IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Philosophi, motam coeli esse perpetuum, suadetur ex ipso tribus rationi bus, quas Doctor confirmat et declarat. Prima, substantiae perfectissimae, ut intelligentiae assistenti coelo, competit communicare suam perfectionem: sed hoc non potest nisi movendo coelum. Secunda, extrema, id est, Angelus et coelum, non variantur ; ergo habitudo motus. Tertia, nunquam evenit oppositum motus coelo ; ergo est ei necessarium.
(b) In ista quaestione primo videndum est quid senserit Philosophus ; secundo, quid Theologi. De primo satis patet, apparet enim ex intentione sua in diversis locis, quod sensit motum coeli perpetuo duraturum. Ad hoc ponit unam rationem 12. Metaph. talem : Omnem substantiam impassibilem, optimum sortitam esse finem, oportet oestimare ; nulla erit altera substantia impassibilis, praeter has, quae sunt activae causae lationum.
Ex hoc arguitur, si optimus finis substantiae separatae, est in causando lationem alicujus corporis coelestis, et non potest aliqua talis substantia carere fine suo, ergo non potest non movere. Hanc rationem aliqui, non intelligentes eam, sicut Philosophus, qui eam facit, derident, quia etiam secundum Philosophum, 10. Ethicorum, perfectio ipsarum consistit in speculatione veritatis ; non est ergo finis earum, etiam secundum eum, movere corpus, sicut hic videtur accipere.
Sed illa instantia procedit ex aequivocatione finis; uno enim modo est finis perficiens, et sic beatitudo in intellectu vel voluntate Intelligentiae, ponitur ejus finis intra, et objectum illius ponitur finis extra, et hoc intellexit ipse, 10. Ethic, et ille finis simpliciter est finis. Alio modo finis dicitur ultimum consequens ex perfectione rei, licet non perficiens rem ; et hoc modo diceret Philosophus quod non solum illae substantiae sunt perfectae in se, sed ex plenitudine perfectionis, necesse est quod communicent illam perfectionem aliis, et ita non tantum primum finem sortientur, sed secundum: ille secundus haberi non potest sine motione alicujus corporis coelestis.
Et illa ratio sic intellecta, potest sic formari : Substantia perfectissima non caret aliquo, quod competit substantiae ex perfectione substantiae, sive illud sit perfectio ejus intrinseca, sive communicatio perfectionis ejus extra. Sed substantiae ex perfectione substantiae competit, quod non tantum in se perficiatur, sed perfectionem suam communicet alii producendo ; ergo istud maxime competit substantiis impassibilibus: sed non possunt aliquam substantiam producere, nisi movendo caelum. Hoc praesupponit ipse tanquam declaratum in 7. Metaph. contra ideas Platonis ; et quod ille sit intellectus Aristotelis et Philosophorum, accipitur ab Avicenna 1. Metaphysicae, ubi ipse vult quod uno modo Metaphysica est utilis aliis scientiis, quia dirigit eas, et regulat (quomodo potest etiam concedi quod Dominus sit utilis servo, secundum eumdem ibi): econverso autem proprie accipiendo utilitatem, non convenit nisi alii ad finem, et sic aliae sunt utiles Metaphysicae, servus utilis domino; ergo eodem modo, cum utilitas sit aequivoca, potuit etiam finis aequivocari, ut utilitati primo modo dictae, correspondeat finis terminans, non consummans: utilitati secundo modo dictae, correspondeat finis perfectionis. Unde nullus Philosophus ponit necessitatem agendi extra, competere substantiis separatis, quasi illa producta perficerent aliquo modo ipsas substantias producentes, sed quia ex plenitudine perfectionis illarum substantiarum est, quod necessario se diffundant ad alias.
Secunda ratio Philosophi talis est: Quodcumque permanens et sempiternum, ad quodcumque aliud permanens et sempiternum, semper et necessario habet eamdem habitudinem. Hoc probatur, quia habitudo non potest inter aliqua variari, nisi ex variatione alterius extremi; sed extrema sunt sempiterna et invariabilia. Intelligentia movens est quaedam substantia permanens sempiterna, et coelum similiter: ergo sempiternum hoc habet eamdem habitudinem ad illud, sicut movens ad motum.
Si instes, ubi ergo incipiet difformis habitudo sempiterni ad aliquid ? Respondeo secundum eum, prima difformitas est in partibus alicujus sempiterni, licet sit uniformis secundum totum, quia enim motus ille est uniformis ex uniformi habitudine mobilis ad movens, ideo habet partes novas difformes; et ex hac difformitate partium potest ulterius sequi alia difformitas vel varietas in substantiis genitis illo modo. Et sic a causis uniformibus, puta Intelligentia et coelo, et se uniformiter ad invicem habentibus, causatur primo aliquid uniforme, constans ex partibus difformibus, ut motus, et mediante illo, alia difformitas simpliciter.
Tertia ratio, quidquid est in entibus, vel est simpliciter necessarium in essendo, vel ut in pluribus, vel ut in paucioribus, vel ad utrumlibet ; in coelo nihil est ad utrumlibet, nec ut in paucioribus, quia utrumque esset imperfectionis repugnantis tali corpori; nec aliquid est ibi in pluribus, quia tunc quandoque oppositum contingeret, licet ut in paucioribus, quod nunquam visum est: nunquam enim evenit oppositum alicujus pertinentis ad motus illos regulares; ergo quidquid est ibi, est simpliciter necessarium.