IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Contra secundam viam, etc. Opponit quatuor rationes contra sententiam
Theologorum, quibus mox respondet. Prima ratio est, quia ibi erit successio in cogitationibus et imaginationibus: ergo tempus, juxta Averroem in 4. Phys. cap. de Tempore, ubi dicit quod percipiens fluxum imaginationis, percipit tempus, hoc est n ensura motus secundum Philosophum ibi. Confirmari potest, quia ibi cogitationes quaecumque in proprio genere non semper stabunt permanenter; ergo aliquae desinent, quarum mox recordatio esse potest ut praeteriti ; ergo erunt secundum differentiam temporis.
Secundo, si semper staret Sol, sequeretur immoderala actio in illo hemisphaerio, et corrumperentur elementa, et sequeretur vacuum, aut condensatio immoderata, quod est inconveniens.
Tertio, in quolibet ordine essentiali destructo primo, destruuntur reliqua in eodem ordine; sed motus coeli in genere motus est primus 8. Phys, ergo eo destructo, etiam reliqui destruuntur. Hoc est falsum, quia potest esse motus localis Beatorum, et alii, ut patet ex articulo Parisiensi : ergo, etc.
Quarto, si Sol staret in opposita parte terrae, esset umbra, quod est inconveniens, etc.
(h) Ad primum dicitur, etc. espondetad primam, et docet quid addat tempus supra motum, dicit quod non quantitatem diversam, quia sic duae quantitates subjeclarentur in eodem, nempe duae successivae, quod est inconveniens: addit ergo formaliter solam rationem mensurae, connotindo ipsum motum materialiter, ut est uniformis regularis et velox est: ergo respectus conformitatis ad motum inferiorem. Haec autem conformitas coexistentiam utriusque motus, dicit etiam cognitionem ex parte mensurae, ut temporis, quia est magis nota quantitas, per quam ex applicatione cognoscitur quantitas ignota cui applicatur, tanquam ratio cognoscendi ignotam: tunc ergo non manebit tempus, quatenus nunc ponitur passio primi mobilis, neque erit alius motus primus in ratione mensurae. Dices, mensuratum non potest esse sine mensura. Respondet id verum esse de mensura quidditativa, non vero quantitativa, et ad propositum patet exemplum ex illo Josue 10. qui pugnavit stante Sole. Ad propositum ergo erunt ibi cogitationum successio, quantum ad actus succedentes, qui tamen tempore non mensurantur, sed aevo, non erit successio respective ad mensuram extrinsecam, sicut patet etiam in pugna Israelitarum contra hostes, stante Sole, quae fuit successiva sine successione in motu coeli. Ad confirmationem patet ex dictis, quia potest stare successio sine motu coeli, et memoria illa actus praeteriti quantum praeteritus non est secundum differentiam mensurae extrinsecae, sed quantum ad durationem intrinsecam actus.
(i) Ad secundum, etc. Respondet quod inconveniens adductum etiam de facto, sequitur etiam moto Sole, qui successive perlustrat paries mundi nunc has, nunc illas, quibus secundum diversa signa Zodiaci applicatur, cujus motus localis non facit ad generationem, nisi ut per eum applicatur causa per se generationis: neque motus localis est ipsi ratio agendi in suo ordine causae universalis, causa enim generationis proxima est agens particulare ut subordinatur superiori secundum determinatum situm, ad quem facit latio Solis, et non ad actionem, ut principium, vel actus productivus: idem etiam sequeretur, Sole stante, respective ad causam inferiorem ejusque effectum. Quod ergo de facto non sequatur actio immoderata, est ex resistentia causarum uniformiter applica tarum ad idem passum, v. g. Sol et Saturnus ut applicati ad pugillum terrae, se mutuo impediunt, et sic de aliis causis universalibus, ut comparentur ad conservationem partium universi, non permittunt Immoderatam consumptionem elementorum, quae l esistentia etiam maneret stante Sole. Accedit etiam quod hoc impedimentum potest reduci ad causam primam non concurrentem, prout status mundi ab eo disponetur post renovationem ejus, purgatis etiam elementis non erit materia putrefactibilis ex mixtione apta generationi, et forma elementaris subiget suam materianperfecte forte, sicut nunc forma coeli propriam materiam subigit per suam actualitatem, ut sit incapax alterius formae ab agente creato.
(k) Ad tertium. Respondet primitatem motus coeli non esse causam, a qua dependent essentialiter motus inferiores, sed esse primitatem quantum ad aliquas conditiones motus, ut est regularitas et velocitas aptae ad mensuram, quae facit devenire in cognitionem quantitatem ignotam successionis in motu inferiore. Unde Philosophus 2. de Gen. t. com. 55. Nihil, inquit, facit latio ad generationem nisi quia adducit generans,etc. et consequenter si esset generans applicatum, alias sine tali latione generaret: erit autem applicatum etiam Sole stante aliquibus partibus, ergo; etc.
(1) Ad quartum, etc. Non habetur inconveniens talis umbra, et in hoc rejicitur ratio adducta ab Isidoro, et supra expressa in argumento pro parte affirmativa ad oppositum quaestionis, quatenus dicit Solem staturum, ne damnatis luceat, quia damnati sunt in centro terrae, non in aliqua superficie ejus, sicut sunt Anlipodes respectu nostri. Deinde etiam quod asseritur ab eodem, nempe quod Sol et Luna stabunt in eodem ordine quo sunt creati, quia hoc non videtur concordare periodis motuum coelestium, quas assignant Astrologi; nona enim Sphaera juxta Ptolemaeum, quem sequitur Doctor, triginta sex millibus annorum, juxta tabulas vero Alphonsi, quadraginta novem millibus, vel ut vult Albatagnius annis 33760. perficit circulum: vel oporteret ergo mundum durare tot annis ante judicium, quod non est probabile, ad hoc ut possint redire ad eumdem situm respective ad nonum coelum. Deinde, videntur luminaria fuisse creata in situ maxime convenienti generationi rerum, et post judicium fore in situ magis convenienti quieti. Dici posset divina virtute coelos reduci ad situm, in quo fuerunt creati; sed pro hoc non est auctoritas praeter illam Isidori, quae etiam interpretari potest de situ Solis et Lunae respective ad mundum inferiorem, et non ad superiores orbes. Quantum autem ad principalem difficultatem de illa pyramide umbrosa, potest negari, dato quod Sol septies amplius lucebit, et terra fiet transparens et diaphana sicut vitrum, ut aliqui dicunt.