IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Henrici, beatitudinem non consistere in operatione intellectus vel voluntatis, sed principalius in illapsu Dei in essentiam naturae beatificabilis, et inde derivari in potentias, explicatur et suadetur diffuse.
(b) Ad istam secundam quaestionem dicitur quod beatitudo principalius perficit essentiam quam potentiam. Modus ponitur iste : beatitudo principalius consistit in objecto, quod est beatitudo increata, inquantum est bonum voluntatis creatae; ipsa autem anima vel natura Angelica mediante voluntate transformatur, ut convertatur in istud prout possibile est, et hoc vi amoris, secundum quod vult Dionysius, quia amor est virtus e trans formativa et conversiva amantis in amatum,- et Hugo super illud calidum acutum, et semper fervii dum, amor unum te facere vult cum ipso, scilicet amato ; et post, dilectivus ingerit se, ut si fieri possit, hoc ipsum sit, quod ipse, scilicet quem amat, et sit unio quodammodo per vim amoris, ut expelli incipiat, et exire a se, et incipiat esse quod amat.
Ex his sic : Ut natura amans exeat a se, et incipiat esse quod amat, non potest fieri nisi per circumincessionem, non autem animae vel naturae creatae illabentis divinitati, sed potius e converso, ut in natura tali nihil appareat, nisi divinae dispositiones, imo nec appareat esse aliud quam Deus, sicut ferrum candens in igne lucet, et ardet ut ignis, quasi non sit, nec appareat esse aliud quam ignis.
Ex hoc modo intelligendi arguitur pro conclusione, cum beatitudo sit per illapsum, vel circumincessionem objecti beatifici, respectu beatificabilis, et iste illapsus, vcl circumincessio potius sit in essen tia quam in potentiis ; nam ex illapsu in essentiam redundat, vel derivatur in potentias, non autem e converso, quia a priori fit derivatio, vel redundantia in posterius, non e converso, sive sit ordo rei vel rationis ; illud autem est principalius tale, a quo aliud est tale, non e converso; ergo, etc. sequitur ergo propositum.
Praeterea, et est quasi idem, in essentia principalius habetur Deus, qui est beatitudo per essentiam,quam in potentiis: essentiam enim perficit quodammodo per suam essentiam, scilicet, per illapsum modo praedicto: potentias autem non nisi per operationes terminatas ad ipsam essentiam sub ratione veri et boni: perficit autem illud principalius, quod per se perficit sub propria ratione, quam illud quod terminative tantum perficit sub ratione attributali
Praeterea, gloria est gratia consummata ; gratia autem principaliter est in essentia animae, et redundat in potentiis sub ratione habitus et virtutis: ergo, etc.
Praeterea, justitia distributiva respicit dignitatem recipientis secundum proportionem geometricam, ut scilicet magis digno plus de bono tribuatur. Sed natura intellectualis est nobilior et dignior sua potentia, re vel ratione: ergo, etc. et istud coincidit cum prima ratione ad istam quaestionem.
Additur autem quod perceptio hujus perfectionis non convenit essentiae, nisi per potentias, per intellectum quidem ipsam cognoscendo, per voluntatem tanquam ipsam degustando, dicente Hugone super jam dictum capitulum septimum, duo sunt, cognitio et amor, cognitio illuminat, amor tanquam refectio saliat, in his beatitudo conislit in cognoscere et amare bonum.
Pro auctoritatibus autem Philosophorum ad oppositum dicitur, quod secundum intentionem ipsorum, beatitudo hominis vel Angeli non respicit ipsorum essentiam, sed tantummodo potentiam mediante operatione. Sed hoc dixerunt, quia non viderunt veram beatitudinem, quia vera beatitudo consistit non solum in actu voluntatis et intellectus, sed principalius in ipso objecto, et hoc per illapsum vel circumincessionem modo praedicto.