Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
23. (( vers. 15.)) Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes ejus saturabo panibus. Omnis anima quae intelligit se desertam omni auxilio, nisi solius Dei, vidua est. Quomodo enim Apostolus describit viduam? Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum. Agebat autem de istis viduis quas omnes dicimus in Ecclesia. Dixerat autem, Quae in deliciis agit; vivens mortua est; et non illam numeravit inter viduas. Describens autem viduas sanctas, quid ait? Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum, 1726 et persistit in precibus et obsecrationibus nocte ac die. Ibi subjecit, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6) . Unde ergo vidua est? Quia non habet auxilium aliunde, nisi solius Dei. Illae quae habent viros, quasi superbiunt de auxilio virorum: desertae videntur viduae, et robustius est auxilium earum. Ergo tota Ecclesia una vidua est, sive in viris, sive in feminis, sive in conjugatis, sive in maritatis feminis, sive in adolescentibus, sive in senibus, sive in virginibus: omnis Ecclesia una vidua est, deserta in hoc saeculo, si sentit illud, si novit viduitatem suam; tunc enim auxilium praesto est illi. Nonne agnoscitis istam viduam in Evangelio, fratres mei, cum diceret Dominus oportere semper orare, et non deficere? Erat quidam judex in civitate, dixit, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; et interpellabat eum quaedam vidua quotidie, et dicebat, Vindica me de adversario meo. Et interpellando quotidie vidua, fregit illum. Ait enim ipse judex apud se, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur: Etsi Deum, non timeo, nec hominem erubesco, vel propter taedium quod mihi facit ista vidua, vindicabo eam. Si audivit judex malus viduam, ne taedium pateretur; Deus non audit Ecclesiam, quam hortatur ut deprecetur (Luc. XVIII, 1-8) ?