IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad quaestionem ergo dico, etc. Explicat sensum quaestionis, et terminos. Primus sensus est, quem tenuit Henricus, distinguendo perfectiones, quarum una esset in essentia, alia in potentia, et juxta hunc sensum negat Doctor ullam perfectionem, quae est primo in essentia esse beatitudinem formaliter. Secundus sensus est, Inuitando quaestionem ad unam solam perfectionem, et quaerendo an illa perficiat essentiam principalius quam potentiam: principalius etiam dupliciter accipi potest, idem enim est, et per quod aliud, et non e converso. Per quod autem aequivoce sumptum potest esse nota causae prioris et remotioris, vel posterioris et immediatioris. Hoc intelligendum est de causa materiali et subjecto, nam in genere causae efficientis aliquando sumitur principale pro perfectiori causa respectu ejusdem effectus, minus principalis pro inferiori ; quamvis haec non per superiorem sit, neque in virtute ejus operetur, sed ex propria forma, licet minus principaliter, in causis tamen efficientibus principali et instrumentali proprie dictis illa descriptio verificatur in proposito autem recte quadrat respectu essentiae et potentiae respectu ejusdem formae, ut utrumque perficit cum subordinatione unius ad alterum.
Hoc supposito, dicit juxta sententiam, quae tenet distinctionem essentiae a potentiis realiter, dici posse quod beatitudo principalius perficiat essentiam primo modo. Secundo vero modo potentiam, quia tamen hanc sententiam (de qua ex professo agit in 2. d. 16.) hic rejicit sicut et rationem allatam, quia non sequitur ex eo quod unum sit causa alicujus in essendo, sit etiam causa, ex qua tertium conveniat causato, v. g. generans est causa ignis, non tamen est causa unde calor conveniat igni effective, aut subjective, causa albedinis non est ratio per quam albedini convenit esse disgregativum visus, neque causa trianguli est causa, per quam formaliter conveniat triangulo habere tres angulos, quia etiamsi esset inproductum, haberet tres angulos. Ratio autem hujus est, quia sicut quaelibet res necessario et formaliter sua forma constituitur, ita etiam a quocumque producatur, necessario est talis formaliter, quia essentia est indivisibilis a re, cujus est; eodem modo dicendum de proprietatibus consequentibus essentiam, ut ab ea emanant. Non ideo enim natura humana aut Angelica, est intellectiva aut volitiva, quia hoc vel illud individuum ejus producitur ab hac vel illa causa in esse: hoc enim est contingens, sed quia nec aliter produci esset possibile, cum ex specie sua talem rationem formalem sortiatur, et prior sit ordo et unio terminorum ad se, quam ordo eorum ad esse, ratione cujus subjicitur res causae productivae. Deinde, quia in ipso esse, non solum consideratur influxus efficientis, sed etiam constitutio ex causis intrinsecis vel Physicis, vel Metaphysicis, quia non solum homo recipit suum esse a generante, sed etiam a partibus componentibus, neque ulla potentia est possibilis homo, nisi per illas partes.
Deinde, ut dicit Doctor, falsificatur illa acceptio praemissi axiomatisin causis, quae in diverso ordine causandi causant, ut si unum sit prius in genere activi, non sequitur ut sit etiam prius in genere passivi, finis aut formalis causae. Haec exceptio est fundatissima, quia sicut diversa causarum, et prima genera non communicant in eodem modo causandi, sic quodlibet est primum, et incausabile in suo ordine, licet in diverso ordine sit causatum, forma causatur ab efficiente, et materia in genere efficientis, et materialis: tamen non ideo causat in suo genere, quia sic causata, sed causat primo, et ex propria ratione formali, et sic est prima, quia etiamsi non sic causaretur, v. g. anima rationalis non causatur a maleria, tamen eodem modo formaliter causat materiam, ac si educeretur de ejus potentia sicut caeterae animae producuntur, quia homo non est minus animal, aut vivens quam brutum, nec minus corpus humanum animatur utraque anima quam corpus bruti. Deinde, dicit quod in eodem etiam ordine causandi non teneat, nisi sit prioritas essentialis talis, ut primum sit prius secundo et tertio. Hoc declaratur, primum potest esse prius secundo, vel quoad esse tantum, vel quoad virtutem et esse simul; si quoad esse tantum, sic quaelibet causa est prior suo causato, inquantum ipsi communicat existentiam, sine qua non possit agere, et hoc modo verificatur illud : quidquid est causa causae, est causa causati universaliter. Secundo modo aliquid est prius secundo, quatenus non solum ipsi communicat esse, sed etiam virtutem causandi, vel totalem, vel etiam concomitantem, sine qua nequiret secundum, seu causa causata exire in effectum, talem communicat causa principalis instrumentali quod agit tantum per virtutem et motum receptum a causa principali, et inter has est ordo essentialis ; sic etiam Deus est prior causa secunda, quia licet haec habeat virtutem permanentem a Deo receptam, tamen haec etiam in causando ita dependet a Deo, ut nisi coagat et compleat illam, concurrendo ad effectum, nequeat causa secunda L agere. Concomitanter autem habent aliae causae, v. g. intellectus ad speciem quam producit, quia haec non agit in virtute intellectus, sed objecti, cujus vicem supplet ; dici tamen potest causa prior essentialiter non solum specie, sed etiam operatione, quae est in suo ordine a specie. Causa etiam universalis potest dici hoc modo prior essentialiter ad particularem ab ipsa productam, licet hanc prioritatem dicerem concomitantiae in ordine ad tertium, ut distinguatur ordo essentialis inter causam primam et secundam ab ordine essentiali inter causam universalem cre-I atam et causam particularem, inquantum in priori ordine esse, virtus et actio communicatur, ac tandem fit influxus in effectum causae particularis. Hic vero tantum esse, et influxus concomitans ad effectum, quia non in virtute causae universalis creatae agit particularis, sed in virtute propria. Non sic autem causa secunda respectu Dei, cujus actio et virtus causativa etiam dependet a Deo, non solum dependentia se tenente ex parte effectus communis, qui nequit produci a causa secunda, non concurrente Deo, sed etiam dependentia propria ipsius actionis. Quocumque modo dicatur actus secundus et diversus ab ipsa causa secunda, et quidquid etiam dicatur esse, aut modus, aut relatio, aut influxus; hac ergo prioritate essentiali primi ad secundum et tertium sublata, non verificatur illud axioma, v. g. in causis efficientibus contingentibus, quia secundum agit tertium primo destructo, aut non applicato ; et ratio est, inquit Doctor, quia illa non est essentialiter prior, aut necessaria ut ignis generans ignem, qui ab alio generari posset, et priori igne corrupto agere respectu tertii,
(g) In proposito autem, etc. Reducit doctrinam praemissam ad scopum praemissae resolutionis, quia non est talis ordo essentialis in recipiendo inter essentiam animae et potentias. Loquitur juxta sententiam quam rejicit, nempe potentiam realiter distingui ab essentia, et rationem assignat, quia immediatum receptivum beatitudinis, nempe potentia, si esset per se, posset recipere beatitudinem, essentia eam non recipiente mediate aut immediate. Haec ratio est optima, quia si prima ratio recipiendi beatitudinem est potentia, secundum id quod ipsi competit ex se, ut distinguitur ab essentia, sequi lur quod etiam separata illam reciperet. Et probatur, quia potentiae ad essentiam ordo est vel in genere subjecti, ut est forma in essentia ut subjecto. Sed quod convenit potentiae in esse effectus aut formae sic comparatae ad essentiam, est ipsi extraneum, et in diverso genere causae primo diversae conveniens, ab eo quod ipsi competit, inquantum est subjectum receptivum beatitudinis, vel inquantum etiam effective se habet ad beatitudinem, et separatis prioribus rationibus haec omnino manet, quia ordo ad posterius in diverso genere causae, qui ordo competit potentiae ex propria ratione sui, et immediate et formaliter: ergo manente potentia in suo esse formali, hic ordo manet. Manet autem ex hypothesi, qua sepaparabilis esset, quae hypothesis admittenda videtur ex illo generali principio a multis admisso, quod ubi sunt duo absoluta realiter distincta in creatis, possit esse unum ab alio separari realiter, nisi unum sit prius essentialiter altero: hoc autem probandum esset, essentiam respectu potentiae esse priorem hoc modo, magis quam sit ignis ad calorem, aut aqua ad frigus. Negato etiam hoc principio, quoad praesens parum refert, quia cum essentia non recipiat immediate beatitudinem, sed mediante potentia, tanquam proprio et immediato receptivo, sequitur quod recipiat beatitudinem principalius quam essentia. Quod si dicas ad hoc quod essentia recipiat tanquam ultimatum subjectam beatitudinem eo modo quo substantia est ultimatum et principale subjectum qualitatis, licet recipiat mediante quantitate, et hoc ideo est, quia omne accidens necessario reducitur ad substantiam, tanquam ad principale subjectum cui competit, tanquam entis ens: sed juxta illam sententiam impugnatam, potentia est accidens, et beatitudo etiam est accidens; ergo ultima dependentia beatitudinis, atque adeo principalis, debet esse ad essentiam, et non ad potentiam. Fateor hanc responsionem esse talis apparentem, tenendo illam sententiam, quae ut haec destruatur complete, et cum satisfactione, deberet impugnari, sed ad alium locum pertinet haec impugnatio.
Contra dictam solutionem aliter argumentor : Ad definitionem illam accidentis salvandam non requiritur omne accidens immediate dependere ad substantiam, quia multae relationes non ita dependent, v. g. similitudinis, quae eadem manet in accidente separato, quamvis alioquin relatio nequiret a suo subjecto immediato. separari. Deinde, dato quod qualitas absoluta aliqua dependeat a substantia immediate, tanquam a subjecto principali, sequitur quod immediate etiam tribuat effectum formalem, et principalius substantiae, quia effectum suum formalem tribuit principalius subjecto, ex cujus potentia educitur: educi enim et informare reciproce se habent inter extrema subjecti et formae, sequitur ergo quod in aliquo gradu tribuat effectum subjecto principali, in quo non tribuit subjecto minus principali. Sed hoc est falsum in proposito, quia beatitudo nullum effectum tribuit essentiae in ullo gradu, in quo eumdem et immediatius non tribuat potentiae, neque educitur de potentia essentiae, nisi quia educitur de potentia subjecti proximi, quia potentia non agit actione transeunte in aliud subjectum realiter diversum, qualis est essentia in hac sententia; ergc essentia neque est principale subjectum, neque etiam eductionis immediatae aut receptionis, nisi solum per denominationem: ergo beatitudo non se habet ad essentiam principalius, quod est intentum. Confirmatur, beatitudo consistit in operatione, vel qua elicitur, vel qua recipitur, vel utrumque, ut volueris; sed neque essentia, ut distinguitur a potentia, elicit aut recipit operationem per se, sed praecise tantum per potentiam, ut principium eliciens et recipiens: ergo nullum effectum principaliter tribuit essentiae qua distinguitur a potentia; ergo neque beatitudo principaliter perficit essentiam. Probatur minor, quia operatio potentiae per modum operationis illius et solius, nata est esse, cujus est tendere in objectum beatificum extrinsece perficiens per modum objecti seu termini. Sed essentia, ut distinguitur a potentia, nequit sic tendere, aut uniri objecto beatifico, quia unio illa consistit in amore et visione, vel altera: haec aurem solis intellectui et voluntati competunt principaliter, et non essentiae, quae neque volitiva aut intellectiva est, nisi ut est voluntas et intellectus: ergo, etc. Ad rationem superius factam respondebitur infra.
(h) His ergo et aliis opinionibus, etc. Omissa priori opinione statuit conclusionem propriam. Dico, inquit, quod simpliciter est principalius respectu A, quod quocumque alio per possibile vel impossibile circumscripta, eodem modo se haberet ad A; nihil autem aliud ipso circumscripta sic se haberet ad A, etc. Declaratur et probatur : Illud dicitur principale respectu alterius, quod ratione sui immediate et formaliter se habet ad tale, non autem ratione alicujus alterius adjuncti, vel cujuscumque quod extra rationem formalem ipsius principalis, quod sic respicit aliud. Praeterea, nihil aliud sic respicit principaliter idem, nisi ratione prioris. Haec adaequatio principalis ad posterius in eo consistit, ut posterius nequeat esse posterius nisi in ordine ad principale, et ratione principalis, hoc nunquam sequatur ad aliud quod non est suum principale, vel illud includit. Exemplum est in proprietate, quae sequitur ad differentiam et definitionem subjecti, ita adaequate, ut ipsa salvari nequeat, nisi respective ad essentiam subjecti, et ubicumque essentia salvatur, necessario etiam salvatur proprietas. In proposito autem non sumitur principale cum mutuas illa reciprocatione, sed in alia adaequatione, nempe quod posterius si sit, nequeat esse nisi in ordine ad suum principale praesuppositum; et per illud, v. g. intellectio licet posset non esse, tamen nequit esse nisi per intellectum (quidquid sit an Deus, eam possit producere); intellectus ergo respectu intelleclionis ita se habet, ut principale, ut nequeat intellectio esse, nisi per intellectum, licet possit simpliciter non esse, et nihil possit intelligere mediante intellectione, nisi per intellectum, et praecise qua intellectivus est. Probat autem Doctor illam propositionem optime ex alia priore, nempe ex ordine primi ad posterius essentiale; aliud enim est esse primum essentialiter ad aliud; aliud vero esse principale, quia non omne primum est principale, licet omne a quo essentialiter, licet partialiter est effectus, sit primum respectu ejus; principale enim ultra ordinem prioris, dicit excessum in gradu influxus et dependentiae terminatae, quae est posterioris ad principale, etiam ut comparatur posterius ad alias causas priores. Probatio ergo Doctoris est talis : Primum ad aliquid est, quo circumscripto, nihil est tale ad illud; quolibet autem alio circumscripta, ipsum (id est primum) eodem modo se habet ad illud ; sed primum simpliciter est principalius simpliciter; ergo, etc. Primum simpliciter intelligit secundum gradum excessus ad alias causas concurrentes respectu posterioris.
(i) Nunc autem sive potentia sit perfectio, etc. Circa distinctionem potentiarum ab essentia, videantur quae docet in 2. dist. 16. an sit realis, formalis aut rationis. Dicit ergo, quidquid in hoc dicitur, salvando distinctionem aliquam inter potentiam et essentiam (ut sustineri possit comparatio principalis, et minus principalis in perficiendo utramque per beatitudinem) beatitudinem principalius perficere potentiam, quia consistit in operatione, quae principalius respicit potentiam quam essentiam, quia potentia seipsa est operativa, essentia vero non ita, sed per potentiam tantum, ideoque potentia, si sola esset, operaretur, non ita essentia sine potentia, neque aliter quam per ipsam potentiam. Vide praemissa.
(k ) Si isti probationi minoris instetur, etc. Minor fuit quod potentia sola perficiatur principaliter per beatitudinem, quia haec, ut supponit etiam sententia, quae impugnatur, consistit in operatione, quae soli potentiae principaliter competit. Contra hoc instat per rationem superius insinuatam, quam hic etiam solvemus: nullum accidens perficit aliud accidens, sed solum substantiam, licet unum aliud accidens, prius quam aliud, juxta illud Philosophi 4. Met. text. 14. Non enim accidens accidenti accidit, nisi quia ambo eidem accidunt: et infra : Nihil enim hoc magis illi quam illud accidat huic, etc. Si ergo potentia est accidens essentiae, quomodocumque separatur ab essentia, non poterit recipere beatitudinem, aut aliam operationem per possibile aut impossibile: essentia autem posset accipere accidens mediatum, sive posterius, licet non recipiat prius, quia ipsa est receptiva utriusque immediate in ratione subjecti.
Respondet minorem hujus esse falsam nempe potentiam esse accidens: sed quidquid de hac dicatur, major est falsa, quia et qualitas est receptiva accidentium, etiam separata, ut probatum in prima parte hujus commenti, et docet Doctor cum communi dist. 12. hujus quaest. 2. velocitas et tarditas sunt accidentia et passiones motus, curvum et rectum lineae, ex Avicenna 1. Metaph. cap. 1. et universim quidquid competit in secundo modo accidenti, convenit ei primo ut subjecto, et definitur per ipsum ut subjectum, tanquam additum: sic figura competit quantitati, forma qualitati, et in universum omnes passiones Mathematicae competunt, et demonstrantur de quantitate, ut subjecto. Tenendo ergo passiones distingui realiter a subjecto, et in accidentibus dari passiones, sicut et de illis est scientia, sequitur passiones accidentium recipi in ipsis accidentibus ut subjectis, et illis primo convenire, et ratione eorum aliis. Verum est aliqua accidentia immediate competere substantiae, ut est quantitas, et qualitates activae, vel quae faciunt ad substantiae conservationem et productionem, quia haec sunt propriae substantiarum, quae secundum naturam et exigentiam cujuslibet ad eam sequuntur, ut patet in qualitatibus elementorum et mixtorum connaturalibus: aliae quaedam sunt, quae non ita sequuntur ad substantiam, sed neutro modo se habent ad illam, vel ad alias, et hae sunt communes, neque ita certo constat afficere subjectum aliter quam mediante superficie cui inhaerent, aliae sunt violentae: hae autem afficiunt substantiam immediate, in quo ejus appetitui repugnant, sicut et qualitati conservativae naturali. In substantia spirituali non dantur tales qualitates connaturales in essentia ejus, quia neque ad conservationem faciunt, cum ipsa sit incorruptibilis ; neque ad actionem, quia non est activa, nisi tantum respective ad objectum extrinsecum ; neque perfectibilis, nisi in ordine ad illud, et per operationem circa idem. Hoc autem praecise ipsi competit mediante potentia, sicut igni mediante calore calefacere. Unde si posset competere essentiae animae operari seipsa immediate, vel igni calefacere, ita superflueret tam potentia operativa in illa quam in igne calor ; superfluum autem natura abhorret. Sicut ergo in substantiis est ordo et exigentia diversa quoad suas rationes specificas, ita in accidentibus respective ad suas causas, quas proxime respiciunt, et unum accidens alteri accidit tanquam perfectio connaturalis ejus, in quo est modum subjecti. Dato ergo quod potentiae essent accidentia animae, non sequitur beatitudinem non inesse potentiis immediate et principaliter, et totam dependentiam beatitudinis ad potentiam non terminari, quod solum exigit, in quantum est accidens. Hinc explicatur Philosophus, quia si intelligeretur in eo rigore quo adducitur, sequeretur nullum accidens accidere alteri, tanquam subjecto, licet unum prius alio insit ; hoc autem vanum est dicere, quia sic tolleretur omnis ratio subjecti a quantitate, et perinde superficies accideret albedini, sicut albedo superficiei. Sequeretur etiam cum omnis scientia demonstret passiones de subjecto tantum, et omnes passiones ex hac sententia sint accidentia, quod nulla esset scientia, nisi de sola substantia, quod est falsum. Sequeretur tertio, quod omne accidens quod ex virtute causae extrinsecae primo inest subjecto, possit inesse secluso omni alio, et sic tolleretur ordo in accidentibus. Probatur haec sequela, quia dato quod nullum accidens sit subjectum alterius, nullum praesupponit aliud, neque ex parte agentis, neque subjecti. Non ex parte agentis, quia neque virtus ejus, neque forma producta ex necessitate essendi supponit aliud accidens, dato quod agens natum sit producere primo illam formam accidentalem, ut calor calorem, et non albedinem, quae inesse posset subjecto per aliam causam: nulla est subordinatio ex parte subjecti, inquantum est praecise subjectum, quia immediate se habet ad omnem formam accidentalem hoc modo philosophando, et capacitas recipiendi solum ipsi competit, qua substantia est, et per se existens, qualis est independenter ab omni accidente. Qui dixerit autem quod unum accidens supponat aliud, debet salvare modum aliquem ordinis et suppositionis ejusmodi, quia neque ut sunt ad suis per se causis extrinsecis, subjecto, oritur illa suppositio, ex modo agendi causarum subordinale ; non ex parte subjecti, si substantia est immediatum subjectum utriusque ; non ex dependentia unius ab alio, quia oportet hujus dependentiae fundamentum aliquod assignare ex parte causalitatis aut causarum. Et si dicatur unum accidens, ut operatio, oriri ab alio accidente, et sic beatitudo a potentia ; contra est, quia beatitudo in sententia, quam putamus veriorem, potest a solo Deo produci, et dato opposito, ideo non produceretur, quia debet inesse per actionem vitalem potentiae l sed hoc dato, sequitur immanere ipsi potentiae, tanquam subjecto principali et primo, et non inesse subjecto realiter distincto, qualis est essentia. Philosophus ergo intelligendus est de accidentibus disparatis, quae nullum ad se invicem ordinem dicunt, nisi quia inhaerent eidem tertio, prout etiam Doctor, et hic in 2. d. 12. q. 2. explicat.
(1) Ad argumenta, ad primum, etc. Primum fuit, quod nobiliori perfectioni correspondet nobilius perfectibile tanquam proprium: sed beatitudo est nobilissima, et essentia nobilior quam potentia, si differant; ergo beatitudo erit in essentia. Rcpondet primo Doctor juxta superius exposita et praemissa de perfectione actus primi seu essentiae, ultra potentiam, ejusque perfectionem, majorem distinguendo quantum ad perfectionem ejusdem ordinis conceditur; alterius autem ordinis negatur. Si ergo conveniat aliqua perfectio essentiae animae primo, illa erit perfectior quam beatitudo, quae convenit potentiae, et hoc dato, negatur minor, scilicet beatitudinem esse nobilissimam in omni ordine, sed tantum in ordine actus secundi, et non primi. Contra hoc sequeretur quod lumen gloriae, et charitas, quae sunt actus primus in potentia, essent perfectiores beatitudine, quia spectant ad actum. Respondetur, plures id concedere, sed negatur consequentia, quia actus est perfectior et ratione vitabatis, et ratione finis, quem perfectius, expressius et immediatius attingit, et unit potentiae, et quo mediante potentia, ejusque appetitus quietatur: charitas autem et lumen gloriae in ratione habitus ordinantur ad beatitudinem, tanquam ad finem, et licet elevent potentias ad statum supernaturalem. Haec elevatio in nostra sententia, est conveniens ipsis, ut concurrunt et supplent imperfectionem ex parte potentiae, tanquam causae in operando, itaque comparando potentiam ad actum ipsum secundum, elevatur formaliter, ut attingat finem, et ultimam suam perfectionem: per habitus vero effective elevatur. Et si dicas illos habitus esse in primo gradu supernaturalitatis quoad substantiam, concedo , non inde tamen sequitur esse in se perfectiores, quam sit beatitudo, quae et perfectionem habitus participat, et ulterius objecti et potentiae, estque supernaturalis formaliter in substantia, licet concurrat causa creata. Distinctio ergo illa Doctoris de perfectione actus primi et secundi intelligenda est, quando actus primus non ordinatur ad aliam perfectionem majorem, sed praecise propter se, et in ordine ad perfectibile perfectius
(m) Aliter, etc. Respondet secundo, concedendo etiam majorem in ordine perfectionum, quae ordinantur ad perfectibile, et quarum est capax: beatitudinis autem non est capax essentia, sed sola potentia. Vel aliter, distinguendo de perfectione intrinseca et extrinseca, concedendo quod intrinseca perfectissima correspondet perfectissimo nobiliori, non tamen extrinseca, vel in ordine ad extrinsecum: sic se habet in proposito beatitudo et habitus, quae respiciunt extrinsecum objectum. Et si dicas, hoc gratis dici, negatur, quia sicut nihil aliud potest respicere extrinsecum, nisi potentia, nempe objectum, sic etiam nulla perfectio, qua est ad extrinsecum perficiens, potest ulli convenire, nisi potentiae, quae sola est perfectibilis in ordine ad extrinsecum, et ab ipso extrinseco; sic habitus et operatio, in qua consistit beatitudo est perfectio in ordine ad extrinsecum, ideoque soli potentiae conveniunt, nam perficiens in ordine ad aliud requirit capacitatem in perfectibili, qua possit conjungi suo fini, qualis capacitas non est in essentia, sed in sola potentia.
(n) Ad secundum, etc. Secundum fuit, quod per se perfectibile ab aliquo, si esset separatum ab alio, posset a sua perfectione perfici: ergo si potentia posset esse separata ab essentia animae, si est immediatum susceptivum beatitudinis, posset eam per se recipere, etc. Respondet concedendo totum, si detur suppositio argumenti, nempe potentiam esse realiter distinctam ab essentia animae: unde suppositionem excludit, negans sic distingui, et dicit argumentum recte urgere contra eos, qui asserunt distinctionem.
(o) Ad tertium dico, etc. Tertium fuit, quod sequeretur quod natura intellectualis non esset beatificabilis, nisi per accidens, si beatitudo inesset potentiae primo et principaliter, et non essentiae, sicut calefacit calore ; sed hoc est inconveniens, quia perfectio per accidens non est essentialis perfectio ejus, cujus est tantum per accidens: ergo, etc. Respondet non negando minorem, si sumatur per accidens late, nempe quatenus id quod re idem est, formaliter vel ratione distinguitur, ut potentia ab essentia, ea ratione qua est extremum distinctionis ; esset tamen inconveniens ut per medium accidens stricte sumptum, et realiter inhaerens esset beata, quod inconveniens sequitur ad sententiam, quae docet potentias esse accidentia. Sed quaeres, quomodo hoc inconveniens non sequatur, dicendo potentias sola ratione distingui? nam perinde negatur hoc modo essentiam per se beatificari, sicut si esset potentia distincta realiter. Respondetur, cssentiam in hoc considerari inadaequate in esse rei, quia ut est distincta, sumitur tantum secundum praedicata quidditativa in primo modo dicendi per se, et non secundum totum, quod in re est. Sumendo autem essentiam secundum totum, quod in re 1 est, includit realiter utrumque, et sic . per se beatificatur seoundum id, quod est in re, non autem per medium accidens superadditum et diversum; inconveniens autem est quod natura intellectualis secundum id quod est in re, non esset immediate capax suae perfectionis nobilissimae in actu secundo.
(p) Contra istas responsiones, etc. Objicit contra solutiones praemissas, quod minus nobilis sit ratio, secundum quam Deus est beatus, quam illa secundum quam beatificatur ; beatificat autem sub ratione essentiae, ergo sub nulla ratione minus nobili beatificatur ; ratio autem potentiae est minus nobilis, ergo, etc. Per rationem, secundum quam bealur, intelligit illud ex parte Dei, cui convenit beatitudo, rationem beatificantem intelligit essentiam, ut est objectum beatitudinis.
Respondet, si ratio secundum quam beatificatur, sumatur fundamentaliter et formaliter quod non sit minus nobilis quam ratio, secundum quam beat formaliter et fundamentaliter sumpta, quia nempe essentia divina, ut identificat sibi potentias, secundum quas bealur Deus, est ejusdem perfectionis cum seipsa, ut sumitur per modum objecti beatifici fundamentaliter et formaliter ; formaliter sumitur sub ratione boni et veri infiniti: fundamentaliter, ut est infinitum esse. Hanc distinctionem adducit, ut comprehendat in solutione modum dicendi aliorum, ut Henrici loco supra citato, asserentis divinam essentiam in ratione veri et boni formaliter esse objectum beatificum, et non sub ratione essentiae, si etiam utraque ratio proxima et forinclis, secundum quam bealur et beat, comparentur ad invicem, est aequalis perfectio inter voluntatem et intellectum ex una parte, veritatem et bonitatem ex altera. Respondet secundo ex propria sententia qua tenet Deum sub ratione deitatis esse objectum beatificum ; hoc dato, respondet, rationem, per quam beatur, esse nobiliorem potentia, secundum quam beatur. Ratio hujus est, quia licet omnia attributa Dei sint formaliter infinita, tamen emanat ex essentia divina, et sua infinita radicali, tanquam ex radice ; et ideo sub hoc modo essentia dicitur nobilior suis attributis, etiam infinitis. Videatur Doctor in 1. d. 8. q. 3.