IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(x) Tertia conclusio : Nulla natura intellectualis ultimate et complete perficitur, nisi habendo supremum appetibile, et hoc perfecte secundum modum possibilem sibi habendi illud, etc. Probatur ex dictis in secunda conclusione, quia natura intellectualis nata est ultimate, et maxime perfici in eo solo quod est propter se volendum, et nullo modo propter aliud ergo nequit ultimate perfici, nisi in ea solo, ultimate inquam, id est, complete. Probatur consequentia, quia inclinatio voluntatis inquantum est appetitus passivus naturalis ejus, vel etiam obedientialis, sequitur naturam sui motivi, et ipsam motionem specificative, secundum ordinem quem dicunt motiva inter se antecedenter ad voluntatem. Appetitus etiam elicitus voluntatis, et rectus (si enim non est rectus, non est non est natus conjungere proprie fini, qua finis est objectum perfectivum voluntatis) sequitur inclinationem potentiae, qua haec consideratur ut posterior essentialiter suo objecto perfectivo; ergo haec inclinatio nequit ultimate perfici, nisi in eo quod in reipsa est ultimatum ejus perfectivum, hoc autem est solus Deus ; ergo in ipso nata est quiescere voluntas, ut in suo perfectivo ultimate et complete.
Dices, voluntas si esset in statu purae naturae, posset quiescere in aliquo fine perfectivo sui; ille finis non esset Deus solus, sed quodlibet volibile secundum rectam rationem, ut bonum virtutis, vel quid simile ; ergo voluntas non respicit Deum tanquam ultimum finem, ita ut non alium finem. Minor probatur, quia finis voluntatis in eo statu esset secundum modum cognitionis ; sed cognitio non esset tam perfecta Dei, sicut aliorum volibilium ; ergo neque Deus tam perfecte in ratione motivi applicartur voluntati, sicut alia moventia ex genere suo; ille autem est finis ultimatus potentiae, quem perfecte attingere potest, ergo, etc. Contra, sive in statu naturae, sive in quocumque alio, nullus finis est ultimus et quietativus voluntatis secundum rectam rationem, nisi ille in quo est status quantum ad rationem volibilis, ita ut non propter aliud sit volibile, et reliqua sint volibilia propter ipsum ; sed ita contingeret in statu purae naturae, ergo, etc. Deinde in statu illo voluntas non posset quiescere, nisi in eo quod est finis ejus, ut procedit a Deo, et convertitur ad suum principium, unde perfectionem sortitur: Deus autem solus in eo statu esset talis finis, et nihil aliud, ergo, etc. Praeterea quodlibet volibile, ut bonum virtutis, eatenus esset finis voluntatis, quatenus rectificare ejus intentionem secundum debitum ad finem, sed bonum virtutis particularis hujus aut illius, intantum rectificat voluntatem, inquantum eam determinat ad medium, fugiendo extrema ; sed in hoc non rectificatur ultimate voluntas, sed tanquam in fine sub fine; ergo finis ultimus ejus non esset tale bonum. Subsumptum probatur, quia haec rectitudo oritur a lege et regula, quatenus in virtute continet debitum virtutis, et voluntas operatur ex debito tali. Debitum autem hoc, vel oritur a lege naturali, sive sit aliquid superadditum ipsi naturae, vel condecentiae naturalis, vel certe ab aliqua regula superiori ipsa lege, cui debet conformari voluntas primario. Si primum dicatur, sicut voluntas in seipsa nequit beari, neque homo ad seipsum ordinatur tanquam ad finem, ita etiam neque rectitudo fundata et reducta ad condecentiam naturae potest esse ejus beatitudo, sicut neque ipsa natura creata in se potest beari in ordine ad seipsam, quia sicut non est a seipsa, sed per aliud ; ita ad se ipsam non ordinatur, ut ad finem, sed ad aliud, quod est perfectivum ejus extrinsecum. Si secundum dicatur, probatur idem, quia voluntas nequit. subesse debito ex lege, nisi ut ordinatur ad voluntatem superiorem: ad voluntatem autem superiorem eatenus ordinatur, quatenus respicit finem talis voluntatis , ergo per prius ordinatur tam ad ipsam superiorem voluntatem, quam ad finem ejus, quam ad rectitudinem virtutis, ut ad eam est debitum in voluntate. Deinde, beatitudo divina non consistit in ejus attributis, ut respiciunt creaturam, et statuunt medium in ipsa, v. g. justitia et misericordia ; neque etiam ut respiciunt objectum ad intra, juxta condecentiam naturalem voluntatis, si ista attributa sint aliud in Deo formaliter, aut ratione diversa a sua voluntate et amore essentiali, quo beatur ad se; ergo etiam neque in rectitudine virtutis moralis potest consistere beatitudo ultima voluntatis creatae, quia in natura intellectuali debet servari proportio, quantum ad beatitudinem. Rectitudo praeterea virtutis moralis est medium ad beatitudinem, non ipsa beatitudo dicitque modum operandi. Voluntas enim creata debet beari in aliquo fine, quod in re ipsa est ultimum ejus perfectivum extrinsecum physice, et non in esse morali; rectitudo autem moralis est secundum rationem, et non in reipsa. Accedit, quod rectitudo virtutis moralis aliquando versetur in operibus circa entia inferiora ipsa voluntate, ut temperantiae, justitiae, fortitudinis, quarum aliae ad temperandum appetitum ordinantur, et evellendas aut refraenandas passiones; aliae ad reddendum suum alteri debitum in aliis rebus, quae sunt extra hominem ; sed in his nequit statui finis ultimus voluntatis, ergo in aliquo superiori versatur ; superiori, inquam, in esse naturae, sed neque in alio superiori, quam in Deo solo, quia aliud superius non est nisi natura Angelica, quae licet perfectior sit quam humana, non principiat humanam ; neque rectificat in ratione finis circa alia volibilia, quin possit esse deformitas in ipsa ; finis autem ultimus voluntatis humanae, et cujusque creatae ut possessus, debet ita rectificare, ut etiam cum eo possesso nequeat stare deordinatio ulla circa alia inferiora. Accedit quod voluntas humana non solum sit rectificabilis circa naturam creatam, sed etiam ipsum Deum, hanc rectitudinem nequit dare natura Angelica; ergo nequit esse finis ultimus et completus voluntatis humanae, ut ordinatur ad Deum ; sed haec est inclinatio perfectissimae voluntatis tam ex lege quam perfectione objecti, quod propter aliud nequit expeti ; ergo voluntatis finis ultimus et completus nequit consistere in alio extra Deum. Haec eadem ratio deduci potest quoad alia creata, in quibus fingi posset ultimus finis et completus voluntatis humanae, ut est gloria, divitiae, bonum, corporis voluptas, et hujusmodi, in quibus aliqui erraverunt, sequentes viam sensus, et non intellectus. Ex his sequitur veritas secundae probationis, quam adducit Doctor, quia inquit, eo non habito, supple Deo, tanquam ultimo fine, voluntas est imperfecta, supple in miseria, quantum ad rectitudinem virtutis, quia actus ejus circa quemcumque alium finem a Deo, posset esse vitiatus ; et quantum ad miseriam etiam ex privatione ultimi finis, quia licel quantum ad dictamen praesens, quod tunc haberet ex opinione talis finis tanquam ultimi, diceretur in eo ita stare, ut alium ulteriorem non prosequeretur, tamen semper esset misera, quia vero fine privata, et iis quae sunt ad finem inordinate utens, quia illa referret in finem illum ultimum praestitutum, qui non est finis ipsorum in reipsa ; cum errore autem practico nequit consistere beatitudo vera et satiativa voluntatis ex natura rei. Unde alias Augustinus ex hoc capite negabat justitiam veram fuisse in Philosophis, quamvis quaedam documenta virtutum tradiderunt, quia viam in finem verum non agnoverunt absque fide, quae est fundamentum justitiae: eodem modo si error sit circa finem, et ea quae sunt ad finem, nequit subsistere beatitudo, etiam naturalis.
Tertio probat Doctor conclusionem ex medio universaliori : In habentibus quemcumque appetitum, sive animalem, sive etiam naturalem, non habetur utiimata perfectio, nisi habito quod ultimate tali appetitu propter se appetitur: unde imperfectionem aliquam habet grave extra centrum, et appetitus sensitivus carens summo conveniente, etc. Forte ex hac ratione sumpsit fundamentum Suarez loco supra citato, interpretandi et citandi Doctorem in hac quaestione, quasi asseruerit bruta esse capacia alicujus beatitudinis secundum quid, aut imperfectae, quod impugnat ex Philosopho 10. Eth. c. 8. et 9. Augustino 83. q. 11. q. 5. et Nysseno in lib. de beatitudine, negantibus beatitudinem convenire brutis. Sed ex praesenti loco non colligitur talis sententia Doctoris, neque alibi in hac quaestione occurrit mihi fundamentum, ex quo deducatur, nam superius in conclusione secunda, dicit appetitum sensitivum, etsi dicatur appetere aliquid propter se, hoc esse secundum quid ex imperfectione potentiae, quae nequit velle aliquid propter aliud, non autem ex perfectione objecti, cui repugnet appeti propter aliud, ut designet bruta non agere proprie propter finem, quae est sententia communis, quia appetitus non versatur circa finem, qua finis est, proprie ex imperfectione sua. cum sit potentia materialis, quae ducitur, et non ducit in objectum. Hic autem sumit argumentum ex appetitu in genere ad perfectionem proportionatam, sine qua non est in statu quietis et perfectionis completae, ut ostendat in specie appetitum beatitudinis non satiari complete, nisi conjungatur objecto beatifico, eo modo quo possibile est conjungi. Et infra, circa finem hujus quaestionis, asserit naturam incapacem beatitudinis sine ipsa ex propria ratione manere imperfectam negative ; naturam vero capacem sine beatitudine esse privative imperfectam: subinde acceptionem beatitudinis, quam exponit in 2. articulo sequenti, non applicat ad ullam, quae conveniat brutis. Consecutio hujus tertiae rationis est bona, quia similitudo currit, appetitus etiam passivus, cujuscumque est sub privatione actus debiti, quamdiu caret perfectione, ad quam est ipse appetitus; ergo appetitus beatitudinis in natura capaci donec conjungatur fini eo modo quo possibile est conjungi, et inquantum finis conjunctus beat communicans actum, ad quem est talis appetitus, erit imperfectus.
(y) Intelligendum tamen est, etc. Explicat doctrinam praemissam, distinguens perfectionem essentialem, seu actus primi, et entitativam rei a perfectione ejus per actum secundum consequentem. Prima perfectio consistit in plena actualitate rei in esse entis, quatenus nulla ei perfectio, quae spectat ad actum primum, deficiat. Perfectio secunda est, quando nihil deficit quoad secundam perfectionem et consequentem ipsam entitatem. Haec autem est duplex : Quaedam intrinseca, quae spectat ad actura secundum, et respicit actum primum in ordine ad se, et non ad extrinsecum. Alia est perfectio secunda, quae respicit extrinsecum perfectivum, licet ipsa sit intrinseca, et in hoc perficit, quia conjungit extrinseco. Talis est omnis operatio, per quam perficitur potentia, et maxime beatitudo, quae est perfectissima: ex conjunctione autem ad perfectivum extrinsecum ipsa res perficitur illam attingendo ( maxime si in seipsa est perfectior ) accipit aliquam perfectionem majorem, quam habet ad se, et in se praeciso ordine ad extrinsecum, isto modo ignobiliora perficiuntur in nobilioribus, non essendo illa realiter, nec habendo eadem in se formaliter inhaerentia. Hoc modo Dionysius de divinis nom. cap. 4. dicit : Divinam sapientiam conjungere fines primorum principiis secundorum, et summum inferioris naturae contingere infimum superioris.
Hinc Doctor etiam prosequens idem, dicit quod appetitus respectu ignobilioris quam sit appetens, non perficitur in eo, - nisi secundum quid, quia nempe ordo ipse partium universi id exigit, et perfectio, ut fiat processus ab imperfecto ad perfectum, non e contra a perfecto ad imperfectum, quia id quod est in actu, nequit perfici simpliciter ab eo quod est in potentia; imperfecta autem natura, ut comparatur ad perfectiorem se, est in potentia, utpote in privatione aut negatione ejus perfectionis, quae est in superiori ac proinde haec potius est in actu respectu ejus, potest tamen secundum quid
participare aliquam perfectionem a natura ignobiliori, respectu cujus est appetens. Licet ille appetitus non sit potior naturae superioris, vel non sistat in ordine ad naturam inferiorem, tanquam ad ultimum terminum appetitus, v. g. intellectus noater respectu phantasiae dicit appetitum, quemdam ; sed hic appetitus, quo movetur a phantasia ad speciem objecti, non sistit in sola specie, sed ulterius tendit ad operationem. Praeterea, intellectus noster perficitur ab objecto materiali, et dicit ad eum appetitum, inquantum est cognoscibile; caeterum in hoc non sistit talis appetitus, sed ulterius tendit ad altiora ex materialibus cognoscenda.
Secundo, subdit Doctor, licet appetitus ignobilioris sit respectu nobilioris naturae se in genere entis creati, non tamen perfectio summa extriseca, quae in natura intellectuali esse tantum potest respectu Dei finis ultimi, quae sicut est nobilissima natura creata in genere perfectibilis, ita etiam nequit perfici, nisi a summo perfectivo extrinseco. Si objicias, quod natura Angelica sit summa in genere perfectibilis creatae: ergo illa sola perficitur a supremo perfectivo. Huic objectioni tacite occurrit, dicens quod perficientia extrinseca non sint secundum ordinem naturarum inter se, neque numerantur. Ad salvandam differentiam in naturis sufficit ut perfectiones intrinsecae secundae, scilicet operationes conjungentes objecto beatifico, sint diversae, juxta perfectionem diversam naturarum. Haec conclusio verificatur de perfectione operationum, ut in eis consistit beatitudo naturalis ; duo enim hic intendit Doctor : Primum est, probare quod beatitudo. naturae intellectualis non consistat in aliquo fine creato objectivo ultimate, et hoc demonstrat via naturali, ex princioiis accommodatis et oraemissis.
Secundum est, ostendere conclusionem fidei ex iisdem principiis. Et haec est ratio Theologica, et suppositis revelatis, est demonstratio, quamvis non respective ad Philosophos, qui sequuntur rationem naturalem, prout extenditur pro modo cognitionis hujus status ad naturam et finem ejus respective. Urgeret ergo aliquis contra dicta superius: Quando dicitur naturam intellectualem esse supremam in genere perfectibilium, et non posse consequenter perfici, nisi in supremo perfectivo, qui est ultimus finis; urgeret inquam, dari latitudinem in ipsa natura intellectuali, quantum ad esse, et in primo gradu post Deum esse Intelligentias seu Angelos, et hos respicere ultimum finem proxime: naturam vero intellectualem humanam, sicut est inferioris gradus, ita etiam in quantum perfectibilis est, non debere ipsi perfectivum supremum seu ultimum, sed aliquem inferioris gradus. Probatio hujus est, quia perfectiva correspondent naturis perfectibilibus secundum perfectionem earum, et gradum, ita ut superiori correspondeat supremum perfectivum, inferiori aliud perfectivum differens, et inferioris gradus; ergo humanae correspondet differens ab eo, quod est perfectivum extrinsecum naturae Angelicae: huic autem correspondet supremum. Huic ergo rationi occurrens Doctor ex principiis naturalibus, quibus inhaeret ipsa ratio, dicit quod non requiritur differentia finis, seu perfectivi extrinseci juxta differentiam naturarum, sed sufficere ut aliter secundum perfectionem intrinsecam operationis conjungatur natura superior perfectibilis quam natura inferior, quamvis utraque natura immediate conjungatur fini ultimo: ergo stat quod natura intellectualis in genere perfectibilis conjungatur fini cum differentia servata naturae, inquantum per finem beatificabiis est per operationem, quia una sicut est perfectioris gradus, ita perfectiorem habet operationem, ut superior quam inferior Angelica et quam humana, quamvis omnes attingant finem. Hoc autem verificatur de beatitudine naturali, non supernaturali et gratuita, quia haec attenditur secundum ordinem electionis et meritorum ; et in hoc sunt aequalis Angelus et homo, ut comparantur ad supernaturalem, quia aequalis regula et lex utrique est statuta, et differentia tantum attenditur ex operibus et electione, ut dixi. Verum est Doctorem in 2. dist. D . quaest. 6. disserere problematice, an intellectus Angelicus et humanus differant specie ; et eadem est ratio de voluntate, dato quod sic differant, inaequalitas beatitudinis naturalis, ut dicit hic, salvatur per differentiam operationum, ut procedunt a potentiis specie distinctis secundum perfectionem. Sic autem distingui cognitionem Angelicam et humanam pro statu viae naturalem, omnes concedunt, etiam ut est circa finem ultimum, quamvis idem sit objectum formale utriusque, exempli gratia, cognitiva, sensitiva respicit objectum sub ratione propria sensibili, idem etiam respicit intellectus: utraque cognitio de eodem est objecto formali, quamvis operatio diversa sit, etiam quantum ad attingentiam objecti, quia potior est cognitio intellectualis quam sensibilis. Eodem modo de cognitione Angelica et humana respectu finis ultimi, loquendo de naturali, philosophandum est juxta ea quae tradunt Doctores de perfectione utriusque.
Declarata doctrina probatur ex dictis, nempe humanam cognitionem attingere finem ultimum immediate in se, tanquam finem suum extrinsecum et perfectivum, quia cadit sub ejus objecto primo et naturali, ut patet ex principiis primis practicis, est ejus causa et principium immediatum quantum ad intellectum et voluntatem, etc. prout alias supra deductum est; quod et ipse Philosophus agnovit locis supra citatis, nam et ipsae Intelligentiae subordinatae sunt quantum ad perfectionem naturalem, in qua alia est superior diversa ab inferiori. Sed Intelligentiarum beatitudo consistit in conjunctione sui per operationem ad primam, quae est ultimus finis: ergo differentia naturarum in perfectione etiam specifica non infert differentiam finis. Deinde cum multiplicatione posterioris stat unitas prioris: finis autem est prior in ratione causae ad naturas perfectibiles, inquantum sunt ad finem ; ergo potest idem esse plurium naturarum, licet differentium. Idem patet ex natura finis infiniti, quod potest communicare perfectionem proportionatam finitis pluribus quatenus ad ipsum conjunguntur: neque est major ratio cur omnia creata reducantur ultimate ad unum ultimum finem, quam quod natura quaelibet intellectualis inquantum in specie ipsi correspondet sua beatitudo per operationem, quae respicit totam latitudinem entis, etiam reducatur ad finem ultimum immediate.
(z) Secunda etiam est, et si non in se formaliter, etc. Hic discernit inclinationem voluntatis seu naturae intellectualis, inquantum inclinat ad esse proprium, et ad finem extrinsecum, in eo quod perfectio secunda consistens in operatione, licet in genere entis non sit appetibilior, quam ipsum esse primum a quo procedit, tamen ut conjungit fini, est appetibilior, quam esse proprium, ratione objecti appetibilis, ut illud attingit, quod specialiter verificatur de inclinatione voluntatis,ut distinguitur ab omni alio appetitu, quia appetitus voluntatis semper appetit ut finem aliquid se nobilius, quando procedit secundum rectum ordinem sui objecti, quod amat magis quam proprium esse, ut patet ex dictis ad initium quaestionis prioris ; reliqui autem appetitus amant aliud propter esse suum conservandum, ideoque illud appetunt propter se, et non propter ipsum, et sic non conjungit alicui appetibiliori, quam sit ipsum. Disparitas in eo est, quod appetitus voluntatis sit ad bonum, quo autem magis excedit bonitas, eo etiam magis est appetibilis secundum inclinationem voluntatis, quae inhaeret objecto propter se, et qua bonum est. Quod si objicias contra hoc, quod superius dixit Doctor, quod ea quae conjunguntur perfectiori in hoc perficiantur, et patet ex Dionysio citato. Respondetur appetitum eorum ex tali conjunctione, vel ad tale perfectius extrinsecum cui conjunguntur, oriri ex appetitu quo inclinantur ad proprium esse, et operationem consequentem, qua conservatur in specie, vel in individuo: ideo ultimatus terminus talis inclinationis est proprium esse, lapis v. g. inclinatur ad centrum, ut ibi magis conservetur, et sic de aliis. Voluntas autem et si appetitu commodi inclinetur ad suum esse, tamen ille non est appetitus ejus primarius, ut respicit finem ex ordine recto secundum inclinationem in finem: sed appetitus ut regulatus secundum affectum justitiae et amicitiae, ex quo redundat affectus ille commodi, quia omne commodum ideo est commodum, quia alicui conducit, illud autem cui conducit, magis inclinat et appetitur, quam commodum: voluntas ergo ita inclinat in finem ut praeferat ipsum proprio esse in ratione appetibilis, et loquendo de fine ultimo, si ei adhaereat.
(a) Ista ergo conclusio, etc. Deducit ex dictis intentum, quod voluntas non solum est perfectibilis ultimate in fine ultimo, sed maxima perfectione intrinseca et extrinseca, id est, operatione, in qua consistit ejus beatitudo, quae est perfectio ejus tam intrinseca in esse operationis quam extrinseca, qua conjungitur per ipsam ultimo fini. Perfectum enim sicut et bonum in primam et secundam perfectionem, illa est actus primi et esse naturae: haec vero actus secundi, de qua intelligendus est Boetius in libello suo de Hebdomadibus, ubi vult quod bonitas sit accidens, et quod res non in eo quod sunt, bonae sunt. Ista ergo perfectio secundum bonitatem exprimitur in eo, quod est alicui bene esse; aliud enim est aliquid dici bonum bonitate entis et ei bene esse, quia primum dicit rei entitatem et substantiam ; secundum dicit aliquid consequens, et supponens entitatem, quod eam perficiat. In substantiis intellectualibus contingit bene esse, quando conjunguntur fini suo complete et perfecte, qui est ultimus earum ; non conjunguntur substantialiter, quia id repugnat, cum finis habeat rationem objecti moventis ; ergo per operationem conjunguntur. Hoc autem in ipsis est accidens sub utroque modo, indeque concludit Doctor, quod nulli voluntati ultimate et complete bene est, nisi habito illo, quod est sibi propter se volendum, id est, non propter aliud, et hoc perfecte, eo modo quo possibile est haberi.
Ex his ultimis verbis, et ex dictis colligitur intentum Doctoris in hoc articulo esse, probare voluntatem beari in solo fine ultimo, et eo modo quo est possibile eam conjungi ultimo fini, aut illum habere. Non descendit autem ad probationem specialem, qua probatur non posse illum habere, ut est objectum beatificum, . nisi per visionem et fruitionem in patria, quia hujus probatio in specie petenda est ex revelatis, quibus adhibitis optima est probatio Doctoris quoad conclusionem
Theologicam, ut ex ea ostendatur id quod docet fides non involvere repugnantiam respective ad rationem naturalem, aut principia ex natura sumpta, ut in sig. sequenti ostendetur. Scopus enim praesentis quaestionis est ostendere beatitudinem consistere in actu secundo, atque in operatione circa finem ultimum, quaenam sit illa operatio in sequentibus quaestionibus declaratur ; hic tantum resolvitur eam debere esse, quae perfectissime conjungit ultimo fini, inquantum possibile est voluntatem creatam ei conjungi, cum autem neque in actu primo ei conjungatur per modum finis, sed causae efficientis, neque per identitatem realem, ut voluntas et operatio increata eidem conjungitur, neque per unionem aliquam substantialem, sequitur quod per solam operationem, qua est actus secundus in re diversus ab actu primo, et per quem voluntas et intellectus creatus natus est cuicumque objecto uniri, etiam propriae entitati operantis. Ex quibus patet Suarem supra citatum, non recte advertisse ad processum et discursum Doctoris.