In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam vel potentiam ipsius Beati?
D. Thom. 1. 2. quaest. 3. art. 2. Arist. 12. Met. text. 51. et 10. Elh. cap. 7. 8. Durand. 3. dist. 35. q. 1. Soto hic q. 1. Richard. art. 1. q. 7. Bellarm. I. 1. de Purg. cap. 7. Cord. I. 1. q. 42. Aug. 14. civit. cap. 2. el 4. et serm. 13. de verb. Apost. et citati pro quaest. praeced. qui omnes tenent contra Henric. beatitudinem esse operationem.
Juxta hoc quaeritur, utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam vel potentiam ipsius Beati? Quod essentiam, probatio : Nobiliori perfectioni correspondet nobilius perfectibile tanquam proprium: beatitudo est nobilissima perfectio, essentia autem est nobilior aliquo modo quam potentia, si differant re vel saltem ratione: si differant ratione, quia qualis est ordo aliquorum distinctorum realiter, talis est ordo eorumdem secundum rationem, quando distinguuntur ratione. Prima propositio, licet habeat instantiam de perfectionibus alterius rationis secundum genus, puta de substantiali et accidentali ( siquidem perfectio substantialis, quia dat esse simpliciter, habet pro perfectibili ens in potentia simpliciter: perfectio autem accidentalis, quia dat esse secundum quid, requirit perfectibile simpliciter ens in actu), tamen de perfectionibus accidentalibus com paratis inter se, videtur esse vera comparando ad perfectibilia receptiva accidentium, quia si imperfectius est capax alicujus accidentis, quod maxime perficiat ipsum accidentaliter, superius non potest summe perfici accidentaliter illa perfectione, nec aliqua nisi excellentiori.
Praeterea, quidquid est immediatum susceptivum alicujus accidentis, si posset per se esse, posset per se recipere illud accidens; nullum autem aliud posset recipere, nisi mediante illo ; ergo si potentia animae posset esse separata ab essentia, posset recipere beatitudinem, et per consequens esset beata ; essentia autem non sine illa, et ita natura non intellectualis posset esse beata, quia accidens et natura intellectualis licet manens in se, non posset esse beata, quia carens immediato susceptivo beatitudinis ; saltem istud argumentum videtur habere difficultatem ponendo potentiam aliud re, abessentia: potest tamen proportionaliter argui de distinctione rationis, si ponatur ibi talis distinctio.
Praeterea tertio, natura intellectualis non erit beata, nisi per accidens, sicut lignum calefacit, quia calidum: consequens est inconveniens, quia talis perfectio per accidens, non est essentialiter perfectio illius cujus est perfectio per accidens. Consequentia probatur, quia ita inesset naturae beatificabili beatitudo per accidens, scilicet per medium aliquod secundum unam opinionem de potentia, sicut calere inest ligno calido mediante calore, vel saltem, quasi accidentaliter, secundum aliam opinionem, quia per illud ratione distinctum, quod si esset re aliud, esset vere per accidens.
Oppositum, beatitudo per se consistit in operatione, ex auctoritatibus adductis ad oppositum primae quaestionis; operatio autem immediatius perficit potentiam quam essentiam, quia non competit operatio essentiae, nisi mediante potentia, ex secundo de Anima, et nono Metaphysicae.