IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(B) De secundo, etc. Hic describit beatitudinem quantum ad quid nominis ex Philosophis, eamque dividit, inde deducens eam ex communi sententia consistere in operatione. Prima est quod sit bonum sufficiens excludens defectum vel indigentiam, etc. Huic affinis est illa Augustini 15. de Trin. cap. 5. Beatus est, qui habet omnia quae vult, etc. et lib. 1. de lib. arbitrio : Beate vivere est bonis veris certisque gaudere, etc. Secunda priori affinis, quod sit bonum perfectum et completum excludens imperfectionem seu diminutionem, etc. Concordat Boetius 3. de consolatione, dicens quod sit status omnium bonorum aggregatione perfectus, etc. Cicero lib. 3. Tusculanarum, quod sit secretis malis cumulata bonorum complexio, etc. Nyssenus in lib. de beatitud. Beatitudo, i nquit, est comprehensio quaedam omnium earum rerum, quae in homine intelliguntur, a qua nihil abest eorum, quae pertinent ad bonorum desiderium atque cupiditatem, etc. D. Thomas 1. 2. quaest. 5. art. 3. et 5. quod sit perfectum et sufficiens bonum, omne malum excludens, et omne desiderium complens Sic etiam Augustinus lib. 11. de Civit. Status perfectus et numerus bonorum omnium absolutus, etc. Tertia est, quod sit bonum ultimatum excludens tendentiam et ordinabilitatem ad aliud completius bonum, etc. Quarta est, quod sit bonum quo habito completo bene est habenti, etc. Haec ultima acceptio in utraque descriptione est magis specifica, nam priores magis exprimunt statum beatitudinis quoad omnia concomitantia quam ejus specificam rationem. Hinc Philosophus 1. Ethic. cap. 4. et 1. dicit beatitudinem summum bonum hominis, et videtur ex diuinissimis rebus, i nquit, felicitas esse, quippe cum praemium virtutis et finis, optimum quoddam, ac divinum beatitudo esse videatur;si ergo aliquid aliud est a diis concessum hominibus, verisimile est a diis felicitatem quoque hominibus exhiberi, ac tanto magis quod ipsa omnium humanarum rerum optima est, etc. Hinc in Scripturis nomine regni caelorum et vitae aeternae Matth. 2S. describitur, et appellatione gloriae Luc. 23. Per oppositum beatitudinis describit Doctor completam miseriam, quod sit indigentia firmata et carentia beatitudinis, seu perfectionis secundae, diminutio boni secundi, ejusque exclusio, quod per se amaretur si haberetur, tandem misero complete est male, etc.
(c) Licet autem sufficientia, etc. Praemissam communem acceptionem beatitudinis juxta sententiam tam Philosophorum quam Theologorum, ostendit proprie tantum verificari de perfectione secunda, et non prima creaturae beatificabilis, quia sufficientia, perfectio et bonitas, licet etiam suo modo ad primam perfectionem et entitativam spectare possint,
magis proprie ad secundam spectant, quia sufficientia est alicui talis, et supponens illud, cujus respectu dicitur sufficientia aut sufficiens, quatenus fit in actu completo ; completio etiam complet illud quod praecessit in esse completo, quia est integritas rei addita. Perfectum excludit absentiam defectus, qui alias natus esset inesse, bene etiam convenit rei praeexistenti per aliquid superadditum, sicut et ejus contrarium.
Dividit mox beatitudinem in eam, quae simpliciter beatitudo dicitur, et est conjunctio ad finem ultimum perfecta et ultimata ; et in beatitudinem, quae est conjunctio ad aliquid perfectivum voluntatis, licet non summe, quae beatitudo intantum excedit aliam ejusdem ordinis, inquantum conjungit perfectiori. Haec divisio beatitudinis est objectiva, vel ipsius formalis, ut conjunctae objectivae. Alio modo dividit beatitudinem formaliter et fundamentaliter, ita ut formalis sit ipsa tendentia et attingenlia objecti, et quaedam relatio unitiva potentiae ad objectum beatificum, vel fundamentaliter pro ipsa operatione. Dividitur praeterea beatitudo in formalem et objectivam, non tanquam in diversas partes subjectivas beatitudinis, quarum quaelibet seorsim esset beatitudo, sed tanquam integrantes completam rationem essentialem beatitudinis; appellatio tamen beatitudinis utrique tribuitur, nam de objectiva dicitur Joan. 11. Ego sum resurrectio et vita. Et primae Joannis primo : Annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem et apparuit nobis. Et cap. 5. Hic est verus Deus, et vita aeterna. etc. August. lib. 19. de Civitat. cap. 26. Vita beata hominis Deus est, etc. Dicitur etiam beatitudo formalis vita aeterna, Joan. 17. Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum, etc. Proprietas appellationis ex eo sumitur, quod utraque in suo genere est summum bonum et finis, quamvis simul sumpta completam rationem beatitudinis complectantur. Alia est divisio beatitudinis in naturalem et supernaturalem, de qua Theologi inter se controvertuntur, quibusdam negantibus beatitudinis naturalis speciem, aliis asserentibus eam esse possibilem. Quid autem in hoc senserit Doctor explicabitur, si occasio recurrat in sequentibus, interim videatur q. 3. prologi.