IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tria continet haec littera. Primum, si dicatur aliam esse perfectionem essentiae, aliam potentiae, beatitudo non potest esse principaliter in essentia. Secundum, tenendo eamdem esse utriusque perfectionem, si simul teneatur, potentias esse accidentia, quodam sensu beatitudo principalius est in essentia. Tertium, tenendo veram opinionem, scilicet potentias re indistinctas esse ab essentia, de quo 2. dist. 16. absolute beatitudo principalius est in potentia. Probat elegantissime, et solvit argum.princ, posita in initio hujus quaest. 2.
(f) Ad quaestionem ergo dico, quod duplex potest esse intellectus quaestionis : Unus supponendo quod alia sit perfectio essentiae, et alia potentiae, quae illarum sit principaliter beatitudo. Et sic videtur praedicta opinio dicere quod ille illapsus, qui est in essentia, ut essentia, qui est quodammodo prior operatione, quae est perfectio potentiae, sit principaliter beatitudo. Secundum hunc intellectum, dico quod beatitudo non consistit principaliter in essentia, quia nihil quod perficit essentiam, ut essentia est distincta qualitercumque a potentia, potest esse nisi actus primus, et forte nullus habitus ;nihil autem tale potest esse principaliter beatitudo, imo contradictionem includit beatitudinem esse sine operatione, non sic actum primum esse sine quocumque actu secundo.
Alius intellectus quaestionis potest esse talis, ponendo quod eadem sit perfectio, et unica essentiae et potentiae, in qua unica consistit beatitudo, an illa unica principalius perficiat essentiam vel potentiam? Et in primo intellectu fuit comparatio duarum perfectionum perficientium essentiam et potentiam, quae illarum sit principalior. In secundo sit comparatio ejusdem perfectionis ad duo susceptiva, quod illorum principalius perficiatur illa perfectione.
In illo secundo intellectu videretur divcimode respondendum, secundum diversas opiniones de potentiis, quia si ponantur accidentia ipsae potentiae, cum principalius sit id, per quod aliud, et non e converso, et per quod, possit accipi aequivoce pro causa priori et remotiori, vel pro causa po. steriori et immediatiori;primo modo principalius essentia perficitur quam quaecumque potentia perficiatur;secundo modo non, quia essentia est remotior causa respectu cujuscumque, cujus potentia est causa, sed potentia propinquior.
Quia tamen illam opinionem 1 non credo esse veram, sicut dictum est dist. 16. secundi, nec etiam - clarum est quod idem est principalius respectu esse, et cujuscumque perfectionis consequentis esse, siquidem aliquid potest esse causa alicujus in essendo, et tamen illud aliud per nullam aliam causam recipit ;mo si esset incausatum, reciperet, sicut Deus est causa trianguli in essendo, tamen si triangulus esset incausatus, seipso haberet tres, etc. Et hoc maxime verum est ubi non est processus in eodem ordine, puta si unum sit prius in ordine activi, et postea secundum est prius tertio in ordine passivi. In eodem etiam ordine non tenet, nisi sit prioritas essentialis, sic intelligendo quod incompossibile sit, quod secundum sit prius ad tertium, nisi primum sit prius ad secundum et ad tertium, sicut in causis efficientibus patet, ubi posterior potest efficere sine priori, quia prior non est essentialiter vel necessario prior.
(g) In proposito autem in ratione receptivi non fit talis prioritas essentialis in recipiendo, essentiae ad potentiam, quia si immediatum receptivum posset per se esse sine mediato, posset per se recipere, illo non recipiente, nec mediate, nec immediate. Hypothesis autem est necessaria supponendo illam hypothesim necessariam multis, quod distinctorum in entitate absoluta, alterum potest esse absque contradictione sine altero. Videtur ergo quod si illa opinio esset probabilis, nullo tamen modo esset concedendum quod essentia principalius recipit operationem -quam potentia.
(h) His ergo, et aliis opinionibus de potentiis praetermissis et ae vocationibus ejus, quod est principalius, dico quod illud simpliciter est principalius respectu A, quod quocumque alio, per possibile vel impossibile circumscripto,eodem modo se haberet ad A; nihil autem aliud ipso circumscriptosic se haberet ad A. Ista ratio probatur ex ratione primitatis, quia primum ad aliquid est, quo circumscripte, nihil est tale ad aliud; quolibet autem alio circumscripte, ipsum eodem modo se habet ad illud, et primum simpliciter est principalius simpliciter. Haec pro majori declarata.
(i) Nunc autem, sive potentia sit perfectio unitive contenta in essentia, sive sit pars essentialis ipsius essentiae, sive aliter sic vel sic se habeat, secundum diversas opiniones, essentia non reciperet beatitudinem circumscripta potentia per possibile vel impossibile. Essentia autem circumscripta per possibile vel impossibile, potentia reciperet eam ;ergo eo modo quo est ibi possibilis principalitas re vel ratione, potentia principalius recipit, et per consequens beatitudo eam prius perficit. Minor probatur ex praecedenti solutione, quia beatitudo consistit in operatione secundum illam opinionem; operatio autem perficeret potentiam, si sola esset sine essentia; essentiam autem nullo modo, si sola esset sine potentia.
(k) Si isti probationi minoris instetur per hoc quod nullum accidens perficit aliud accidens, sed solum substantiam, licet unum accidens prius quam aliud, juxta illud Aristotelis 4. Metaphys. Non enim accidens accidenti accidit, nisi quia ambo eidem accidunt; et post : Nihil enim hoc magis illi quam illud accidat huic. Si ergo potentia est accidens essentiae, quomodocumque, per possibile vel impossibile, esset sine essentia, non posset accipere accidens ;essentia autem posset accipere accidens mediatum, sive posterius, licet non reciperet prius, quia ipsa est receptiva utriusque etiam immediate in ratione subjecti.
Hujus instantiae, ut dixi, minorem, scilicet quod potentia sit accidens, non reputo veram, esto tamen. Sed major est falsa, sicut dictum est libro isto in dist. 12. q. 2. et patet per Avicennam 2. Metaph. quod velox et tardum sunt passiones motus, et curvum et rectum passiones lineae ; et per rationem, quia quidquid per se secundo modo convenit alicui, est accidens ejus, nam in illo modo subjectum ponitur in definitione praedicati tanquam additum, quod non competit respectu accidentis, nisi de subjecto suo; multa autem sunt accidentia, quae per se secundo modo insunt acci dentibus, et nulli substantiae, sicut patet de omnibus passionibus scientiarum mathematicarum, quarum nulla est de substantia aliqua, ut de primo subjecto.
Quod autem adducunt textum Aristotelis necesse est exponi, quia si praecise intelligat quia duo accidentia accidunt eidem subjecto, ideo unum accidit alteri, sequitur quod ita superficies accidet albedini, sicut albedo superficiei. Idem sequitur ex secunda auctoritate, nihil magis hoc illi accidit quam illud huic. Esto ergo intellectus ejus non de accidentibus ordinatis, quorum alterum est ratio recipiendi alterum, sed de ac-^ cidentibus disparatis, de quibus exemplificat, ut album et musicum. Istud autem sufficit ad propositum suum ibi, volentis quod non potest esse processus in infinitum in praedicationibus per accidens, sicut exposui alibi intentionem ejus.
(1) Ad argumenta. Ad primum, major posset concedi de perfectibilibus et perfectionibus ejusdem ordinis ; non autem comparando perfectibile perfectione unius ordinis ad aliud perfectibile perfectione alterius ordinis; et intelligo hic perfectiones alterius ordinis actum primum et actum secundum, et sic inferendo, non sequitur, nisi quod essentia si habeat aliquam perfectionem, quae sit actus primus, illa erit perfectior quacumque perfectione, quae est actus secundus: beatitudo autem non est simpliciter nobilissima perfectio, sed nobilissima inter actus secundos.
(m) Aliter et quasi redit in idem, quod simpliciter nobiliori perfectibili correspondet nobilior perfectio. Verum est in illo ordine perfectionum, quae respiciunt illud perfectibile; beatitudo autem non respicit essentiam, ut essentia est pro primo perfectibili. Si autem compares ordinem perfectionum ad ordinem perfectibilium, concedo quod perfectibili simpliciter nobiliori correspondet perfectio simpliciter nobilior intrinseca vel extrinseca ; sed determinate de extrinseca non oportet concedere, si istud sub ea ratione, sub qua est nobilissimum perfectibile, non est capax perfectionis accidentalis: sic est in proposito, etiam de perfectione accidentali, quae est habitus, quae non perficit essentiam, ut essentia est, et multo magis de perfectione accidentali, quae est operatio.
(n) Ad secundum, concedo quod - si potentia posset per se esse, posset perfici ab operatione, et essentia non posset perfici sine potentia. Et ideo argumentum bene concludit contra eos, qui dicunt potentiam esse aliud realiter ab essentia: ad nos autem nihil, qui dicimus quod idem re sub una ratione est essentia, et habet perfectiones, quae sunt actus primi, sub alia ratione est potentia, ct habet perfectiones, quae sunt actus secundi, nec dico illas rationes alias esse causatas tantum per actum intellectus, sed ex natura rei, sicut dictum est in quaestione de potentiis animae in secundo.
(o) Ad tertium, dico quod non est inconveniens concedere naturam intellectualem beatificari per accidens, hoc est, non primo, sive non immediate; et hoc loquendo de primitate, sive immediatione per rationem, licet sit inconve niens dicere quod beatificetur per accidens, loquendo de accidente reali aliquo mediante.
(p) Contra istas responsiones, non minus nobilis est ratio, secundum quam Deus est beatus, quam illa secundum quam beatificat; beatificat autem sub ratione essentiae ; ergo sub nulla ratione minus nobili beatificatur ratio potentiae est minus nobilis.
Respondeo, loquendo de ratione fundamentali, secundum quam beatificatur, verum est quod illa non est minus nobilis ratione fundamentali et formali, secundum quam beatificat. Loquendo autem de ratione formali proxima secundum quam beatificatur, et formali secundum quam beatificat, quae secundum aliquos est ratio veri et boni, adhuc non est major nobilitas hinc quam inde; sed ponendo tertio modo, quod secundum rationem essentiae beatificet objective, non tamen fundamentaliter, sed formaliter, beatificetur autem immediate secundum rationem intellectus et voluntatis, consequens est dicere quod secundum rationem nobiliorem immediate beatificet, quam immediate sit beatus; nec hoc est inconveniens, quod aliquid secundum rationem minus nobilem recipiat perfectionem seoundarm quam sit perfectum perfectione prima.