IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit, licet non convincant Philosophi ratione, nec Theologi ratione vel auctoritate, tamen esse magis consonum Scripturae et Sanctis, motum coeli cessaturum ; et declarat possibilitatem utriusque partis satis perspicue. Ita communis DD. hic, D. Thom. in addit. quaest. 74. art. 4. ad 1. et 2. August de natura boni, cap. 19. 24. et alii, quos citat Henriq. 1. ult. ca 2 4. g 5. Gloss. f.
(d) Ad quaestionem potest dici, quod nec Philosophus probat necessario conclusionem suam, nec Theologi suam, nedum per rationem necessariam, sed nec per auctoritatem Scripturae evidentem. Et patet ex dictis quomodo solvuntur illa, quae adducuntur pro secunda via. Rationes autem pro via Philosophi solventur postea. Quid ergo? Prima pars (e) probabilius videtur probare per rationem quam secunda. Secunda licet non expresse habeatur in Scriptura, magis videtur concordare cum dictis Sanctorum et Scripturae.
(f) Et possibilitas utriusque partis probari potest, primae faciliter, et hoc tam communiter secundum Theologos quam secundum Philosophos, quia causae illae moventes, sicut sunt sufficientes ad movendum per tantum tempus a principio mundi usque ad judicium, ita sunt potentes movere in infinitum: virtus enim illa infinita primi motoris sufficit ad movendum ex se in ordine primae causae, et aliae virtutes sufficiunt per istud sempiternam movere in virtute illus.
Possibilitas secundae partis probatur, sed non ex concessis a Philosophis, sed Theologis tantum, quia voluntas Dei contingenter se habet ad movere coelum, et non movere. Prima causa contingenter se habente ad effectum, effectus est simpliciter contingens, et potest simpliciter non esse, ex hoc quod illa causa potest in suo ordine simpliciter non causare, et illa non causante nulla alia causabit.
Praeterea, arguitur ex parte ipsius mobilis, quia motus coeli non est naturalis, nec violentus ; non naturalis, ut probat Avicenna 9. Metaph. quia tunc cum perveniret ad aliud, ad quod naturaliter moveretur, naturaliter quiesceret, quia motus naturalis est ad quietem naturalem in illo ubi, ad quod est motus, et per consequens ab illo esset motus violentus ; et tunc ultra cum semper, dum est accessus alicujus partis ad aliquod ubi, est recessus alterius partis ab eodem ubi (imo quaelibet pars postquam transivit illud ubi, dum accedit ad aliud ubi, recedit ab illo secundum diversas partes circuli, in quo movetur), sequitur quod idem simul moveretur naturaliter et violenter. Nec est violentus, quia tunc recessus ab illo esset naturalis, et tunc ut prius simul naturalis et violentus: ergo ex parte ipsius mobilis nulla est repugnantia, nec quod motus continuetur, nec quod finiatur.