IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad primum ex Philosopho 9. Metaph. respondet eum errasse, putando non posse agens (loquendo de voluntario) cessare, nisi fatigetur. Ad ultim. ex eodem, docet motum coeli esse neutrum ; idem habet supra distinct. 43. quaest. 4. et 2. dist. 14. q. 2. et quaest. 1. prol. sed 2. Physic. quaest. 4. ait esse naturalem, verum non loquitur ibi de naturali stricte et proprie, ut hic.
(m) Ad argumenta principalia. Ad primum, non est finis principalis luminarium, quod sint luminaria in dies et annos, etc. sed est finis sub fine pro tempore vitae mortalis hominum, indigentium tali distinctione temporum.
Per idem ad secundum : Cunctis,
diebus, etc hocestcunctis diebus, quibus utilis est sementis et messibus, quod non est nisi pro vita mortali ; vel aliter, cunctis diebus terroe, id est, cunctis diebus vitae terrenae hominis.
(n) Ad aliud, patet quod illa conclusio fuit de intentione Philosophi, sed male probatur, quia agens non fatigatur: agens enim voluntarie potest cessare ab agendo, licet non fatigetur in agendo. Unde haec esset concedenda, quod omne agens, quod in agendo fatigatur, quandoque deficiet; sed si non fatigatur, non oportet quod non deficiat, quia est alia causa deficiendi, vel cessandi quam fatigatio.
Illas autem alias propositiones de nono Metaphysicae, quod non est ibi potentia contradictionis, et hoc quia nulla est ibi materia, si adducantur ad probandum infatigabilitatem, concedo, sed ex infatigabilitate non sequitur propositum. Si autem adducantur ad probandum conclusionem principalem, non valent, quia sive in coelo sit materia, quae est pars substantiae, sive non, saltem materia in potentia ad ubi, scilicet subjectum mobile, est ibi ; et oportet probare quod illud non sit de se in potentia contradictionis ad motum, et non motum ; oppositum enim videtur probabilius, cum non habeat in se nisi potentiam receptivam mobilis ad motum, et omnis potentia praecisa receptiva videtur esse contradictionis.
Ad aliud, dico quod motus non est nisi perfectio ipsius coeli secundum quid, et talem deficere non est inconveniens, maxime cum quies perpetua sit ibi major perfectio. Et si arguas tunc, frustra moveretur modo: et praeterea motus se habet ad quietem, sicut potentia ad privationem.
Ad primum, coelum non movetur propter aliquam perfectionem intrinsecam completivam sui, quae consistat in motu, vel acquiratur per motum; sed stante non imperfectione coeli, quia est in potentia neutra ad moveri et ad quiescere, perfectio tamen universi pro statu isto, magis requirit coelum moveri propter statum corruptibilium.
Ad secundum, accipiendo quietem prout praecise dicit carentiam motus, sic est imperfectior, quia quantumcumque positivum illud quod dicit motus, sit imperfectum, tamen carentia ejus ut carentia, non est sic perfecta. Sed in quiete est aliquid subtractum, identitas sive uniformitas essentiae, et istud est simpliciter perfectius, quam sit illud positivum in motu, scilicet aliter se habere.
(o) Ad aliud respondet Avicenna quod nec est naturalis, nec violentus, sed ex parte agentis voluntarius, licet tali voluntate, quae secundum ipsum et Aristotelem necessario determinatur ad agendum ; ex parte autem passi, ponendus est neuter, sicut dictum est alias, quod superficies est in potentia neutra ad albedinem; et universaliter, quando subjectum ad neutrum contrarium determinate inclinatur, neutrum recipit naturaliter vel violenter. Est tamen in coelo quaedam habilitas ad motum circularem propter hoc quod ipsum est figurae sphaericae: sed ista habilitas non sufficit ad naturalitatem, sed tantummodo ad non violentiam.
(p) Ad rationes adductas pro opinione Philosophi. Ad primam, Theologus forte haberet negare ab Intelligentia omnem potentiam productivam substantiae; et tunc videretur difficultas, quomodo istud non competeret sibi, et tamen substantiae imperfectiori competit; et licet in hoc non perficiatur substantia in se , tamen competit substantiae propter perfectionem, sicut argutum est.
Si iterum daretur Philosopho, quod ista substantia est communicativa sui producendo substantiam, non sequitur, ergo necessario vel sempiterne, quia productio actualis alterius substantiae, non est propter bonum illius in se, sed universi: et bonum universi non requirit in infinitum talem productionem, et in hoc esset pes figendus Theologis, si vellent arguere pro parte sua ex creditis, vel ex probabilibus aliqualiter secundum rationem naturalem, ostendendo quod perfectio universi magis requirat, vel aeque compatiatur generationem cessare, quam ipsum continuari ultra. Ex hoc non habetur propositum de motu, sicut responsum fuit ad rationem pro opinione Theologorum : sed oporteret ostendere quod perfectio universi magis requireret quietem istorum corporum, vel aeque permitteret.
(q) Ad secundum, oporteret negare istam propositionem majorem in agente voluntarie, quia voluntate antiqua et immutabili potest difformiter agere in passum antiquum, et esse immutabile in se. Et tunc ad probationem majoris, extrema istius novae habitudinis non erunt absoluta natura agentis, et absoluta natura passi, quae sunt uniformia ; sed agens et passum ut habens formam novam causatam ab agente, et illud fundamentum est novum, et ideo fundat habitudinem passi ad agens. Si quaeras an istud novum causatum, aliquam habitudinem novam passi ad agens habeat f Dico quod nulla est, quia sicut prima novitas in passo est in habendo hanc formam, ita prima habitudo nova ejus ad agens, est secundum istam formam novam.
(r) Ad tertium, dico quod aliquod potest contingere ad utrumlibet, ita quod ex parte ipsius coeli non est repugnantia ad hoc, quia est de se in potentia contradictionis ; sed completive contingentia ad utrumlibet est ex contingentia ex parte ipsius causae voluntarie moventis, sic quod ejus voluntas nec necessario determinatur ad movendum, nec ad non movendum.