IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Ad quaestionem potest dici, etc Re spondet ad quaestionem quod neque Philosophus probat suam conclusionem necessario et demonstrative, neque Theologus per rationem evidentem, neque per Scripturam, etiam evidentem, quia loca praemissa Scripturae habent alium sensum magis principalem et litteralem, ut patet ex dictis sicut et alia loca, quae citantur, ut Zachariae 14. Erit dies una, etc. quae dies magis explicatur de tempore Machabaeorum,quod partim fuit participans de Dei favoribus, et pace antecedente ; partim vero de persecutione Antiochi, ita ut neque dies clarus fuerit sine nubilo, neque etiam nox obscura sine lumine divini adjutorii. Citalur etiam Habacuc ultimo : Sol et Luna steterunt, etc. ubi Propheta ad litteram alludit ad miraculum factum Josue in Gabaon. Videantur auctores, quos citat Scholiastes.
(c) Prima pars probabilius videtur probare, etc. Haec censura Doctoris quoad utramque sententiam. Prima autem pars intelligitur quantum ad rationem naturalem et necessariam ex principiis Physicis motus, de qua tantum agit Doctor. Dices, ratio Philosophorum est falsa, et ex principiis erroneis de necessitate motus ex parte causarum et finis: concludit etiam in virtute propositionis falsae, nempe generationem in sublunaribus semper permansuram, ac proinde motum. Item, Deum et Intelligentias agere necessario: ergo eorum ratio non est magis probabilis, :etiam ex principiis motus. Deinde, ratio Theologorum est vera, quia cessante fine motus, debet et ipse motus cessare ; cessat autem finis motus renovato mundo, et destructis mixtis et causis particularibus motus, sine quibus nequit esse generatio ob ordinem necessarium causarum, quem statuerunt Philosophi ; ergo neque motus caeli est ut ilis ad talem finem, qui attingi nequit per solam virtutem coelorum, et cum natura abhorreat superfluum, magis est conveniens quies coelorum quam motus, ex quo nullus potest esse effectus intentus naturae, aut primario et per se.
Respondetur, rationem Philosophorum in hoc esse magis probabilem, non qua reducitur ad principium erroneum de necessitate movendi ex parte motoris, sed quatenus a posteriori innititur experientia, qua compertum est motum coelorum, ut procedit a primo motore, esse regularem et uniformem, et sive ulla, quae hactenus apparuit, mutatione aut difformitate. Secundo, quatenus etiam a priori probatur sufficiens virtus applicata et infatigabilis, et nullum subesse imp edimentum ex parte mobilis aut inferioris causae; quae ratio admittitur a Theologis, ex qua deducitur bene, quod ex nulla causa naturali possit oriri illa cessatio, et hoc supposito, quatenus natura tendit in suam perfectionem et conservationem partium universi ab intrinseco fine: sequitur etiam aeternitatem talis motus magis esse consentaneam naturae et perfectioni causarum, quam cessatio ; in hoc ergo versatur ratio Philosophorum, et secundum solum lumen naturae, non se extendens ad aliam dispositionem causae primae, aut finem extrinsecum et supernaturalem, qui scitur tantum ex revelatis.
Ratio autem Theologorum procedit ex revelatis, quibus innititur, nam illam propositionem, cessante fine motus cessaret ipse motus, admitteret Philosophus: sed hunc finem cessaturum non probat Theologus aliter quam ex revelatis, vel ex iis quae sunt consentanea revelatis, in quorum veritate extrema minoris uniuntur, et ideo conclusio sequitur naturam minoris, et sic non est veritas naturaliter probata. Hic est scopus censurae, ex quo patet ad objectionem quia hic agitur de ratione Physica et naturaliter concludente per causas naturali lumine notas.
Praeterea, dato etiam quod generatio humana cessabit post judicium, non inde sequitur illius motus finem integrum cessare, quia etsi per ignem conflagrationis purgabitur orbis, et delebuntur mixta; tamen possunt iterum quaedam mixta reproduci ex elementis, quae ad ornatum elementorum facerent, nam ut Dionysius Carlhusianus in hac distinctione refert ex Gulielmo Parisiensi, aliqui senserunt terram fore viridem et floridam, quod etiam sentire videtur Anselmus in Elucidario : Terra, inquit, quae in gremio suo Domini corpus confovit, tota erit ut Paradisus, et quae Sanctorum sanguine est irrigata odoriferis floribus, et rosis, et violis immarcescenlibus erit perpetuo decorata, etc. Itaque dici similiter posset quaedam alia mixta ad complementum et decorem universi esse producenda, quo posito, salvaretur sufficiens finis motus coelorum: sicut ergo incertum est quaenam sit futura renovatio mundi, quia illa erit talis, qualem Deus disposuit sua voluntate, ita incertum est, spectata ratione naturali, an cessabit motus coelorum, ideoque resolutio reducitur ad communem Doctorum, et loca citata, et Patrum, qui ita docent.
(f) Possibilitas utriusque partis probari potest, etc. Hic transit ad aliud, quod est certius, nempe utramque partem probari possibilem, et in primis sententia Philosophorum, quoad possibilitatem motus futuri aeterni et infinibilis facile probari potest: et probatur ab ipsis Theologis ex sufficientia virtutis applicatae, et remotione impedimenti et fatigationis. Possibilitas secundae partis probatur ex eo quod primus motor, et aliae Intelligentiae proxime moventes, moveant mere, libere, ac proinde cessare possunt a motu. Antecedens negaret Philosophus, sed in hoc erravit. Ratio ergo illa est ex parte causae efficientis. Secunda ratio est ex parte mobilis, quatenus per quietem tollitur ab eo imperfectio, quia scilicet non naturaliter movetur, id est, per motum naturalem, ad quem ex natura sua inclinatur, ut ignis ad calorem, sed movetur motu neutro ; ergo si cesset non repugnat ejus perfectioni.