IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Pro explicatione primae quaest. ponit duas conclus. Prima, dari unum supremum appetibile, et illud esse infinitum, de quo late actum est 1. dist. 2. quaest. 1. Secunda, illud supremum volibile, esse solum illud quod propter se est volendum naturae rationali, quod clare explicat.
(q) Ad primam quaestionem. Primo de re; secundo de nomine. De re sit haec prima conclusio : Inter (r) omnia naturae intellectualis appetibilia aliquod essentialiter et simpliciter est supremum.
Hoc probatur, quia si in appetibilibus est ordo esscntialis, et in tali ordine non est ire in infinitum, ut probatum est lib. 1. d. 2. quaest. 1. ergo propositum habetur. Si non est ibi ordo essentialis, iterum habetur propositum, quia quodcumque datum est essentialiter supremum, sic quod nihil est eo essentialiter superius. Sed ista hypothesis est falsa, quia, ut ostensum est ibi, nullus processus in ordinatis accidentaliter potest procedere in infinitum, vel per continuam diversitatem, nisi in virtute alicujus essentialiter superioris tota illa diversitate.
(s) Et sequitur corollarium, quod istud est infinitum, quia cuicumque non repugnat infinitas, illud non est simpliciter supremum, nisi sit formaliter infinitum: appetibili vel volibili non repugnat infinitas, cum illud vel sit perfectio simpliciter, vel concomitetur convertibiliter aliquam perfectionem simpliciter, quia competit toti enti, et quodcumque tale est perfectio simpliciter: perfectioni autem simpliciter non repugnat infinitas, quia tunc in aliquo, puta simpliciter infinito, esset simpliciter melius non ipsum quam ipsum, quod est contra rationem perfectionis simpliciter; patet Monol. 14. et 15.
Ex isto autem corollario potest e converso inferri conclusio prima, quia si aliquod appetibile vel volibile potest esse infinitum, et infinitum non potest excedi, ergo aliquod potest esse volibile simpliciter supremum: et si potest esse, ergo est, quia si non esset, et posset esse, non posset esse, nisi ab alio in essentia, et ita non esset simpliciter supremum in aliqua perfectione simpliciter.
(s) Secunda conclusio : Supremum appetibile vel volibile est solum illud quod cuilibet naturae intellectuali simpliciter propter se est volendum. Expono quid est simpliciter propter se volendum, scilicet cui repugnat ex natura ejus, quod sit propter aliud volendum. Unde si appetitus sensitivus aliquid appetit propter se, ita ut non propter aliud, hoc est secundum quid, quia ex imperfectione potentiae non potentis illud appetere propter aliud, non autem ex perfectione objecti, cui repugnet appeti propter aliud. Aliud expono : Cuicumque naturae intellectuali, esse volendum, et cuicumque voluntati ad propositum, convertuntur, quia habere voluntatem, et esse naturam intellectualem convertuntur.
Ad probationem ergo hujus secundae conclusionis arguo sic: Cuicumque supremum volibile est objectum volibile, ei illud solum est simpliciter propter se volendum ; sed cuicumque voluntati supremum volibile est objectum volibile; ergo, etc. Major probatur, quia inter volibilia aliquid est propter se volendum, quia si quodlibet propter aliud, erit processus in infinitum; nullum etiam erit supremum, quia propter aliud volendum, minus est volendum quam aliud.propter quod est volendum, ex primo Poster. ergo si aliquid est simpliciter supremum volendum, ex prima illud est simpliciter propter se volendum, loquendo ex parte objectorum.
Et ex hoc sequitur, quod cuilibet sit propter se volendum, cui illud est objectum volibile, quia vel nulli, vel omni, vel alicui sic, et alicui non: non primum, ex probato ; nec tertium, quia non est major ratio quare alicui magis quam alii. Probatur etiam idem a posteriori, quia etsi in potestate volentis sit velle hoc, vel illud, non tamen est in potestate ejus quid sit volendum, et maxime quid sit summe volendum: hoc enim praecedit omnem determinationem cujuscumque voluntatis; ergo ad quodcumque comparetur, semper remanet illud propter se volendum, et hinc est quod est huic volendum, quia huic volibile. Breviter etiam probatur istud, applicando ad voluntatem, sicut et de volendo in se, quia cuilibet voluntati est aliquid volendum, cum quaelibet voluntas possit aliquid recte velle, et non nisi sibi volendum ; et nulla potest aliquid sibi volendum velle propter aliud et aliud, et sic in infinitum.
(u) Probatur etiam illud de praecisione, scilicet quod solum illud sit respectu voluntatis propter se volendum, quia nulli alteri repugnat, quod propter aliud appetatur, cum non sit simpliciter supremum appetibile, et minus bonum possit recte appeti propter majus bonum: et istud potest dici finis ultimus esse talis voluntatis, quia propter illud volitum est quodcumque aliud volendum. Minor probatur, quia quaecumque voluntas respicit pro objecto volibile sub ratione communissima, quia est potentia immaterialis, et per consequens respiciens totum ens, vel aliquid aequalis ambitus cum ente.