IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Addit tertiam conclusionem, ostendens solide nullam naturam rationalem complete perfici seu beari, nisi habeat supremum appetibile, ut possibile est illud habere, quod est, illud propter se amare, et omnia alia propter ipsum.
(x) Tertia conclusio : Nulla natura intellectualis ultimate et complete perficitur, nisi habendo supremum appetibile, et hoc perfecte secundum modum possibilem sibi, habendi illud. Hoc probatur ex secunda, quia natura intellectualis nata est ultimate et maxime perfici, et in eo solo quod est sibi propter se volendum: ergo non potest ultimate perfici, nisi in illo habito, sicut est possibile ab ea haberi. Probatur etiam conclusio tertia, quia eo non habito, manet natura volitiva imperfecta. Tertio probatur conclusio ex medio universaliori, quia in habentibus quemcumque appetitum, sive animalem, sive etiam naturalem, non habetur ultimata perfectio, nisi habito eo quod tali appetitu propter se appetitur. Unde imperfectionem aliquam habet grave extra centrum, et appetitus sensitivus carens summo conveniente.
(y) Intelligendum tamen est circa istam conclusionem, quod in entibus est aliqua perfectio prima, aliqua secunda, vel quasi secunda. Prima est, quando nihil deficit pertinens ad primum esse rei, scilicet essentiale. Secunda, quando nihil deficit pertinens ad esse secundum ; haec etiam perfectio secunda quaedam est intrinseca, nec conjungit cum perfectivo extrinseco: quaedam autem sic est intrinseca, quod in hoc perficit, quia conjungit perfectivo extrinseco. Nec mirum quod aliquid perficiatur in extrinseco, quia attingendo extrinsecum, et maxime si est perfectius se, habent ulteriorem perfectionem, quam posset habere in se et ad se. Isto enim modo ignobiliora perficiuntur in nobilioribus, non essendo illa realiter, nec habendo illa formaliter inhaerentia, sed attingendo illa, et sic habendo modo sibi possibili habendi.
Unde cujus appetitus est respectu ignobilioris, quam sit natura ipsa, illud non perficitur in extrinseco, nisi secundum quid. In nobiliori etiam licet sit aliqua perfectio appetentis ignobilioris, non tamen suprema extrinseca. Si autem aliqua natura perficiatur in nobiliori se, non suprema, necesse est dare aliquam naturam, quae immediate perficiatur, non nisi in supremo perfectivo extrinseco, quia non est processus in infinitum in perfectibilibus et perfectionibus ; suprema ergo saltem perfectibilis natura non perficitur nisi in supremo perfectivo extrinseco. Tota autem natura intellectualis est secundum illam rationem suprema, sicut patet ex secunda conclusione.
Nec oportet secundum ordinem naturarum, esse perfectiva extrinseca completive perficientia, sed sufficit quod perfectiones intrinsecae secundae conjungentes cum perfectivo extrinseco, correspondeant gradibus perfectionum primarum.
Licet autem in substantiis perfectio prima sit simpliciter nobilior quacumque perfectione secunda intrinseca, tamen non est ultima perfectio, quia ipsa habita, adhuc expectatur et appetitur ulterior perfectio.
(z) Secunda etiam, etsi non in se formaliter, tamen ut immediatius conjungit perfectiori, est quodammodo appetibilior perfectio perfectione prima, inquantum est immediatum ad aliquid appetibile extrinsecum, quod magis appetitur, quam esse proprium intrinsecum; specialiter tamen istud est verum de voluntate, quia quicumque alius appetitus appetit extrinsecum propter naturam, cujus est appetitu ideo non conjungit alicui simpliciter appetibiliori, quam sit esse naturae cujus est. Voluntas autem amat aliquid nobilius se, et plus, quam naturam illius cujus est, et ideo conjungit appetibiliori, et in se et sibi, quam sit natura cujus est.
(a) Ista ergo conclusio, saltem de voluntate, non tantum vera est quantum ad hoc, quod dicit ulta mate perfici, sed etiam perfectione maxime appetibili perfici, et perfectione etiam maxima, loquendo de extrinseco perfectivo, et participative de intrinseco, inquantum conjungit illi extrinseco. Sicut perfectum distinguitur, ita et bonum: unde licet quodcumque ens sua entitate sit bonum bonitate prima, non tamen bonitate secunda, et de ista praecipue videtur Boetius tan gere in libello suo de Hebdomadibus, ubi vult quod bonitas sit accidens, et quod res non in eo quod sunt, bonae sunt. Ista autem secundum bonitatem sic signanter exprimimus, huic rei bene est. Unde juxta tertiam conclusionem, patet ista, quod nulli voluntati ultimate et complete bene est, nisi habito illo, quod est sibi propter se volendum, et hoc perfecte eo modo quo possibile est haberi.