IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) Ad argumenta principalia. Ad primum, etc. Hoc fuit ex illo Gen. Fiant luminaria, etc. et sint in tempora, et signa, et dies, et annos, etc. Item cap. 8. Cunctis diebus terrae aestas et hyems, nox et dies, non requiescent, etc. ergo hic est finis luminarium et creationis eorum. Respondet esse finem sub fine, et secundarium. Finis primarius fuit vita hominum in peregrinatione indigentium tali distinctione cunctis diebus, quibus utilis est sementis et messibus.
(n) Ad aliud. Quod est ex nono Metaphys. ejusque probationes ex eodem cap. 17. et 2. Coeli tit. 2. quatenus contendit Philosophus non contingere cessationem a motu, nisi ob fatigationem virtutis, aut propter potentiam contradictionis, qua forma inducitur diversa in mobili. Respondet Philosophum errasse, quia motus, quem putavit necessarium, est liber et contingens, a quo cessare potest agens voluntarium ex propria libertate; non est ergo sola fatigatio causa cessationis in motore, quamvis illa sufficiat in eo qui fatigatur, sed etiam libertas. Potentia etiam contradictionis nulla est est in coelo, nisi ad motum et lationem, nullamque perfectionem per illum acquirit, sine quo esset imperfectum: neque movetur modo ad perfectionem aliquam intrinsecam consequendam, in quo est potentia neutra ad quietem et motum. Quamvis autem quies sub ratione negationis comparata ad motum sit imperfectior, quia hic est aliquid positivum, tamen ut connotat actualitatem subjecti completi, et uniformiter se habentis est longe perfectior motu ex genere, qui est actus entis in potentia et secundum quod est in potentia, et connotat potentiam incompletam et passivam in subjecto.
(o) Ad tertium, nempe motum coeli esse naturalem aut violentum. Respondet ex parte passi passi esse neutrum, licet Philosophi ex parte agentis posuerint necessarium, in quo errarunt, quia est mere liber.
(p) Ad rationes factas pro Philosophis. Ad primam ex fine desumptam, quasi optimus finis intelligentiae sit movere coelum. Respondet quod si admitteretur Intelligentiam esse productivam substantiae, hic esset perfectior quam sit latio ipsa, seu motus coeli; sed hoc non admittitur communiter, juxta ea quae disseruit d. 1. hujus quaest, 1. Dato etiam opposito quod immediate produceret substantiam, non sequitur quod necessario et sempiterne, quia productio illa esset ad perfectionem universi, et non ad perfectionem ipsius Intelligentiae : Et in hoc, inquit, esset Theologo adlaborandum, ut ex creditis, vel ratione probaret quod perfectio universi magis, vel aeque requirat generationem cessare quam continuari ultra Haec probatio non habetur per rationem factam de motu, sicut responsum fuit ad rationem pro opinione Philosophorum, sed oportet ostendere quod quies universi magis requireret quietem istorum corporum, vel aeque permitteret, etc. Hic non continetur reprehensio, sed insinuatur medium, ex quo debet procedi ad probationem conclusionis ex creditis et ratione, quia Philosophi in hoc insistunt ex perfectione universi necessaria, ad quam dicunt motum coelestium corporum requiri, ad salvandas species in mundo inferiori et elementari, quae species nequit salvari, nisi per succiduam generationem individuorum, quae individua nequeunt conservari sempiterne, quia sunt corruptibilia ab intrinseco et ab extrinseco ; hinc Philosophi contendunt motum esse sempiternum et necessarium tam ex parte finis conservationis universi, quam ex parte causarum superiorum. Ut probetur ergo motum non esse necessarium ex parte finis, probandum est non spectare ad perfectionem universi magis quam quietem. Ex creditis autem salis probant Theologi resurrectionem, et judicium finale, et purgationem elementorum, et corruptionem omnium mixtorum, praeter solum hominem, ut patet ex locis allegatis, et ex Paulo ad Rom. 8. dicente quod creatura ingemiscit liberationem a servitute. An autem Deus iterum renovando mundum restaurabit aliqua mixta, ex creditis non probatur, vel hoc, vel oppositum, ideoque cessatio motus luminarium non est tam evidens ex creditis, sicut est veritas, ex qua deducitur a Theologis, quia ille motus posset continuari ex alio fine, quia ille finis generationis rerum messis et sementis, et distinctio temporum, qui exprimitur in Scriptura, locis citatis desinit, ideo Theologi ex ejus cessatione deducunt cessationem motus, accommodando etiam aliqua loca Scripturae, quae id insinuant, saltem ex sensu secundario. Caeterum quia in Genesi finis etiam creationis luminarium solus ille exponatur, quamvis Theologi omnes, et Patres, quos supra citavimus, negent Solem et Lunam desituros, et colligitur ex ipsa Scriptura, ut ibi visum est. Enervatur hinc argumentum desumptum ex fine motus coelorum, quatenus incertum sit, an ille solus fuerit ejus finis, qui est expressus, vel an alium permansurum Deus praefixit, quia negativa magis probatur ex communi sententia, quam sequitur Doctor, quam ex Scriptura expressa, quia stante alio fine illius motus particulari, tunc ad perfectionem universi, vel decorem diceretur motus perpetuandus.
Probatio itaque completa et convincens ex revelatis in hoc non habetur. Quantum autem ad rationem naturalem, sicut nequit resurrectio, et electio, et beatitudo seu finis supernaturalis probari, aut purgatio mundi per principia Physica et naturalia, ita etiam nequit probari finis ille, ad quem ordinata est creatio et consummatio. Procedendo itaque mixtim ex creditis et ratione morali, recte probatur Philosophos mancos esse in assignanda perfectione universi, et causarum, quatenus negant eam actualitatem a causis, per quam possint species inferiores conservari in aliquibus individuis per virtutem primae causae, quatenus hanc perfectionem aliter posse reduci ad actum negant, nisi successive, et semper in aliqua potentia maneat perfectio universi per ipsos ex defectu virtutis in causis, quae aliter nequeunt dare universo perfectionem. Ex defectu, inquam, virtutis, quam applicare non possunt, quamvis Philosophi fingant id provenire ex perfectione causae primae, et imperfectione effectus, ne redundaret in causam primam, si ab ea immediate produceretur aut conservaretur, nam admittendo causam primam esse infinitam, necessario concedi debet eam includere omnem activitatem causarum inferiorum. Quid ergo subsit ne eadem virtus immediate etiam exerceri possit sine causa inferiori? Ratio tantum est, quia causa inferior essentialiter requiritur propter imperfectionem effectus, quae redundat in causam proximam, non vero in primam. Hinc ab illis statuitur ordo necessarius causarum ob imperfectionem effectus. Posuerunt praeterea Philosophi Deum necessario agere ad extra, et viderunt in effectibus inferioribus contingentiam, quam in concursum causarum inferiorum difformem reduxerunt ; ideo non potuerunt consequenter dicere Deum agere necessario, et posse producere hunc effectum causae inferioris se solo, quia si necessario ageret, sic etiam necessario ageret uniformiter, et necessario conservaret effectum a se solo productum.
His positis, argumentor contra Philosophos : Perfectio universi consistit in actu, et non in potentia passiva; sed illud concedendum est naturae quod involvit perfectionem ; ergo universum, quoad partes per se ejus, potest in actu esse, ita ut ei non repugnet. Major est vera, et facile probatur, et admittitur a Philosophis, quia finis omnis motus est quies et actus, quo posito cessat motus. Minorem etiam concederent, si perfectio est possibilis, et negant consequentiam. Probatur consequentia, quia non repugnat universum fieri simul in actu quoad omnes per se panes ejus ; ergo potest sic fieri virtute causae primae. Patet antecedens, per se partes universi sunt species, earumque conservatio, quatenus spectant ad finem universi, quia finis per se causarum est propagatio speciei ejusque conservatio: per accidens autem intendunt propagationem individuorum, in quibus nullus est per se ordo, sicut constituitur inter species. Sed conservatio speciei potest esse virtute primae causae in determinatis individuis, et in iis conservari sempiterne, quo casu universi perfectio consisteret in actu, et nulla esset necessitas motus aut propagationis talis speciei ad finem conservationis ejus. Probatur subsumplum, nulla est repugnantia ex parte effectus, quantum est ex se, quin fieri possit in actu, et conservari per eamdem causam applicatam, maxime si in aclivitate incomparabilis sit ad omnem aliam des tructi vam effectus ; non est etiam repugnantia ex parte causae primae, quin possit sic producere et conservare ; ergo nulla est repugnantia in toto conjuncto. Non esse repugnantiam ex parte causae primae patet, quia haec est infinitae virtutis; potest ergo in omnem effectum causae inferioris, qui non involvit imperfectionem redundantem in causam. Sed in proposito nulla est talis imperfectio, quae sic redundaret in causam primam; primo quod effectus sit finitae et limitatae profectionis, non redundat in causam primam, quia secunda. Intelligentia est etiam finitae perfectionis ; haec tamen non est a se, sed a prima ; ergo sicut effectus finitus et limitatus quoad hanc imperfectionem non attribuitur causae, aut ejus imperfectae virtuti, sed solis intrinsecis causis essendi ipsius effectus, ita etiam aliae imperfectiones contingentes nequeunt tribui causae primae, sed causis intrinsecis ipsius effectus ; contingentia etiam effectus intrinseca nequit tribui causae producenti eodem modo, sed materiae, quae est in potentia contradictionis ad alias formas, in eo casu quo Deus immediatione causae et suppositi, ageret se solo ad conservationem formae in materia, maneret effectus, et non esset contingens in actu, quantum ad sui corruptionem. Non obstat corporeitas aut materialitas effectus, quia etiam Intelligentia movet coelum, quod est corpus quantum, et ipsum coelum produxit, juxta quorumdam Philosophorum opinionem, vel juxta alios, fuit productum a Deo, non obstat alia imperfectio ex parte effectus quae redundaret in Deum; ergo nihil obstat.
Dices obstare necessitatem Dei in agendo, ut colligitur a posteriori ex contingentia effectuum, qui a Deo procedunt de facto, et subsunt corruptioni; unde colligitur Deum non agere sine causis secundis ad effectum ipsorum, neque posse agere, quia agens necessario agit quod potest, quo non obstante, est contingentia in effectibus ex difformitate causarum inferiorum in agendo. Contra, dato quod Deus necessario agit ( quod est falsum, et error inventus a Philosopho) adhuc, magis sequitur contrarium, quia ideo non posset agere effectum causae inferioris, vel quia deficit virtus ejus agendi, ita ut non possit quod repugnat infinitae virtuti, vel si potest, agit etiam quantum potest, si necessario agit, quia secundum extremum virtutis juxta capacitatem effectus, et sui esse: ergo agit totaliter, et agere potest, quod est intentum. Vel ideo non potest agere, propter ordinem illum essentialem causarum, quem fingunt Philosophi, et quia effectus exigit necessario et essentialiter produci a causis secundis; sed hoc falsum est, quia effectus non dicit, qua est possibilis ad esse, ordinem ad causam, nisi haec habet completam virtutem producendi effectum ; sed ut admittunt Philosophi, Deus est inflnitae et completae virtutis activae; ergo continet in se omnem virtutem causarum inferiorum perfectissimo modo, quam in ipsis invenitur: ergo possibilitas effectus potest complete, et secundum omnem essentialem dependentiam terminari a Deo producente effectum. Deinde, ut est probatum, nulla est repugnantia ex parte effectus, quin a Deo sine ulla sui imperfectione produci possit. Praeterea, nullum est fundamentum talis dependentiae effectus ad causas secundas, loquendo de essentiali dependentia, et de effectu perfecto et absoluto, quia homo, v. g. nequit produci a toto ordine causarum sine proximis generantibus, sed ab his mere contingenter producitur, et non secundum dependentiam causae essentialis ; ergo a reliquis non dependet, nisi contingenter ejus productio hic et nunc.
Confirmatur, quia species humana licet juxta hoc commentum Philosophorum fuerit ab aeterno, sicut et mundus, tamen non fuit a se, sicut neque Intelligentiae inferiores, sed a Deo, vel ab aliis causis prioribus. Peto a quibus recepit esse in instanti aeternitatis ? non a seipsa, quia supponeretur esse a se; non per viam generationis, quae supponit generantes, ut causas proximas ; non ab aliis causis inferioribus Deo, quia sic etiam posset fieri homo ab illis sine homine ; ergo a Deo ; ergo in aliquibus individuis, sine quibus nequit concipi in esse; ergo si Deus dedit esse speciei humanae, et non sit a se, sicut neque lux Solis est a se, licet coaeva Soli, sic etiam non repugnat Deo producere seipso immediate, et conservare speciem humanam in aliquibus individuis sine generantibus, quod tamen repugnat reliquis omnibus causis producere sine generante proximo. Nec refert dicere quod sicut species humana fuit ab aeterno, sic etiam semper praecessit generans, quia de hoc non est quaestio, an fuerit ab aeterno, sed an fuerit a se ; quod si a se esset, etiam a se maneret in esse; quod si ergo ab alia causa fuit, et reeepit esse, quaeritur quomodo fuit, et recepit esse ut posterior secundum dependentiam a sua causa producente, a qua recepit esse.
His ergo suppositis, sequitur partes per se mundi reduci posse ad actum sicut fides docet, per virtutem infinitam Dei, et conservari in illo esse; ergo cessaret motus ex fine suo intrinseco. Probatur consequentia, quia cessante fine per se motus cessaret ipse motus, neque sufficeret finis ejus per accidens ad continuandum motum, quia intentio causarum, aut naturae, non respicit finem per accidens, nisi ut medium, aut viam ad finem per se, v. g. productionem individuorum ad conservationem speciei, quae desinit in aliis per corruptionem ; aut certe respicit finem per accidens, quatenus conducit ad conservationem finis per se, nempe generationem eorum, quae conducunt ad conservandam vitam hominis, ut sunt animalia, fructus, et caetera mixta.
Restat ergo probandum finem per se hujus mundi inferioris esse solum hominem, atque adeo eo conservato virtute causae primae, quantum sat est ad perfectionem speciei, haec reliqua desinere, et motum consequenter coelestium corporum, qui ad hoc tantum ordinatur, probatur, quia sicut ordo per se assignatur in causis efficientibus sic, etiam assignandus est in causis finalibus, a quibus movetur efficiens ad motum, et sine cujus motione non moveret maxime Intelligentia agens per voluntatem et intellectum ex motivo communicandae perfectionis, quae perfectio non haberet rationem motivi, nisi vel ipsa in se esset finis alicujus, vel ordinatae ad aliud, quod esset finis ejus. Sed haec inferiora praeter hominem, neque immediate, neque per se respiciunt bonum universi, sed mediate (alias in rebus et partibus universi non servaretur ordo) quatenus reducuntur ad aliquem finem proximum, eoque mediante ad finem communem, nempe bonum universi, servato ordine inter fines ; ergo quando remotiora non conducunt ad proxima, ad quae ordinantur tanquam ad finem immediatum, sic etiam nequeunt conducere ad bonum universi ; ergo finis motus, quod est bonum universale universi, cessat movere causas, ut continuent motum et influentiam in dicta remotiora, quando cessat utilitas eorum ad finem suum proximum ; et eadem etiam utilitate cessante respective ad finem proximum, cessat etiam movere causas ad influxum (causas, inquam, universales ad influxum per motum corporum coelestium), sive ut est pars universi attingens perfectionem finis communis immediate, sive etiam ut finis proximus est et particularis.
Confirmatur secundo, ordo in causis efficientibus est talis secundum Philosophos, ut cessante causa proxima, et non applicata ad motum, cesset etiam causa remota et universalis, quae se sola nequit attingere effectum causae particularis sine ipsa particulari, ut hominem, aut bovem sine generantibus proximis: ergo similiter cessante fine, quae est utilitas et ordo inferiorum ad proxima, quatenus per remotiora suppletur aliqua imperfectio, v. g. corruptio in proximis finibus, aut fine, cessat etiam actio causarum universalium, et finis agendi per motum coeli, qui ad hoc tantum intenditur, ut dicit Philosophus, 2. de Gen. text. com. 55. Nihil facit latio ad generationem, nisi quia adducit generans, etc. sed generatio ut est in aliis rebus ad conservationem et profectionem finis proximi, nempe speciei humanae cessat cessante ejus utilitate. Haec autem utilitas cessat posita specie sufficienter in actu, cessat perinde necessitas motus corporum coelestium in ordine ad generationem ipsius speciei, quia generatio est ejus, quod est in potentia, et non in actu essendi: ergo a primo ad ultimum cessat motus coeli, ut est ex fine generationis et communicandae perfectionis aliis, quem solum finem praetexunt Philosophi. Probatur consequentia, quia natura non agit frustra et otiose, neque agere potest, nisi ut procedit de potentia ad actum, de non esse ad esse, qui sunt termini motus: specie autem humana sufficienter reducta ad actum, et conservata in actu, nihil est ejus in potentia, quod faciat ad perfectionem necessariam actus, aut finis universi; ergo hoc dato, quies corporum coelestium est perfectio major universi quam motus.
Confirmatur tertio, finis naturae in motu non est alius quam finis causarum, et maxime primae causae, et auctoris naturae. Sed prima causa voluit alia viventia, et motum coelestium corporum in ordine ad hominem, cujus gratia creavit haec inferiora, tanquam utilia, loquendo de generabilibus et corruptibilibus ; ergo cessante utilitate horum ac ipsius motus coelestis, ut ordinatur ad generationem hominis, et conservationem, cessat finis movendi. Quoniam hac ratio magis est Theologica, probatur aliter, quia ut ipse Philosophus 2. Phys. text. 24. Sumus quodammodo finis omnium, etc. Et patet ratione, quia inter generabilia et corruptibilia datur ordo perfectionis, et inter haec omnia solus homo excedit, estque medium participans de ordine intellectualium et corporalium; ergo homo comparando ipsum ad inferiora, est finis proximus ipsorum, ad quem proxime caetera ordinantur. Hinc ergo Theologi recte concludunt, cessante hoc fine motus coeli, cessare ipsum motum, quia esset inutilis et superfluus. Alius autem finis ejus vix excogitari possit, quia ad perfectionem Intelligentiae, aut ipsius mobilis, non ordinatur etiam secundum Philosophos, quia illa sunt sempiterna per eos, et incorruptibilia. Ordinatur autem ad perfectionem, ut volunt, communicandam his inferioribus per generationem et conservationem speciei ; ergo cessante hoc fine, cessabit motus, quia nullus erit finis movendi; perfectio universi magis exigit quietem, per quam fit in actu quam motum ; neque derogat ejus perfectioni quod partes potentiales et accidentales, ut sunt alia generabilia praeter hominem, fluant in interitum, quia usus earum cessat manente homine immortali et incorruptibili, ad quem ordinantur ; sicut in ipso homine partes potentiales, quae ordinantur ad substantiales et formales, licet fluant, non ideo homo desinit, et tunc actu fluunt, quando nullus est usus ipsarum ad conservandam vitam hominis. Eodem ergo modo dicendum de aliis generabilibus, ad quae ordinatur motus coeli ad finem conservandi hominis, quando per immortalitatem conservatur homo, jam desinit usus ipsarum, et finis, ad quem a causis superioribus ordinantur,quae est ratio (quam Theologi pro sua conclusione adducunt.
(q) Ad secundum, etc. Quod facit pro Philosophis deductum ex eadem habitudine sempiterni ad quodvis sempiternum, respondetur negando majorem in agente voluntario, quod eadem antiqua voluntate potest aliter agere, seu se habere ad passum cum sui immutabilitate. Hoc declaratur, quia voluntas antiqua efficax et perseverans pro illo instante aut tempore potest exire in effectum, pro quo ipsa voluntas determinavit effectum fieri. Deus ergo voluntate antiqua, qua voluit motum coelorum pro determinato tantum tempore, et non ultra, finito illo tempore, exit in effectum oppositum, seu quietis coelorum, manente uniformiter non solum quoad omnia sua intrinseca ; imo quod magis est, agere difformiter in passum antiquum, quando in eo corrumpitur forma prior, aut desinit, et inducitur forma nova, per hoc patet ad probationem majoris, scilicet inter extrema non esse novam habitudinem sine variatione extremorum, aut alterius, quae repugnat in sempiternis. Respondet esse variationem non in natura agentis et passi absoluta, nempe Dei et coelorum, sed penes novam formam, quaenam autem sit illa est situs, et ubi sequens quietem et cessationem a motu, et habitudo coelorum inter se, et ad reliqua, in quo situ Deus coelos conservat.
(r) Ad tertium. Respondet sicut alias dixit motum coeli non esse naturalem, aut violentum (ut hae differentiae motus sumuntur ab inclinatione passi ad formam, seu terminum motus) dari medium, nempe motum neutrum, ad quem ita se habet coelum quantum ad propriam inclinationem, sicut ad quietem oppositam, quia ad neutrum sua natura inclinatur. Hanc quaestionem de motu coeli, item alia, quae superius tangit de tempore, ut distinguitur a motu, et qua ratione habet esse mensuram, fusius a Philosophis tractantur, quos in hunc locum revocare non est visum.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS VIGESIMUS PRIMUS
QUAESTIONES IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione quadragesima nona usque ad quinquagesimam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
MDCGCXGIV
E. P. F. JOANNIS
D U N S S C O T I
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAETIONES
IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
cum commentario K. P. F. ANTONII HIQUAEI Hiberni.