IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum in judicio vel post, cessabit motus corporum coelestium ?
D. Thom. in addit, quaest. 91. arl. 2. et hic quaest. 2. art. 2. D. Bonav. art. 2. q. 1 Richard. art. 2. quaest, 2. Durand. quaest. 3. Argent. quaest. 1. art. 4. Suarez 3. p. tom. 2. d. 58. sect. 3. Vide Scot. 5. Met . quaest, 1. et 10. et 4. Phys . quaest. 15. ei 17. ubi Aretin. et 2. d. 2. quaest. 2.
Secundo quaero (a), utrum in judicio, vel post, cessabit motus corporum coelestium? Quod non, Genes. 1. dicitur de luminaribus : Fiant luminaria, etc. et sint in tempora, et signa, et dies, et annos, et quoad hunc finem videntur facta ; sed istud haberi non potest sine motu eorum. Praeterea, Gen. 8. Cunctis diebus terrae oestas et hyems, nox et dies non requiescent.
Praeterea, 6. Metaphys. cap. 7. Semper agit Sol et astra, et totum coelum, non autem est timendum, nequando stct, quod timent, qui de natura ; et subdit quasi probationem duplicem : Pri ma est haec, neque laborant hoec agen tia. Et hanc rationem magis pertractat. 2. de Coel. quae quaestio in hoc stat: Nullum agens cessat movere, nisi in hoc fatigetur. Aliam probationem tangit ibi in 9. Metaph. Non enim secundum potentiam contradictionis inest ipsis, ut corruptibilibus, motus, ut sit laboriosa continuatio motus, quasi minor sit ista. Hic moventia non fatigantur ex hoc quod non sit in eis potentia contradictionis, et adhuc illud suppositum probat ibi, 9. Nam materia, substantia et potentia non actu causa hujus sunt, scilicet contradictionis.
Praeterea, universum non erit imperfectius post judicium quam nunc ; ergo corpora principalia universa non amittent tunc propriam perfectionem aliquam: sed motus est propria perfectio coelestium corporum, vel requiritur ad eorum perfectionem, quia si non, frustra moverentur.
Praeterea, aut motus coeli est naturalis, aut violentus; non violentus, quia primo de Coelo : Nul lum violentum perpetuum ; sed talis motus potest esse perpetuus, si naturalis: ergo quies opposita est violenta, et per consequens illa non erit perpetua.
Oppositum in littera : Tunc non erit vicissitudo diei et noctis. Et probat illud per Zach. 14. Erit dies una, quae nola est Domino, non dies, neque nox. Praeterea, Isidorus de Ordine causarum, lib.i. cap. 5. et ponitur in lit tera: Post judicium sui laboris Sol mercedem suscipiet, et non veniet ad occasum, nec Sol, nec Luna, sed in ordine, quo creati sunt, stabunt, ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce eorum. Unde Habacuc : Sol et Luna steterunt in*ordine suo. Haec Isidorus.