IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Ad istam quaestionem dicitur etc. Adducitur opinio Henrici quodl. 13. q. 12. ubi statuit beatitudinem formalem principalius perficere essentiam quam potentiam. Gabriel, Vasquez. 1. 2. disp. 7. c. 2. asserit Henricum ab hac opinione, quasi locutus fuerit tantum de beatitudine objectiva, quam principalem vocat, et consistit in Deo per modum objecti beatifici. Fundamentum hujus interpretationis est, quia aliquoties admittit Henricus beatitudinem hominum et Angelorum consistere in operatione, quod intelligit de formali tantum. Caeterum alius est sensus Henrici, neque illa interpretatio ad scopum quaestionis facit, in qua quaeritur : An beatitudo principalius perficiat essentiam animae quam potentiom? ubi comparatio fit inter essentiam et poten liam in ratione subjecti perfectibilis, atque in beatitudine, ut comparatur ad haec tanquam diversa re vel ratione. Deus autem in ratione objecti nequit comparari ad essentiam, nisi mediante potentia. Conclusio etiam ipsius eumdem sensum praefert, quae est talis : Dico igitur, inquit, quod beatitudo principalius perficit essentiam animae quam potentias, quia in illa principalius habetur Deus, qui est finis et beatitudo quam in potentiis, quia illam perficit quodammodo per suam essentiam: potentias vero non, nisiper illarum operationes terminatas ad ipsam essentiam sub ratione veri et boni, licet ipsa perceptio hujus perfectionis non conveniat essentiae animae, nisi per potentias, etc. Sic autem admittit diversam beatitudinem formalem, aliam, quae sit in essentia, quam mox dicit redundare in potentias ;c aliam vero in potentiis, quae non convenit essentiae animae immediate, sicut prior. Haec autem beatitudo minus principalis, quam statuit in potentiis, attingit Deum sub ratione objecti beatifici, quod non convenit essentiae, ut ab ipsis potentiis distinguitur, et primario competit potentiis mediante operatione, et non essentiae, ut asserit idem auctor ; ergo etiam attingere Deum per modum objecti beatifici competit solis potentiis, et non essentiae, ut condistinctae, ac proinde illa beatitudo, quae competit immediate essentiae, ut subjecto, diversa est a beatitudine objectiva, ex mente Henrici, cujus sententia etiam interpretari debet ex fundamentis subjectis, quae sunt illa, quae adducit Doctor in littera. Hanc enim beatitudinem dicit consistere in circumincessione et illapsu, exemplo ferri candentis, cui illabitur ignis transformans ferrum in seipsum, asserens ex illapsu divinitatis in essentiam animae derivationem ejus fieri in potentiis, per quam perfectius operantur. Deinde, asserit gratiam et gloriam consummatam principalius esse in essentia animae quam in potentiis, et justitiam dislributivam, per quam fit retributio, principalius respicere servata proportione essentiam, quae dignior est potentiis, quae nihil favent interpretationi praetensae. Adde Henricum admittere beatitudinem formalem ex sensu Philosophorum, consistere in operatione, quos ideo rejicit, quia non noverunt veram beatitudinem. Hunc autem ordinem beatificandi videtur admititere Henricus, ut primum ordine generationis attingatur Deus per modum objecti per operationem intellectus et voluntatis. Secundo non in hoc consummari beatitudinem, sed ulterius per amorem et visionem transformari amantem in amatum, et sequi illapsum divinitatis in essentiam animae, in qua consistit principalis beatitudo, inchoata vero in operatione. Tertio denique per ipsum illapsum fieri derivationem perfectionis in potentias, per quam perfectius operantur et adhaerent objecto. Ex quibus patet quae fuerit ejus sententia, quam sincere adducit Doctor, eamque etiam sic intelligunt caeteri posteriores Theologi, ut Capreolus ,in hac dist. 1. art. 2. Sotus quaest. 1. art. 3. Hervaeus in tract. de beatitudine q. 1. et reliqui, quam etiam tangit Doctor in 2. dist. 26. quaest. unica.