IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Arguit quadrupliciter motum coeli mansurum post judicium. Primo, quia manebunt cogitationes et imaginationes, in quibus erit successio. Secundo, si staret coelum in corporibus suppositis, et in his oppositis, esset maxima intemperies. Tertio, motus coeli est simpliciter primum in motibus. Quarto, in opposita parte terrae semper essent tenebrae. Solvit subtilissime ista argumenta in favorem communis sententiae Theologorum.
(g) Contra secundam viam, quae est Theologorum, objicitur sic : Post judicium erit successio in co gitationibus Beatorum, vel saltem damnatorum, et etiam in actibus imaginativae: talis successus non potest esse sine tempore, quia secundum Averroem 4. Physic. cap. de Tempore, com. 2. si quis non perciperet aliquem fluxum, nisi tantum in actu imaginandi, adhuc perciperet tempus ; si ergo tunc tempus erit, et tempus non poterit esse sine motu coeli, quia tempus est passio primi motus 4. Physic. cap. de Tempore, in fine; ergo, etc.
Praeterea, si staret corpora coelestia, haberent immoderatam actionem in corpora supposita, quia accedente Sole, nunc plus generatur de elementis superioribus, et etiam corrumpitur de inferioribus, e converso ipso recedente; ergo Sole perpetuo stante super aliquam partem hemisphaerii, in illa parte immoderate generaretur plus de igne, et corrumperetur de aqua et terra, et ita in illa regione supposita, non staret distinctus ordo sphaerarum elementarium.
Consimiliter nec in parte opposita, quia ibi esset oppositus modus generationis et corruptionis, vel alias essent duo corpora simul, vel immoderata condensatio; idem sequeretur de mixtis, si tamen aliqua mixta ponerentur tunc manere. Nam corpora coelestia stantia directe super illam regionem, corrumperent illa mixta, et tandem omnia in aliqua convenientia virtuti elementorum istorum supposita virtuti illorum.
Praeterea, in quolibet ordine essentiali, destructo primo destruitur omne posterius, 2. Metaph. motus coelestis est simpliciter primus motus, ex 8. Physicorum; ergo illo destructo impossibile est aliquem alium esse: sed tunc possibile est aliquem esse, utpote motum localem omnium Beatorum, et etiam alium motum in istis inferioribus. Si enim activum approximetur passo, utpote ignis alicui combustibili, non est ratio quare non posset agere in illud. Et ad hoc est articulus : Stante coelo, si applicetur ignis stupae, non poterit comburere : error est.
Praeterea, quarto, si Sol semper staret in opposita parte terrae, semper esset tenebra, quia cum terra sit corpus opacum, necesse est quod objecta luminari faciat ultra se pyramidem umbrosam.
(h) Ad primum dicitur sic, quod tempus non est in motu coeli, sicut una quantitas in alia quantitate, quia non oportet ponere duas tales quantitates in eodem subjecto permanente, quarum una sit quasi subjectum, et alia quasi passio ; ergo tempus ultra motum, ut motus includit propriam successionem, non addit nisi rationem mensurae formaliter, et fundamentaliter rationes illas, quae requiruntur ad mensurandum, quae sunt uniformitas, sive regularitas et velocitas, quia mensura est quid certissimum quantum ad primum, scilicet regularitatem vel uniformitatem, et minimum quantum ad secundum, scilicet velocitatem: tunc autem non manebit aliquis motus velocissimus, vel saltem non uniformis vel regularis: et ideo tunc in nullo motu fundabitur ratio mensurae ad omnem alium motum, et ideo tempus non erit eo modo quo nunc ponitur passio primi motus.
Si arguatur, mensuratum non . potest esse sine mensura, respondeo hoc verum est de mensura rei in esse quidditativo; et ratio est, quia mensuratum tale dependet a mensura tali, ex 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, quia refertur ad ipsum, et non e converso, sicut scibile est mensura scientiae, quia scientia dependet ad ipsum; non est autem verum de mensura accidentali, quae per applicationem vel coextensionem mensurat, sicut ulna mensurat pannum. Patet enim quod quantitas panni non dependet a quantitate ulnae; et hoc solo modo, motus primus acceptus secundum suam extensionem successivam cum relatione mensurationis ad alios motus, est mensura eorum per applicationem vel coextensionem, non autem per terminationem dependentiae essentialis eorum. Pro ista responsione adducitur illud Josue 10. quod ipse pugnavit stante Sole et Luna, et per consequens toto coelo, ne illis stantibus, et aliis omnibus corporibus motis, esset nimia irregularitas in motu istorum corporum coelestium: et Augustinus, undecimo Con fess. Stante coelo movetur rotula figuli.
(i) Ad secundum, ista ratio non debet movere, ut propter talem actionem immoderatam vitandam in elementis, ponatur coelum non stare, quia tunc erit eadem ratio agendi, quae et nunc, licet non aeque uniformiter: et nunc est eadem ratio non immoderate agendi in inferiora, quae et tunc. Primum probatur, quia tunc non est ratio agendi ex parte causae particularis, nisi quia habet formam sufficienter activam, et passum approximatum: vel si dicas cum hoc aliud agens universale, scilicet coelum : Volo, non inquantum motum localiter, quia motus localis non est sibi ratio agendi in suo ordine.
Nihil enim facit motus localis secundum Philosophum 2. de Generatione, nisi quod adducit generans, hoc est per ipsum fit approximatio agentis habentis virtutem propriam ad ipsum passum. Sed haec omnia, scilicet particulare agens habens virtutem activam propriam, et approximatio ad passum, et habitudo sive aspectus ad corpus coeleste habens determinatam virtutem causae superioris, possunt tunc poni, quia corpus coeleste quiescens eamdem virtutem causae superioris habet respectu causae inferioris suppositae, quam haberet si non quiesceret; ergo omnia sunt requisita ad actionem tunc, quae et nunc.
Secundum probatur, nam quod modo non sit immoderata actio, hoc est vel ex parte causarum proximarum resistentium sibi mutuo in actionibus suis, etiam pro tunc, quando utrumque est sufficienter approximatum passo, puta Sol hinc et Saturnus inde, ad unum pugillum terrae, et ista resistentia posset inveniri in utrisque quiescentibus, sicut motis; vel ista non destructio est ex parte totius coeli, quia harmonia est in omnibus corporibus coelestibus comparatis ad aliquam partem activorum et passivorum, ita quod non permittunt immoderatam consumptionem repugnantem perfecto esse elementorum in suis sphaeris, et ista causa erit tunc ut nunc: vel si non posset inveniri causa in ipso coelo, vel in ipsis elementis hujus prohibitionis, posset poni in voluntate divina conservante.
(k) Ad tertium, primitas motus coelestis ad alios motus, non est primitas causae, vel alicujus, a quo dependent essentialiter, sed tantummodo cujusdam perfectionis in quibusdam conditionibus motus, quae sunt regularitas et velocitas; patet enim quod essentialiter non dependet actio corporis coelestis in aliquod inferius, ex motu illius corporis, quia secundum Philosophum, secundo de Generatione - Nihil facit latio ad generationem, nisi quia adducit generans; ergo si sine illo motu generans esset aeque approximatum, aeque ageret.
(i) Ad quartum, non habetur pro inconvenienti de illa pyramide umbrosa, et ex hoc rejicitur ista auctoritas Isidori adducta, quod Sol et Luna stabunt, ne damnati sub terra habeant aliquod lumen. Non enim sic sunt sub terra,sicut aliqui imaginantur Antipodes, quasi in superficie opposita nostrae terrae habitabili, sed sunt sub terra, id est, in centro terrae, vel concavo terrae ; et sic non magis haberent lumen si Sol circumferretur, quam si Sol semper staret in una parte ; similiter alia pars illius auctoritatis, quod Sol et Luna in ordine, in quo creati sunt, stabunt. Videtur autem satis irrationabile, quia ex quo recesserunt semel ab illo situ, non redeunt iterum ad eumdem infra spatium triginta sex millium annorum: ergo oporteret judicium usque ad hunc terminum differri post creationem mundi, quod non est probabile. Similiter creata erant in situ maxime convenienti novae productioni rerum; stabunt autem in situ maxime convenienti conservationi rerum sine nova productione: ergo non potest iste situs esse ille.