IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(q) Ad primam quaestionem, etc. Hic resolvit secundam quaestionem, et primo agit de re ipsa, scilicet de objecto beatificante, seu de fine, de natura beatificabi-Ii, et de ipsa beatitudine; secundo vero agit de nomine: et tertio resolvit quaestionem, et respondet ad argumenta liminaria. Primo statuit hanc conclusionem :
(r) Inter omnia naturae intellectualis appetibilia, aliquod essentialiter et simpliciter est supremum. Haec conclusio optime probatur a Doctore, sed explicemus primum intentum ejus. Suarez in 1. 2. de beatitudine disput. 4. sect. 2. num. 2. dicit Doctorem contendere posse ratione naturali probari hominem esse capacem bealitudinis, consistentis in visione Dei, quam sententiam existimat falsam, et merito ; eam tamen non tenet hic, cujus contrariam fusissime probavit in quaestione prima prologi; male ergo citatur, quia possibilitatem visionis beatificae hic non probat, tanquam ex lumine natu rali demonstratam, sed scopus illius est probare beatitudinem naturae intellectualis non consistere in aliquo, nisi in conjunctione ad summum bonum perfectissima, et eo modo quo possibilis est conjunctio. Unde in fine hujus articuli Tertia conclusio, etc.
in fine : Unde, inquit, juxta tertiam conclusionem, patet ista, quod nulli voluntati ultimate et complete bene est, nisi habito illo quod sibi propter se volendum, et hoc
. perfecte eo modo quo possibile est haberi. Hoc intentum Doctoris, quod ipse demonstrat gradatim ratione naturali per viam finis, et appetitus beatitudinis, cum quo etiam concordat Suarez ibidem. Est communis sententia, quam tradit D. Thomas, 1. part. quaest. 44. art. 4. quaest. 63. art. 2. quaest. 103. art. 2. et 3. contra Gent. cap. 7. Sententiarii in hac dist. De eadem veritate egit Doctor late in 1. dist. 2. quaest. 1. Greg. in 2. dist. 1. quaest. 2. art. 4. de eodem etiam agitur, 1. 2. quaest. 1. art. 5. ubi Vasquez disp. 5. cap. 4. Probat Doctor conclusionem praemissam,
quia in appetibilibus est ordo essentialis, et in tali ordine non est ire in infinitum: ergo datur aliquod supremum appetibile propter se, ita ut non propter aliud. Majorem et minorem concedunt Philosophi; Philosophi enim non posuerunt processum in infinitum in causis essentialiter ordinatis, sed in accidentaliter ordinatis, ut patet ex Avicenna 6. Mel. cap. 5. et patet ex demonstrationibus, quibus Philosophus probat dari primum motorem et primam causam efficientem, a qua caeterae dependent, et ipsa est independens. Patet etiam ratione, quia universitas causarum dependentium necessario reducitur ad aliquam causam extra ipsam, quae est independens et incausata ; quidquid enim causatur in esse, necessario supponit suam causam, si haec est dependens, necessario etiam supponit sui causam; ergo ad hoc ut dependentia causarum sit sufficienter terminata, necessario devenitur ad ultimam, in qua fit status, quia incausabilis est, quia neque a se, neque ab alio causatur: sed ubi est primum efficiens erit etiam ultimus finis, quia efficiens agit propter finem ex 2. Phys. text. com. 49. Praeterea, si non esset status in causis essentialiter ordinatis, sequeretur dari causas infinitas in actu quod abhorrent Philosophi. Probatur sequela, quia causae essentialiter ordinatae sunt alterius ordinis et posterior in esse et actione, dependet a priori, et haec ab alia, et sic in infinitum, donec detur status; ergo ut causa, v. g. ultima in ordine sit et causet, requiritur ut superior proxima etiam sit et causet, sine qua ultima nequit causare, neque illa perinde sine tertia, quae est in ordine, et sic in infinitum: ergo processus in infinitum in causis essentialiter ordinatis tollit actionem contra sensum et rationem evidentem ; et haec ipsa est ratio, per quam Philosophus colligit primam causam independentem esse, ad quam fit status.
Idem probatur ex ordinatione causarum per accidens, quia haec series est successiva, qua una aliam causat, et homo hominem et ille alium ; sed omne successivum continuatur in virtute alicujus permanentis et ordinantis collectionem causarum inter se, quarum nulla est prior altera essentialiter; ut ergo una sit prior, altera posterior, non ex natura causarum provenit, sed ex aliqua alia extra totam seriem causarum accidentaliter ordinatarum, quae ipsam seriem ordinat, et ad quam tota series coordinatarum reducitur.
Sicut ergo datur supremum efficiens, eadem ratione in appetibilibus datur ultimus finis, ad quem reliqua reducuntur neque est ire in infinitum: probatur, quia sicut causa inferior efficiens in virtute causae superioris movet et agit, ita etiam finis inferior movet in virtute finis superioris, inquantum est ejus participatio, vel ut clarius dicam, ordinatur ad finem superiorem. Quidquid enim agit causa particularis ob finem particularem, agit causa superior ob finem superiorem, quia causa superior non agit per se ob finem inferiorem se in natura, quia ille non est perficiens naturam superiorem ordine et perfectione ; ergo finis ille causae inferioris ordinatur a superiore ad finem superiorem: ergo in ipsa re est ordinatum et intentum ad finem superiorem, et ipsi subordinatum. Confirmatur, quia sicut causa particularis est pars universi, ejusf que perfectio quaedam, sic etiam finis ejus ordinatur ad finem universi, et perfectionem ejus. Sed finis universi est superior, cujus participatio est finis particularis; ergo hic in re ordinatur ad finem universi. Finis autem universi debet esse altior,
B
quam sit aliqua perfectio in natura creata, quia idem est finis universi, qui est causae primae, a quo est universa creatura, et sicut omne illud quod est ad finem, est ad ipsum tanquam ad causam et perfectionem sui, sequitur quod finis omnium, quae causantur in universo, sit altior, et supra totum ordinem causatorum, et consequenter ultimus finis omnium, et unicus, ad quem est status, quia ut Aristoteles definit 1. Eth. cap. 7. Est ille qui nunquam ob alium expetitur, caeteri autem omnes illius
gratia expetuntur, etc. hanc rationem insinuat idem 12. Met. cap. ultimo.
(s) Et sequitur corollarium, etc. Ex dictis deducit finem seu supremum appetibile, esse infinitum; probat, quia cuicumque repugnat infinitas, illud non est supremum appetibile; sed appetibili et volibili non repugnat infinitas, quia illud vel est perfectio simpliciter, vel illam concomitatur: perfectioni autem simpliciter non repugnat infinitas, quia alias in aliquo, v. g. infinito ente melius esset non ipsum, quam ipsum cui sic repugnaret, quod est contra vulgarem definitionem perfectionis simpliciter ex Anselmo Monologii 14. et 15. Haec ratio Doctoris patet ex praemissis, quibus probatur primam causam et ultimum finem esse extra omnem seriem causatorum, et seipsis movere independenter ab alio priore, in cujus virtute moverent; ex independentia autem probatur infinitas, quia omne finitum et limitatum in perfectione, necessario est dependens. Hinc Doctor a posteriori probat primam conclusionem, quia si aliquid volibile et appetibile potest esse infinitum, quod nequit excedi; ergo aliquod volibile est simpliciter supremum, et si potest esse, ergo est, quia omne quod potest esse, et non est, non potest a se esse, nisi ab alio in essentia, ejusque virtute, quae esset causa prior ejus, et ita non esset simpliciter supremum in aliqua perfectione simpliciter. Confirmatur, quia omne ens causatum ab alio, necessario ab eo dependet, neque per se, et a se habet esse, sed tantum est possibile ab alio, quod dat esse, et terminat ejus dependentiam in esse. Si dependens, ergo est finitum et limitatum; ergo tota collectio rerum universi et causatorum est etiam finita et limitata in perfectione, quia aggregatur ex partibus finitis, quae non possunt simul sumptae facere infinitum in perfectione; ergo necessario supponitur aliquod non causatum, non dependens includens in se eminenter omnem perfectionem talem ; ergo ex se formaliter sic continens, dicit naturam alterius rationis a contentis, consequenter infinitam in perfectione, et incausalam, quia in hoc nequit esse medium. Illud autem ens est supremum volibile, supremum in esse, alioquin deficeret in eo aliqua perfectio nata convenire enti simpliciter, quam non potest participare ab inferioribus: neque ab alio, quia ipsum est supremum, et nequit dari processus in infinitum in causis essentialiter ordinatis. (t) Secunda conclusio : Supremum appetibite vel volibile, est solum illud quod cuilibet naturae intellectuali simpliciter propter se est volendum, etc. Haec est secunda conclusio, quam statuit Doctor. In prima enim probavit dari aliquod unum in rebus supremum in ratione finis, et illud esse appetibile perse ; in hac intendit probare quod illud sit volibile cuicumque naturae intellectuali. Et declarat prii mo quid sit esse propter se simpliciter volendum, dicens esse illud cui repugnat ex natura sua ut sit volibile propter aliud et per se; haec ergo est perfectio objecti et finis supremi, qua ad nullum aliud bonum aequale, aut superius ordinari possit, cum ipsum sit supremum, sequendo ordinem debitum et naturalem in rebus quo imperfectius ad superius reducitur, non e contra; cum ergo omnis ratio boni et finis includitur in supremo volibili, qui est Deus, repugnat ipsi ex natura sua ut sit volibile propter aliud, quia quidquid est volibile propter aliud, necessario participat bonitatem et perfectionem ab alio ex natura rei, si ita sit volibile ex natura rei, sequendo ordinem et gradum bonitatis, ut est in rebus. Deus autem a nullo inferiori parlicipal bonitatem: ergo non est volibile ex natura sua in ordine ad aliquid inferius ut ad finem, propter quem, vel cujus gratia esset volendum.
Alius terminus conclusionis est : Cuicumque naturae intellectuali esse volendum, etc. Quod convertitur cum eo, quod est esse cuicumque voluntati volendum, quia omnis natura intellectualis est volitiva, tam suprema quam media, quam ultima ; sensus ergo est quod supremum volibile, qui est Deus, sit volibilis tam a voluntate divina, quam ab omni creata, et consequenter cadat sub objecto voluntatis in genere.
Probat autem conclusionem Doctor : Cuicumque supremum volibile est objectum volibile, ei solum est simpliciter propter se volendum: sed cuicumque voluntati supremum volibile est objectum volibile, ergo, etc. Major probatur, quia inter volubilia aliquid est per se volendum, quia si quodlibet propter aliud, erit processus in infinitum: nullum autem est propter se volendum quia propter aliud volendum minus est volendum, quam aliud propter quod est volendum, exprimo Poster. text 5. Quidquid est propter aliud, et ipsum magis; ergo, etc. Minor probatur, quia nulli vel alicui, vel alicui sic, alicui non. Non primum ex dictis; non tertium, quia non est major ratio cur alicui quam alii: ergo cuilibet. Confirmatur haec ratio, et probatur minor, in qua potest esse difficultas. Canus enim de Jocis lib. 9. c. 9. inter errores Aristotelis enumerat hunc, quod posuerit beatitudinem hominis in substantiis separatis, ut in Angelis. Pro eadem sententia D. Thomas 3. contra Gentes c. 41. ei 44. citat Avempacem, Alexandrum, et Averroem, et videtur consentanea, ut idem dicit 1. 2. quaest. 3. art. 7. ad 2. opinioni eorum qui dixerunt animas rationales creatas esse ab Angelis, qui etiam posuerunt objectum motivum et essentiale cujuslibet Intelligentiae esse propriam essentiam tantum forte dicerent quamlibet etiam in seipsa beari. Probatur ergo minor ex dictis datur supremus finis, et bonum in se includens reliqua perfectissimo modo: ergo appetitus voluntatis potest ferri in illud. Probatur consequentia, quia appetitus voluntatis sequitur naturam sui objecti perfectivi et extrinseci; ergo potest ferri in illud quod perfectissime includit rationem boni sine ulla limitatione aut imperfectione. Probatur consequentia, quia limitatio boni non potest spectare ad perfectivum voluntatis, neque eam reducere de potentia ad actum, cum sit mera negatio; ergo appetitus voluntatis, ex genere suo non limitatur ad aliquod boi num limitatum infra supremum. Praeterea, eadem consequentia probatur ex objecto voluntatis, quod est bonum universale et abstractum, quod convertitur cum ente: ergo quodcumque bonum particulare est objectum ejus per se. Patet consequentia, quia objectum universale potentiae in praedicando abstrahitur ab omnibus, circa quae nata est operari potentia, ut sunt in esse, ut patet in reliquis, v. g. objectum sensus est solum sensibile, et non aliquid communius sensibili, quia licet detur aliquid in esse et abstractione communius, non tamen respective ad sensum, qua natum est moveri et perfici: ergo similiter in proposito dicendum de voluntate. Sed voluntas non solum operatur circa inferiora, sed etiam circa bonum supremum, ut patet ex principiis practicis legis naturalis, et providentiae circa inferiora, ut ordinantur ad supremum, in quo sistit ratio procedens ex inferioribus ad supremum, et procedens a supremo ad inferiora, a quo principia sumuntur, ut Deum esse colendum, amandum, etc. Dictamen autem practicum ex parte intellectus est in ordine ad voluntatem, et desumitur a fine, circa quem voluntas, et cujus gratia operatur: ergo tam late patet objectum voluntatis, quam finis circa quem dictat intellectus practicus: sed intellectus practicus dictat circa supremum bonum non solum absolute ut est sibi bonum, sed respective ad voluntatem nostram, ut est bonum ejus; ergo ut est appetibile ab ipsa. Sed ut patet ex dictis et probatis supra, non est appetibile propter aliud, sed propter se: ergo ut finis ultimus in re ipsa est volibile propter se, et non propter aliud, et consequenter voluntas circa nullum objectum creatum, versatur tanquam circa finem ultimum in reipsa. Patet consequentia, quia voluntas operatur circa aliquid ut finem ultimum, et quietativum, et universale in essendo, quatenus includit omnem rationem appetibilis supremi, quem expetit: sed nihil: creatum potest sic continere perfectionem supremi, quam propter se appetit voluntas, ergo nihil infra supremum potest esse finis ultimus voluntatis, quod etiam docuit Aristoteles locis supra allegatis.
Praeterea, eadem minor probatur per viam efficientiae, quia voluntas creata est solum a primo ente, seu a Deo; ergo ad Deum, ut ad finem appetibilem. Probaturi consequentia, nihil potest communicare perfectionem ultimatam voluntati, et extrinsecam, quam habet ex conjunctione; ad finem, nisi quod dare potest esse, quia idem est finis voluntatis, qui et creantis ipsam voluntatem: sed finis creantis est usa bonitas, quam in essendo communicat voluntati: ergo eadem est finis ipsius voluntatis . Probatur consequentia, quia bonitas participata non terminatur complete quoad dependentiam, nisi ut reducitur ultimate in suam mensuram, et exemplar, et principium a quo procedit. Sed appetitus voluntatis sequitur inclinationem naturae, cujus est; ergo nequit ultlmate quietari aut satiari,nis ut ifertur in supremum bonum, cujus solius est participatio ; deinde, voluntas creata est participatio divinae voluntatis; ergo sequitur inclinationem divinae voluntatis respective ad suum finem seu perfectivum extrinsecum. Divina autem voluntas fertur in supremum bonum, tanquam finem seu objectum perfectivum, in quo quietatur: ergo etiam voluntas creata servata proportione in idem fertur, ita ut in alio non possit tanquam in ultimo fine quietari, nam sicut voluntas creata in nullo continetur secundum esse, nisi in supremo ente, ita etiam secundum inclinationem et appetitum in nullo potest quietari, nisi in eo in quo continetur secundum suum esse.
Confirmatur ex inclinatione intellectus, quae non satiatur, nisi in primo ente, in quo includitur perfecte omnis ratio entis et veri, quodcumque sit horum objectum formale intellectus. Sed homo non respicit alium finem secundum intellectum, et alium secundum voluntatem; ergo idem est objectum quietalivum ejus secundum utramque potentiam: ergo solus Deus. Vide D. Thom. I. 2. quaest. 2. art. 7. et ultimo. Recte itaque deducitur ex objecto universali in praedicando, quod illud solum est finis voluntatis, et ultimum satiativum, quod est universale in essendo, licet in aliis hoc non sequatur, v. g. in appetitu sensibili, aut cognitiva. Ratio est, quia nullum quantumvis perfectum objectum et excedens alia in perfectione, continet sic unitive et eminenter perfectionem objectorum omnium, quae per se lesplcit potentia sensitiva, ideoque nequit ultimo satiare, nisi in suo gradu determinato, quia non actuat appetitum potentiae respective ad omnia alia ad quae est ipsa secundum inclinationem per se potentiae et objecti. Sed in proposito, finis ultimus in essendo continet in se perfectissimo, et infinito modo, omnem rationem boni, quam per se respicit voluntas inquantum est perfectibilis a fine, et ideo actuat complete omnem ejus appetitum, qui in nullo alio ex ratione jam dicta satiari potest.
Probat eamdem conclusionem Doctor a posteriori, quia etsi in potestate voluntatis sit velle hoc, vel illud bonum, tamen non est in potestate quid sit volendum, aut quid summe volendum, quia hoc praecedit omnem determinationem voluntatis: ergo ad quodcumque comparetur, semper manet illud propter se volendum, et huic volendum, quia huic volibile. Declaratur ratio, quia licet velle sit in potestate libera voluntatis, aut non velle, tamen necessitatur si velit necessitate specificationis ad volendum bonum, ita ut non possit velle malum, sic nec nolle positive, et per odium abominationis bonum. Deinde, nequit velle, nisi ut primo movetur ab objecto proposito ab intellectu, et prout movet ipsum objectum propositum, si proponitur ut propter se diligendum non potest voluntas, hunc modum propositionis sequendo, velle illud propter aliud, quia ordo voluntatis, et inclinatio ad operationem sequitur ordinem motionis ex parte objecti, tanquam priorem, sicut effectus sequitur naturam et influxum causae. Si autem proponatur objectum ut bonum propter aliud, idem dicendum est, quia ut in hac propositione praecise sumptum, non est natum movere voluntatem aliter, sed inquantum voluntas movetur ab alio, nempe ad finem, ut velit bonum in ordine ad finem, cujus gratia: quod vero bonum illud propter aliud velit voluntas propter se, hoc provenit ex alio ordine propositionis objecti et motionis, diverso ab eo in quo proponitur et movet propter aliud. Hinc ergo patet illud quod assumitur, nempe non esse in potestate voluntatis quid sit volendum, licet in ejus potestate sit velle neque etiam, ut addit Doctor, in potestate ejus est quid sit summe volendum ; illud summe non determinat conatum voluntatis, sed appretiationem objectivam, ita ut sensus sit quid sit volendum ut summum, et ultimus finis, quamvis etiam intelligendo particulam summe, ut est determinatio, conatus et actus, congruum faciat sensum, quia sicut inclinatio voluntatis sequitur, secluso impedimento ex parte propositionis, aut distractione per concupiscentiam ( ut hic agit Doctor de voluntate secundum se, et propria, et ut sequitur motionem regularem objecti secundum gradum perfectionis in objecto), sic etiam verificalur illud summe velle non esse in potestate voluntatis respective ad quodlibet objectum, quia sicut summa inclinatio et conatus voluntatis fertur ex natura rei in finem suum ultimum et satiativum tam intensive quam extensive, ita etiam quidquid non est talis finis nequit voluntas appetere summe positive, quia in eo non invenitur terminus completus appetitus voluntatis, ad quem applicari posset.
Ad propositum, neque summe velle, sive denotet modum objecti, sive modum operationis, est in potestate voluntatis modo dicto, quia et ex natura rei nihil movet in reipsa ut finis ultimus, nisi quod in re est finis. Quod si in aestimatione esset finis, neque sic etiam moveret ut finis, ita ut maneret satiata per ipsum voluntas, licet motus ejus in eo cessaret negative, neque etiam ex parte motionis aut propositionis intellectus aliquid movet ut finis ultimus, nisi quod est talis in reipsa, supposita notitia finis, quia intellectus , rectificatis per primum principium practicum, qui desumitur a fine in re, nequit proponere voluntati finem ultimum, ut propter aliud diligendum, quia primum principium sicut ex terminis notum, ita non admittit deceptionem aut errorem ex parte intellectus, qui nequit aliter concipere aut proponere illum, nisi ut finem ultimum, sic autem propositum nequit movere voluntatem propter aliud; ergo neque ipsum propter aliud potest voluntas velle, quia ut recte Doctor, ordo objecti et motionis antecedit omnem determinationem voluntatis.
Secundo probat idem Doctor, quia cuilibet voluntati est aliquid volendum, cum quaelibet posset aliquid recte velle, illudque volendum, vult sibi, tanquam perfectionem propriam, et non alteri, neque ab alia voluntate volendum, quatenus ipsa voluntas ordinatur ad proprium finem, ut appetitus perfectibilis ad suum perfectivum: nulla enim voluntas satiatur ex eo quod altera satietur aut quiescat in fine. Ita etiam ex eo quod velit aliam voluntaLem velle finem, non inde ipsa perficitur ultimate, sed qua per se fertur in finem, ut est finis proprius operantis, quamvis autem ex perfectione amoris voluntas velit etiam finem aliis, hoc accessorium est, ad illud quod est velle finem sibi, non quod illud sibi denotet affectum commodi, sed propriam operationem et adhaesionem ad finem, quamvis adhaereat affectu amicitiae, et propter finem in se, qui absolute est bonum, sed non potest velle sibi aliquid, sic volendum propter aliud et aliud quia sic esset processus in infinitum, quod est repugnans ; et ulterius etiam nequit velle semper propter aliud et aliud, non sistendo in aliquo propter se, quod non est amabile propter aliud, sed propter se, quia sublato ordine voluntatis ad finem, tollitur etiam ordo ad alia propter finem, qui fundatur in intentione finis, qua finis est.
(u) Probatur etiam illud de praecisione, etc. Nempe Deum solum esse finem ultimum fruitionis et quietationis in voluntate, ita ut non possit illud velle propter aliud, quia nulli alteri repugnat ut appetatur propter aliud, quia nullum est tale, nisi quod dicit ordinem ad aliud, praeter bonum supremum, quia omne aliud a supremo bono est imperfectius supremo; imperfectius autem potest voluntas appetere propter perfectius, ad quod dicit ordinem: ergo in nullo tali est finis ultimus voluntatis. Probatur consequentia, quia in fine ultimo voluntatis est status, ita ut illud non referat, nec referre possit amando ad aliud ; sed in omni ente creato non est talis status, ergo nullum creatum est finis ultimus voluntatis. Deinde, ex objecto idem patet, quia ens communissime sumptum est objectum voluntatis volibile, quia est potentia immaterialis, et per consequens respicit totum, vel aliquid aequalis ambitus cum ente, ut si dicatur respicere bonum: ergo voluntas potest velle quodcumque bonum sub ente et bono; ergo illud quod est supremum. Hec fuit minor principalis supra praemissa ad probationem conclusionis ; ergo etiam in ratione ultimi finis quielantis voluntatis nihil aliud ab ultimo fine et supremo (quod continet in se infinito modo totam latitudinem entis et boni) statui potest,.ut supra, probatum est. Ex his duabus conclusionibus habetur quod Deus sit ultimus finis in ratione volibilis, quod etiam sit ultimus finis in ratione voliti a voluntate etiam creata, inquantum ullimate quietatur, et non aliquod aliud creatum.