IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Adducit quasdam rationes Henrici contra eum, et solvit quae faciunt pro eo adducta num. 4. et 5. per optimam doctrinam, adducens tertiam et quartam ad oppositum.
(d) Quae autem adducuntur pro opinione, quaedam sunt contra eam; pro ea autem nulla cogunt; nam primo modus ponendi videtur concedere quod iste illapsus sit primo in potentia, et ita beatitudo principaliter ibi. Probatio antecedentis, dicit enim quod per amorem, qui est vis transformativa, amans incipit exire a se, et esse illud quod amat: quod non potest fieri nisi per circumincessionem, vel illapsum ; ex hoc sequitur quod per amorem fiat illa circumincessio, vel illapsus amati in amantem: constat autem quod amor vel dilectio, de quibus loquitur Hugo, sunt per se potentiae voluntatis. Istud etiam dictum exire a se, est metaphoricum, sicut apparet per Philosophum in Po" liticis lib. 2. cap. 3. et in 7. cap^ 5. Nihil enim minus aliquid est id quod fuit, quia amat aliud. Ratio AEUltem hujus metaphorae, et omnium talium, haec est, quia in attingendo vel acceptando, vel appretiando, verius est amans amatum, quam ipsummet, et quiescendo in illo: et hunc intellectum plane dicit Hugo ubi prius : Qui solum, inquit, appetit quod amat, seipsum despicit, in comparatione illius quod amat.
Et hoc est quod dicit Augustinus in 4. de Civit. Dei cap. ult. Civitatem Dei fecit amor Dei usque ad contemptum sui, scilicet amantis ; pro tanto ergo amans exit extra se, quia suum esse parvipendit, in comparatione amati, ita quod magis appetit destrui esse suum quam amati: sed ex hoc non sequitur aliqua circumincessio, vel illapsus, sicut ille arguit.
Prima ergo ratio non cogit, patet ex dictis, quia procedit ex ratione illapsus istius. Esto etiam quod in beatitudine sit quidam specialis illapsus, iste non est essentiae divinae in hanc essentiam, ut essentia, sed essentiae divinae, ut objecti beatifici in hanc ut attingentem ipsum, ut objectum: attingit autem principalius et immediatius per potentiam.
Quod etiam arguitur ibi de redundantia, quae fit a priori in posterius, non e converso, non cogit, quia nihil prohibet aliquid respectu ejusdem esse prius et posterius, alio et alio modo: et eo modo quo aliquid prius est, potest illud quod est sibi proprium, redundare ab ipso in aliud quod tali modo est posterius, sicut licet esse redundet in calorem a substantia, tamen calere e converso convenit substantiae a calore. Si ergo esset prioritas essentiae respectu potentiae, et haec redundantia actus primi perficientis essentiam, si quis esset, fieret in potentia, tamen actus secundus qui primo convenit potentiae, redundabit ab ipsa in essentiam. Potest ergo ex hoc argui oppositum sic : illud est principalius, a quo aliquid redundat in aliud; sed beatitudo redundat in essentiam ut essentia, ab ipsamet ut est potentia, sicut et attingere objectum beatificum tali ordine competit essentiae et potentiae.
Secunda ratio non cogit. Loquendo enim de perficere formaliter, haec est falsa : essentia divina principalius perficit essentiam quam potentiam, quia Deus ut illabens essentiae non perficit eam formaliter, sed tantum sicut aliqua causa extrinseca, ut objectum: illabens autem potentiae perficit eam tanquam causa extrinseca, ut objectum, et perficit eam formaliter per formam causatam, quae est operatio attingens ipsam, ut objectum ; si autem loquaris de perficere qualitercumque informando, vel aliter, ut accipias quod per illapsum verius perficit essentiam quam potentiam, si concederetur, non sequitur propositum, nam istud perficere pertinet ad actum primum: non est ergo perficere beatificum.
Et si dicas, sufficit mihi quod sit verius perficere quam aliquod perficere actus secundi ; ex hoc enim sequitur quod essentia erit principalius perfecta nobiliori perfectione quam potentia; ergo et beatitudine, vel aliqua erit nobilior perfectio quam beatitudo. Respondeo, substantia est magis ens quocumque accidente, septimo Metaphysicae ; ergo essentia Angeli, vel animae est simpliciter perfectior sua beatitudine inhaerente, quae accidens est; ergo non est inconveniens quod aliqua perfectio, quae est actus primus animae, vel Angeli, in esse substantiali, sit verior ejus perfectio, quia intimior: sit etiam in se nobilior perfectio quam beatitudo, vel aliqua pertinens ad actum secundum. Beatitudo tamen est nobilissima perfectio secunda, sicut dictum est in praecedenti solutione, sed quacumque secunda est aliqua prima simpliciter nobilior in creaturis, ubi secunda et prima sunt re distincta.
Potest etiam negari illa propositio, quod Deitas per illapsum verius perficit essentiam quam potentiam, quia illapsus in essentiam ut essentia, est quodammodo generalis toti creaturae, licet unicuique proportionaliter secundum suum gradum entitatis: sed ille, qui est essentiae, ut objecti in potentiam, est specialis naturae nobilissimae ; est ergo aliquis illapsus in potentiam nobilior illo illapsu, qui est in essentiam, licet ille qui est in essentiam ad esse sit principalius essentiae quam potentiae, sicut et esse.
Sed contra hoc arguitur, quia illapsus essentiae ut objecti, praesupponit illapsum essentiae, ut intimantis se essentiae: illud autem est perfectius, a quo aliud dependet non. e converso. Respondeo, -non omne prius generatione est prius perfectione, nono Metaphysicae. Ista autem prsecessio illapsus per intimationem ad illapsum in ratione objecti, non probatur prior nisi generatione ; non enim est necessariaseausa aclva illius posterioris, quia illrest, quando secundus haberi noh potest, sicut in via.
Istarum duarum responsionum ad secundam rationem, prima videtur verior, et satis solvit, quod aliquis illapsus simpliciter perfectior non est beatificus ; alius simpliciter minus perfectus est beatificus. Exemplum, perfectissimus illapsus est in naturam humanam, ut personaliter unitam Verbo, nec tamen ille est formaliter beatificus, ut apparet, tertio libro, distinctione secunda, quamvis iste Doctor dicat contrarium, ut ibi dictum est; illapsus autem Dei trini in Michaelem, qui est simpliciter minus perfectus, est simpliciter beatificus.
(e) Tertia ratio ducitur ad oppositum, quia gratia immediate perficit potentiam, non essentiam, sicut dictum est libro secundo, distinclione vigesima sexta,quia forma perficiens passum, ut illimitatum vel indifferens ad plura, indifferenter; perficit ipsum in ordine ad illa plura: sicut si aliqua forma perficeret Solem inquantum est illimitate activus respectu omnium infe--: riorum, indifferenter ipsum perficeret in ordine ad unam actionem, et aliam ; gratia autem non perficit animam indifferenter in ordine ad intellectionem et volitionem, sed solummodo in ordine ad volitionem. Probo, ipsa enim est primo grata, et nulla alia nisi ab ipsa.
Si instetur majori propter illud, indifferenter, saltem ista est vera, quod forma perficiens passum, ut illimitatum ad plures actiones, non perficit ipsum praecise in ordine ad unam actionem, quia statim sequitur oppositum subjecti, scilicet quod perficit illud, ut limitatum et determinatum ad unam actionem; gratia autem praecise non perficit animam ad intellectionem et volitionem, ita quod intellectio praecedens volitionem, non est grata, nec meritoria, sequens etiam non est grata, nisi quia est imperata a volitione grata.
Si instetur minori primae rationis, quia essentia non est activa, sed passiva mediantibus istis potentiis, hoc licet sit falsum, saltem de voluntate, ut dictum est in secundo lib. dist. 25. tamen potest accipi similis major de potentia passiva: nulla forma perficit susceptivum inquantum indifferens ad plura, quae praecise perficit ipsum in ordine ad unum illorum; gratia est hujusmodi, ut prius. Imo nullus habitus videtur perficere essentiam, nisi ut habet rationem potentiae; tandem stetur in ista : Nulla forma perficit aliquid inquantum illimitatum vel indifferens ad plura, quae praecise perficeret ipsum, si esset determinatum ad alterum illorum ; sed si anima esset tantum intellectus, non posset perfici gratia, quia nec habere actum gratum, etsi haberet actum: si autem per impossibile esset tantum voluntas, posset perfici gratia, quia si per impossibile haberet actum, haberet illum gratum.
Quarta ratio ducitur ad oppositum, quia cui debetur majus bonum, ei reddendum est, eo modo quo magis potest sibi esse bonum ; sed animae magis potest esse bonum beatitudo, si sit in potentia, quam si esset in essentia immediate, sicut majus bonum est animae videre Deum per ontellectum quam per essentiam, ut essentia, quia videre non est natum esse bonum ejus, nisi per intellectum ; sic non est natum esse ejus bonum, habere objectum beatificum, ut beatificum, nisi per potentiam attingentem ipsum per operationem.
Quod etiam additur ibi, quod perceptio beatitudinis principaliter competit potentiae, videtur concludere oppositum propositi, quia perceptio objecti beatifici videndo et degustando, non est accidentalis, vel adveniens beatitudini, sicut dicit Hugo in auctoritate, quam adducit : In his, i nquit, beatitudo consistit in cognoscere et amare bonum. Pro batur etiam ratione, quia miseria essentialiter includit perceptionem objecti disconvenientis, loquendo de miseria completa, quae est cum poena; principalis enim poena, quae consistit in tristitia, ut supra dictum est dist. 44. q. 2. per se consequitur perceptionem objecti disconvenientis ; ergo perceptio objecti convenientis, necessario non sequitur beatitudinem, quia tunc beatitudo non aeque necessario delectaret, sicut miseria cruciaret.
Quod ulterius additur de Philosophis, non videtur probabile contradicere eis in illo primo noto de beatitudine, quod consistat in operatione, vel non. Licet enim erraverint, vel potius non attigerint in quo objecto, vel magis sub qua ratione sit beatitudo, tamen istud primum notum, in quo sit perfectio finalis creaturae rationalis, an scilicet in potentia vel essentia, quorum distinctionem habemus ab eis, an etiam in operatione vel habitu, quae similiter habemus ab eis, non est verisimile eos latuisse.