IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad quaestionem, etc. Resolvit quaestionem ostendens in quo consistat completa ratio hujus judicii. Primum supponit ex alias dictis q. 1. dist. praecedent. quod judicium sit completa determinatio ejus, quod alicui est reddendum pro meritis. Sumit hic judicium prout est actus legitimus judicis in causa pronuntiantis, vel ut dicit D. Thomas, 2. 2. q. 60. ut est recta determinatio justorum, quod est jus dicere. Completum autem judicium est ultima determinatio recti,
a qua nullus datur recursus ad alium, neque appellatio, neque exceptio, neque aliquod in universum subterfugium a sententia et ejus executione. Dicit autem duo requiri ad completam hanc determinationem, nempe perfectum dictamen intellectus de causa, et perfectum velle voluntatis, non qualecumque, sed efficax. Hinc sequitur quod principaliter judicare includat principaliter dictare, et principaliter velle efficax, hoc judicare principaliter scilicet ultima determinatione et completa, ut procedit ab auctoritate principali, et non delegata aut commissa subauctoritative, requirit dictare principaliter, id est, independentiam ab omni superiori regula decernente circa materiam, et principaliter velle, id est, independens ab omni superiori potestate judicandi, ideoque non dicitur principaliter judicare, qui subordinatur alteri, sicut nihil dicitur principaliter agere, quod subordinatur alteri in agendo.
Ex his probat Christo, qua homo est, non competere judicare principaliter in causa animarum modo dicto, quia intellectus animae Christi subordinatus est divinae voluntati tanquam regulae, cui conformatur, et conformari debet in dictando de rectitudine causae. Probat, quia nequit esse certa sententia aut dictatio de eis, nisi secundum regulas ordinatas a divina voluntate contingenter, id est, secundum leges datas a divina voluntate, quae sola taxavit fines, praemia et poenas, et rectitudinem servandam in operationibus. Secundum has leges judicat intellectus Christi humanus, et in virtute harum legum, et secundum proportionem et medium taxatum per leges divinas, et in virtute primae determinationis in his statutae a divina voluntate ; ergo non principaliter, sed tantum subauctoritative; Deus autem ut supremus legislator principaliter dictat, quia ad ipsius providentiam spectat decernere leges, et taxare consequenter proemia et poenas.
Voluntas etiam Christi humana subordinatur divinae voluntati, quia et omnis potestas quam habuit et habet Christus inquantum caput, redemptor et legislator, fuit ei concessa a Deo, qui eum constituit haeredem universorum, et judicem vivorum et mortuorum. Subordinatur ergo ejus voluntas humana divinae voluntati, cujus ex natura est potestas, quam Christo communicavit subauctoritative. Subordinatur praeterea quantum ad efficaciam effectus, seu eventus, quem sortitur ipsa determinatio causae,quae requiritur ad completam et ullimatam ejus terminationem, quia licet voluntas humana Christi habeat in hoc judicio divinam voluntatem concomitantem, tamen certitudo effectus sequitur per se, et ab intrinseco ad imperium divinae voluntatis, per quam in eventu sequitur poena aut praemium statutum, quia voluntas creata ab intrinseco, et propria virtute, non est efficax ad beatificandum animas, nec suam, neque alias, nisi Deus ita velit et exequatur: requiritur autem in judicio completo vis coactiva et executiva sententiae, quae in proposito est ex imperio divinae voluntatis principaliter exequentis sententiam, unde sequitur judicium principale in causa operum et animarum convenire Christo inquantum est Deus.
(g) Alio modo potest accipi judicare, etc. Haec est secunda conclusio hujus quaestionis, quam optime declarat Doctor, asserens judicare posse sumi non principaliter, ut competit supremae potestati legislatoris (qui alium non habet superiorem, sed ipse est prima causa legis et judicii ex propria auctoritate quod competit in causa animarum soli Deo), sed subauctoritative et commissarie, scilicet per auctoritatem communicatam a principali, licet illa auctoritas in inferiori, et secundum alium sensum dicatur ordinaria. Sic ergo competit Christo qua homo est, judicare per potestatem excellentiae, qua nulla est superior, aequalis in pura creatura,neque esse possit, quia licet creaturae purae Deus posset communicare auctoritatem judicandi, ita ut ex imperio divinae voluntatis assistentia sequeretur eventus et terminatio completa judicii: tamen purae creaturae nequiret commiti ut omnis determinatio ejus sortiretur efficaciam ab eadem per-, sona, quia non esset Deus sicut est Christus. Suprema itaque auctoritas Christi, et ejus excellentia in hoc consistit, quod omne quod determinat per voluntatem humanam evenit, et ulterius quod eventus ejus ab eadem persona sequatur, licet per divinam ejus voluntatem, et haec auctoritas est suprema per excellentiam, quam Deus committere potest voluntati creatae.
Hoc ergo modo judicat Christus per auctoritatem communicatam, et dominium subordinatum, ut licet principalis potestas, et dominium ei non competat per voluntatem creatam, competit tamen utrumque per excellentiam, ita ut imperium voluntatis creatae sortiatur efficaciam, ut procedit ab eadem persona secundum voluntatem divinam: aliter autem nequit competere quasi principalis ipsi competat per voluntatem humanam, quae sicut non est omnipotens, ita neque supremum dominium habet in creaturas, sed tantum subordinatum; ex quo patet ad omnia lo ca, in quibus Christo tribuitur potestas judicandi secundum quod est homo, quia intelligi debent de potestate subordinata, non de principali, quae ipsi competit qua est Deus: hoc etiam sensu intelligunt Patres loca Scripturae, in quibus nunc dicitur aequalis Patri, nunc mino Patre, referendo haec ad diversas naturas. Est ergo in Christo, ut homo est, vera potestas judiciaria, qua judicat secundum legem a Deo praescriptam, eamdem legem applicat ad causam pro merito ipsius causae, secundum eamdem discutit opera, decernit praemia et poenas secundum medium legis, et exequitur, quod sufficit ad veram potestatem judiciariam, quamvis sit communicata a superiori potestate.