IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Quae autem adducuntur pro opinione, etc. Hic subjicit censuram prioris sententiae ex propriis fundamentis, asserens quaedam destruere intentum, reliqua vero non probare. Illa autem quae non probant, sunt quae adducit ex Theologia mystica ex Dionysio et Hugone inquantum dicunt amorem transformare amantem in amatum. Unde infert Henricus illapsum competere essentiae mediante amore et visione; unde sequitur etiam quod Deus prius illabitur potentiis quam essentiae. Quod autem dicitur amans exire a se, et transformari in amatum, intelligitur non secundum esse, sed secundum affectum et appretialionem, quia amans praefert sibiipsi amatum, ut recte probat ex Philosopho, Hugone et Augustino, et seipsum despicit prae amato, ex quo non sequitur aliqua circumincessio aut illapsus ex parte amati in amantem quantum ad esse, neque aliter attingere amantem, quam per modum objecti, cui amans adhaeret. Ex hoc sequitur primam rationem non concludere, illapsum essentiae divinae in essentiam animae, sed tantum illapsum objecti beatifici in potentiam, qua attingitur per operationem, vel illapsum, ut est Dei efficientis beatitudinem. Ratio ergo Henrici prima ( qua dicit amantem a se exire, quod in proposito nequit fieri, nisi per circumincessionem, non autem animae beatae illabentis divinitati, sed e converso, ut in natura tali nihil appareat esse aliud quam Deus, sicut ferrum candens in igne lucet et ardet) est metaphorica, et non dogmatica, et fundamenta ejus dicto modo explicanda.
Secunda ratio seu conclusio, ex priori deducta est, quod ille illapsus fiat in essentiam, et exinde redundet in potentias, non e converso, quia a priori, qualis est essentia animae, fit redundantia in posteri rius; haec ratio non probat, quia aliquid potest esse prius et posterius respectu ejusdem in diverso ordine, ut calor quoad esse, quod recipit substantia, est posterius substantia: prior autem quoad effectum formalem, quem communicat substantiae. Sic ergo essentia quoad illud quod ipsi competere posset, ut est prior potentia, posset idem derivare, vel ratione ejus derivari in potentiam, e contra vero illud quod competit potentiae primo, ratione ejus derivatur in essentia, ut essentia est; sed beatitudo ita competit potentiae prius quam competit essentiae sicut attingere objectum beatificum; ergo a potentia derivatur in essentiam, non e contra.
Alia etiam ratio Henrici est : In essentia animae principalius habetur Deus, qui est beatitudo per essentiam quam in potentiis, quia essentiam quodammodo perficit divinitas per seipsam: potentias vero tantum per modum objecti beatifici: sed quod per se perficit, principalius perficit quam illud quod terminative tantum perfloit; ergo, etc. Respondet Doctor, si intelligatur quod essentiam animae perficit, principaliter et formaliter, divinitas per se, est falsa major cum consequentia, quia divinitas formaliter non perficit, sed ut causa extrinseca ut objectum, et sic primo illabitur potentiae per operationem, qua attingitur: formaliter vero per formam, quam in potentia causat ut est ipsa operatio. Quod si etiam admitteretur aliquo modo perficere principalius essentiam animae quam potentiam, non concluditur intentum, quia illa perfectio esset actus primi, in quo non consistit beatitudo, ut supra probatum est. Et deinde Deus perficiens essentiam animae perficeret eam in esse, non qua beatificabilis, neque ei communicaretur Deus, qua beatus est, sed qua ens a se.
Dices, sufficit quod perfectio communicata essentiae animae sit in se nobilior, quam illa quae communicatur potentiae: ergo vel erit beatitudo, vel beatitudine perfectior. Respondetur sicut substantia est perfectior accidente ex genere suo 7. Met. text. 4. ita substantia animae perfectior est sua beatitudine, quae accidens est, sic etiam non erit inconveniens aliquam, si talis detur, perfectionem, quae primo competeret essentiae in actu primo esse perfectiorem beatitudine,quia sic aliqui etiam dicunt unionem hypostaticam perfectiorem esse, quam sit beatitudo: excessus enim perfectionis in beatitudine est supra reliquas perfectiones sui generis, nempe actus secundi.
Negari etiam potest quod Deus perfectius per illapsum perficiat essentiam quam potentiam, id est, quod illapsus Dei in essentiam sit perfectior, quam illapsus ejus in potentiam, quia ille illapsus substantialis Dei est communis omnibus, et singulis creaturis, licet unicuique creaturae secundum suum gradum: sed illapsus essentiae divinae ut objecti est specialis naturae nobilissimae, et sic nobilior quam sit illapsus substantialis, et communis omnibus. Quod autem competit alicui ut propria perfectio in eo gradu entitatis, quae reliqua omnia excedit in perfectione, est etiam in se perfectius, quam illud quod est commune sibi et reliquis. Contra illapsus essentialis, seu substantialis est prior illapsu beatifico, et per modum objecti, et supponitur: ergo erit perfectior. Respondetur, via generationis esse priorem, non autem perfectionis, quia non omne prius generatione est prius perfectione 9. Met. text. 15. Huic solutioni praefert priorem, ut veriorem. Dato ergo quod illapsus substantialis sit perfectior, non sequitur in eo consistere beatitudinem, nam perfectissimus illapsus in naturam humanam est unio hyposlatica, quae tamen non est beatitudo. Christi, qua homo est.
Quantum ad hanc difficultatem, qua comparatur uterque illapsus secundum perfectionem, et natura animae aut Angeli, substantialis ad beatitudinem, potest considerari diversa ratio, secundum quam institui potest comparatio. Si enim comparentur in esse entis, illud est perfectius in esse entis, quod est principalius ens, et simpliciter, et magis accedit ad esse; hoc autem principalius competit substantiae Angeli, quam ulli ejus actui secundo, aut accidenti, consequenter illapsus naturalis, quo Deus intime fit praesens, et conservat substantiam Angeli, est perfectior in ratione influxus, ut tendit ad esse, quam illapsus beatificus: tum quia ille est ad ens simpliciter: tum quia influxus realis, ut distinguitur contra intentionalem, qualis est influxus Dei ut objecti beatificantis, et finis, licet etiam influat ipsam operationem, quae intantum est perfectio, inquantum ordinatur ut secundum esse ad esse principale, seu accidens ad substantiam. Praeterea si comparentur haec quoad gradum, in quo accedunt ad perfectionem primi entis, cujus participatione reliqua dicuntur entia, excedit Angelus secundum substantiam, operationem beatificam, quia haec sub una ratione, vel operationis, vel atlingentiae objecti primi, qui est Deus, participat rationem primi entis, seu causae exemplaris, eamque manifestat, ut operationem divinam. Angelus autem sub multis rationibus, ut substantiae spiritualis intellectivae, volilivae, imaginis, etc. parlicipat et sequitur primam rationem causae exemplaris in Deo, et sicut illapsus essentialis In Angelum, est secundum rationem specificam et gradum entitatis, sic etiam excedit illapsum in ordine ad beatitudinem. o Quod si comparatio fiat in ordine ad finem, etiam substantia Angeli excedit beatitudinem, quia haec ad perfectionem naturae Angelicae est ordinata, non e contra natura, propter beatitudinem. Quod si comparentur ad finem universalem, quem Deus intendit per manifestationem sui, et communicationem creaturis quantum ad esse entis, jam dictum est: quantum vero ad manifestationem attributorum, non sunt comparabiles, quia natura manifestat sapientiam Dei, atque potentiam ; beatitudo vero, et quae ad eam ordinantur justitiam, seu bonitatem et misericordiam. Quod si comparatio fiat in ordine ad finem ultimum in reipsa, habent se ut finis cui et quo; - ut vero considerantur ut cadunt sub intentione Dei formali, inquantum ex hoc motivo suae bonitatis communicandae specialiter naturae intellectuali, prior est beatitudo et natura beatificabilis, inquantum beatificabilis, quam natura in esse entis et naturae, quia immediatius se habet ad hunc finem hoc modo, et supernaturaliter sumptum, quam series naturae. Hinc Doctor ordinem electionis statuit priorem ordine naturae prioritate intentionis et objecti formalis, non quod electio etiam non comprehendat subjectum et personas, quibus Deus vult beatitudinem e ( quia non eam vult in abstracto, sed naturae intellectuali capaci), sed naturam vult hac intentione quasi materialiter; beatificationem vero formaliter ex motivo finis beatificantis. Deinde, sequitur ordo naturae, qua disponit de ejus esse, causis, et aliis huc spectantibus. Vide Doctorem in 1. d. 41. q. 1. et in 3. d. 7. q. 3.
(e) Tertia ratio ducitur ad. oppositum, etc. Haec fuit quod gloria sit gratia consummata, sed gratia est in essentia animae: ergo et gloria. Hanc rationem reducit ad oppositum ex dictis in 2. d. 26. subsumendo contradictoriam minoris, nempe gratiam non perficere animam, ut prior est potentiis, neque in ea sic subjectari, quia non perficit indifferenter in ordine ad omnes operationes, sed determinate in ordine ad actum voluntatis. Haec ratio supponit gratiam esse operativam, et non distingui a charitate, quod disseruimus alias in 2. parte hujus commentarii d. I 6. ibi videantur quae dicta sunt circa probationem hujus minoris, ut includit dictum suppositum, quia tota difficultas argumenti versatur circa minorem: minor enim est evidens, et recte probatur in textu. Dato enim quod gratia sanctificans sit principium effectivum actus determinati et volitionis, recte sequitur non perficere animam per modum principii quo efficientis, nisi in ordine ad illum actum solum;ideoque dona, quae statuuntur in potentiis, tanquam principia operationum, dicuntur diversa, quia in ordine ad actus limitatos inclinant potentias. Sic plures habitus in eadem potentia eam inclinant, ad proprios quique actus.
Quarta ratio Henrici est x justitia distributiva, qua distribuit praemia juxta excessum dignitatis et perfectionis: sed essentia est perfectior suis potentiis, ergo principalius recipit praemium. Reducit hoc ad oppositum, quia cui debetur majus bonum, ei reddi debet, prout majus bo-- num est ejus,- sed essentiae majus est bonum beatitudo ut in potentia, quam ut in ipsa essentia, quia videre Deum est majus bonum ejus, quam non videre; hoc autem bonum convenit mediante potentia, et non aliter. Praeterea, quod addit Henricus destruit intentum, dicit enim quod perceptio beatitudinis principalius est in potentia quam in essentia, quia perceptio objecti beatifici videndo et degustando non est accidentalis beatitudini, cum consistat ex Hugone in percipere et amare bonum. Praeterea, miseria consistit essentialiter, loquendo de paena, in perceptione objecti disconvenienlis;ergo perceptio objecti convenientis et beatificantis non consequitur ad beatitudinem, sed in ea includitur. Quod praeterea dicit ad Philosophos, licet verum sit ipsos non attigisse objectum beatitudinis, neque modum, tamen non est negandum eos percepisse veritatem principii universalis, nempe eam consistere in operatione potentiae, et non in essentia.