaberis; quia Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) . Ipsius est vox in alio psalmo: Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) . Ipse dormivit, ipsi dicitur, Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae: id est, exsurge, ut exsurgat et arca sanctificationis tuae, quam sanctificasti. Ipse caput nostrum; arca ejus, Ecclesia ejus: surrexit prior, surget et Ecclesia. Non autem auderet sibi resurrectionem corpus promittere, nisi prius resurgeret caput. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Et corpus Christi quod ex Maria natum est, intellectum est a quibusdam arca sanctificationis; ut hoc diceret, Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae: Cum corpore exsurge, ut palpent qui non credebant. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.