In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum (a) beatitudo consistat per se in operatione ?
D. Thom. 1. 2. quaest. 3. art. 1. et hic quaest. 1. art. 1. D. Bonav. 1. part. art. 1. quaest. 4. Richard. art. 1. quaest. 4. Gabr. quaest. 2. art. 2. Aegid. 2. dist. 5. quaest. 2. art. 2. Argent. quaest. 1. art. 4. Vasq. 1. 2. dwp. 8. cap. 3. Henr. quodlib. 13. quaest. 12.
Primo quaeritur, utrum beatitudo consistat per se in operatione ? Videtur quod non. Augustinus 13. de Trinit cap. 5. in fine, post alias definitiones reprobatas istam in fert : Beatus ergo non est nisi qui habet omnia, quae vult, et nihil mali vult ; ergo beatitudo consistit in habendo omnia bene volita: multa autem sunt bene volita alia ab operatione: ergo, etc. Confirmatur per illud Boetii, tertio de Consolatione : Beati tudo est status omnium bonorum aggre gatione perfectus, tunc ut prius, istud non consistit in sola operatione: ergo, etc.
Praeterea, beatitudo consistit in conjunctione ad objectum beatificum: illa conjunctio est relatio: operatio est aliquid absolutum; ergo etc. Confirmatur, absolutum sine contradictione potest manere absque respectu fundato in eo, quia est prius naturaliter tali respectu; respectus ad objectum fundatur in operatione; ergo operatio potest manere sine tali respectu ad objectum ; sed sine eo non est beatitudo, alioquin esset beatitudo, et non in objecto beatifico.
Praeterea, secundum Philosophum primo Ethicor. ad rationem beatitudinis oportet quod insit secundum vitam perfectam. alioquin felix posset fieri miser, alioquin etiam beatus non haberet finem omnium desideriorum, quia non tantum recte desideratur ab aliquo bene esse, sed in illo bono permanere: operatio autem est transiens et in fieri, et ita de ratione sui non habet quod insit secundum vitam perfectam; ergo, etc.
Praeterea, nullum agens est perfectius ex hoc quod per actionem suam aliquid producit: operans autem est aliquo modo causa producens suae operationis: ergo non est simpliciter perfectior per operationem: est autem beatus simpliciter perfectus per beatitudinem: ergo, etc. Prima probatur, quia effectus non est simpliciter perfectio ipsius agentis, cum agens vel sit aeque perfectum, puta si est univocum, vel perfectius illo, si est aequivocum. Confirmatur, quia si simpliciter sit de imperfectiori perfectius, ergo simpliciter mutatur: inconveniens est autem agens in eo quod agens, mutari, ex tertio Physic. quia tunc in eo quod est in actu, esset in potentia. Confirmatur etiam quia beatus non est causa effectiva suae beatitudinis, quia tunc beatificaret se ; est autem causa effectiva suae operationis; ergo, etc.
Praeterea, habitus est perfectio simpliciter nobilior actu; beatitudo est perfectio nobilissima: ergo magis consistit in habitu quam in actu.
Probatio primae; tum quia secundum Philosophum tertio Topico rum : Bonum diuturnius est melius; ha bitus est bonum diuturnius seu permanentius quam actus, quia habitus estde difficili mobilis,actus statim transit; tum quia habitus est aliqua causa actus, alioquin non facilius, nec perfetius ageret habens habitum quam non habens: non est autem causa nisi effectiva (patet discurrendo per causas) et non effectiva univoca, patet; ergo aequivoca, ergo nobilior.