IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Adducit et explicat varias descriptiones Philosophorum de beatitudine et miseria, ostenditque omnes pertinere ad actum secundum seu perfectionem secundam, id est, accidentalem, non ad primam seu substantialem.
(b) De secundo, scilicet de nomine beatitudinis, hoc supponitur no tum apud Philosophos, loquentes de ea, quod beatitudo est bonum sufficiens, excludens scilicet defectum vel Dndigentiam; est bonum perfectum vel completum excludens imperfectionem seu diminutionem ; est bonum ultimatum excludens tendentiam et ordinabilitatem, ad aliud completius bonum; est bonum, quo habito complete bene est habenti. Hoc modo miseria completa est indigentia firmata, est etiam carentia perfectionis secundae, et in hoc diminutio boni secundi, et etiam exclusio illius, quod propter se amaretur, si haberetur, tandem misero complete male est.
(c) Licet autem sufficientia, perfectio, completio et bonitas possint pertinere ad entitatem primam rei vel secundam, possint etiam includere tam illa, quae pertinent ad entitatem primam vel secundam; tamen quia sufficiens est alicui sufficiens, ac propter hoc praesupponit illud cui sufficiat, completio etiam complet illud quod jam praecessit, quod sine eo esset quasi vacuum seu non plenum.
Perfectum etiam excludit defectum, qui est carentia ejus, quod natum est inesse. Bene esse etiam non convenit alicui, nisi jam existenti per aliquid, quasi superadditum: ideo haec omnia magis pertinent ad perfectionem secundam quam primam, quia etiam ultimate et complete non perficitur aliquid, nisi in extrinseco perfectivo, quod natum est sic perfici. Ideo haec magis pertinent ad perfectionem secundam, inquantum conjungit cum perfectivo extrinseco.
Ex his posset distingui beatitudo in simpliciter et secundum quid, ut illa sit simpliciter beatitudo, quae est perfectio secunda immediate conjungens objecto, sive extrinseco perieccivo nooinssimo ; secundum quid autem, conjungens objecto minus nobili perfectivo, et si quidem nobiliori ipsa natura, quae conjungitur, magis accedit ad rationem beatitudinis simpliciter; si autem minus nobili, magis recedit ab ea.
Posset etiam distingui aliter hoc nomen beatitudo, quia potest accipi pro conjunctione ad perfectivum extrinsecum, vel pro fundamento proximo illius conjunctionis, si quidem a relationibus possent fieri plurimae denominationes ordine quodam, et abstractiones ab illis denominatis.