IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De differentia mansionum in Caelo et in Inferno. " Post resurrectionem vero, facto universo impletoque judicio, suos fines habebunt civitates duae : una Christi, alia Diaboli: una bonorum, altera malorum: utraque tamen Angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit esse peccandi, vel ulla conditio moriendi: istis in aeterna vita feliciter viventibus : illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine: sed in beatitudine isti, alius alio praestabilius: in miseria vero illi, alius alio tolerabilius permanebunt. " Ex his apparet, quod sicut boni differenter glorificabuntur, alii magis, alii minus: ita et mali differenter in Inferno punientur. Sicut enim in domo Patris, id est, in regno caelesti, mansiones multae sunt,
idest, praemiorum differentiae: ita et in gehenna diversae sunt mansiones, id est, suppliciorum differentiae. Omnes tamen aeternam paenam patientur, sicut omnes electi eumdem habebunt denarium, quem Paterfamilias dedit omnibus, qui operati sunt in vinea. Nomine denarii aliquid omnibus electis commune intelligitur, scilicet vita aeterna, Deus ipse, quo omnes fruentur, sed impariter. Nam sicut erit differens clarificatio corporum, ita differens gloria erit animarum. Stella enim a stella, id est, electus ab electo, differt in claritate mentis et corporis. Alii enim aliis vicinus clariusque Dei speciem contemplabuntur, et ipsa contemplandi differentia diversitas mansionum vocatur. Domus ergo est una, id est, denarius est unus; sed diversitas est ibi mansionum, id est, differentia claritatis, quia unum est et summum bonum, beatitudo et vita omnium, scilicet Deus ipse. Hoc bono omnes electi perfruentur, sed alii aliis plenius. Perfruentur autem viden-- do per speciem, non per speculum in aenigmate. Habere ergo vitam, est videre vitam, id est, cognoscere Deum in specie. Unde Veritas ait in Evangelio : Haec est vita aeterna, ut , cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, esse unum et solum verum Deum: hoc est habere vitam cognoscere te ; non est ipsa cognitio, quod tu es, sed per cognitionem habere bonum, quod tu es, id est, vita.
Si omnes homines volunt esse beati.
Solet etiam quaeri de beatitudine, utrum eam omnes velint et sciant, quae sit vera beatitudo ? De hoc
Augustinus in 13. lib. de Trinit. ita disserit : " Mirum est, cum capessendae, retinendaeque beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta existat de ipsa beatitudine rursus diversitas voluntatum ; non quod eam aliquis nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim eam omnes noscerent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi, ab aliis in voluptate corporis, ab aliis atque aliis alibi atque alibi. Quomodo ergo omnes amant quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut supra disputavi? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus ? An forte sciunt omnes, quae ipsa sit, sed non omnes sciunt, ubi sit, et inde contentio est? An forte falsum est, quod pro vero posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere; quomodo beate vivere vult qui hoc non vult? Nonne verius dixerimus : Homo ille non vult beate vivere, quia non vult secundum virtutem vivere, quod solum est beate vivere ? Non igitur omnes beate vivere volunt, imo pauci hoc volunt, si non est beate vivere, nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt. Itane falsum erit, unde nec ipse Cicero dubitavit? Ait enim : Beati certe omnes esse volumus. Absit, ut hoc falsum esse dicamus. Quid ergo? An dicendum est, etiam si nihil sit aliud beate vivere, quam secundum virtutem animi vivere, tamen et qui hoc non vult beate vivere vult? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale enim est, ac si dicamus : qui non vult beate vivere, beate vult vivere. Istam repugnantiam quis audiat ? quis ferat ? Et tamen ad hanc contrudit necessitas. Si omnes beate vivere velle verum est, et non omnes volunt sic vivere, quomodo solum vivitur beate? An illud ab his angustiis poterit nos eruere, si dicamus, nihil esse beate vivere nisi vivere secundum delectationem suam,- et ideo falsum non esse, quod omnes beate vivere velint, quia omnes ita volunt, ut quemque delectat. Sed id quidem falsum est. Velle enim quod non deceat est esse miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Quis ita caecus sit, ut dicat aliquem ideo beatum, quia vivit, ut vult, cum profecto, etsi miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam voluisset, habere potuisset. Mala enim voluntate vel sola miser quisque efficitur, sed miserior, cum desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter, quoniam verum est, quod omnes homines esse beati velint idque ardentissimo amore appetant, et propter hoc caetera quaecumque appetant; nec quisquam potest amare, quod omnino, quid vel quale sit, nescit, nec potest nescire, quid sit quod se velle scit ; sequitur, ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem miseri sunt qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui et habet omnia quae vult,et nihil vult male. Ille quippe beate vivit, qui vivit, ut vult, nec male aliquid vult. Cum igitur ex his duobus constet beata vita, licet in malis sit aliquis bonus, non tamen, nisi finitis omnibus malis, est beatus. Cum vero ex hac vita qui in his miseriis fidelis et bonus est, venerit ad beatam ; tunc erit vere, quod nunc nullo modo esse potest, ut sic homo vivat, quomodo vult. Non enim ibi volet male vivere, aut volet aliquid, quod deerit, aut deerit aliquid, quod voluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit: et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Beatos autem esse se velle omnium hominum est. Beatos se esse velle omnes in corde suo vident, nec tamen omnium est fides, qua ad beatitudinem pervenitur. "
Si quid de Deo cognoscit aliquis, quod ibi non intelligant omnes.
Solet etiam quaeri, utrum aliquid de Deo cognoscat aliquis magis meritus, ut Petrus, quod non cognoscat aliquis minus meritus, ut Linus ? Pluribus videtur, quod omnia de Deo ad beatitudinem spectantia omnes communiter electi cognoscant, sed differenter. Nihil enim in Deo noscibile majus digniusque videtur, quam eum intelligere trinum et unum: hoc autem omnes tunc per speciem cognoscent. Unde sequitur ut non sit aliquid beatitudini pertinens incognitum alicui beatorum. Omnes igitur cuncta illa videbunt, quorum cognitio beatitudini servit, sed in modo videndi different. Alius enim alio magis, alius alio minus fulgebit.
De paritate gaudii.
Solet etiam quaeri, an in gau o dispares sint, sicut in claritate cognitionis differunt ? De hoc Augustinus, ait : " Multae mansiones in una d omoerunt, scilicet variae praemiorum dignitates; sed ubi Deus erit omnia in omnibus, erit etiam in dispari claritate par gaudium, ut quod habebunt singuli commune sit omnibus, quia etiam gloria capitis omnium erit per vinculum charitatis. " Ex his datur intelligi quod par gaudium omnes habebunt, etsi disparem cognitionis claritatem, quia per charitatem, quae in singulis erit perfecta, "tantum quisque gaudebit de bono alterius, quantum gauderet si in seipso haberet. " Sed si par erit cunctorum gaudium, videtur, quod par sit omnium beatitud0; quod constat omnino non esse. Ad quod dici potest, quod beatitudo par esset, si ita esset par gaudium, ut etiam par esset cognitio; sed quia hoc non erit, non faciet paritas gaudii paritatem beatitudinis. Potest etiam sic accipi par gaudium, ut non referatur paritas ad intensionem affectionis gaudentium, sed ad universitatem rerum, de quibus gaudebitur, quia de omni re, unde gaudebit unus, gaudebunt omnes.
Si major sit beatitudo Sanctorum post judicium.
Post haec quaeri solet, si beatitudo Sanctorum major sit futura post judicium quam interim ? Sine omni scrupulo credendum est, eos habituros majorem gloriam post judicium quam ante, quia et majus erit gaudium eorum, ut supra testatus est Augustinus :et amplior erit eorum cognitio. Unde Hieronymus : " Peracto judicio ampliorem gloriam suae claritatis Deus demonstrabit electis. Si quem movet, quid opus sit spiritus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si eis potest sine corporibus summa beatitudo praeberi ; difficilis quaestio est, nec potest a nobis perfecte definiri Sed tamen dubium non est, et raptam a carnis sensibus hominis mentem et post mortem, ipsa carne deposita non sic videre posse incommutabilem substantiam, id est, Deum, sicut sancti Angeli vident, sive alia latentiori causa, sive ideo, quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo retardatur quodammodo, ne tota intentione pergat in illud summum caelum, donec ille appetitus conquiescat. Porro si tale sit corpus, cujus sit difficilis et gravis administratio, sicut haec caro, quae corrumpitur ; multo magis avertitur mens ab illa visione summi caeli. Proinde, cum hoc corpus jam non animale, sed spirituale receperit, Angelis aequata, habebit perfectum naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae quod fuit sarcinae. "
(Finis textus Magistri.)