IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Respondet ad quaestionem primam hujus dist. beatitudinem consistere in operatione formaliter, si teneas eam esse rationem conjunctionis cum objecto beante ; vel fundamentaliter, si ponas eam esse relationem resultantem ex illa ratione conjungente. Solvit argumenta illius quaest. per variam et optimam doctrinam ; omnia sunt clara.
(d) Ad quaestionem ergo dico quod beatitudo consistit in operatione: vel essentialiter, si beatitudo accipiatur pro perfectione, quae est ratio conjunctionis ad objectum beatificum ; vel proxime fundamentaliter, si beatitudo accipiatur pro ipsa conjunctione, ita quod excepta relatione ad objectum beatificum, ultimata perfectio intrinseca beati, et proxima objecto beatifico, est operatio.
Hoc probatur, quia nulla perfectio intrinseca beati est beatitudo, nisi pro quanto immediate conjungit perfectivo extrinseco, quod est objectum beatificum: sed excepta relatione, immediatissimum conjungens est operatio ; ergo, etc. Major patet ex primo articulo, quia non potest alicui esse complete et ultimate bene, nisi habendo illud, quod est summe volendum ; illud est quasi perfectivum extrinsecum, vel quasi extrinsecum, quasi dico, pro Deo, ubi objectum beati ficum ; est idem cum ipso beato non autem habetur perfectissime illud summe volendum, nisi immediate conjungatur illi: beatum esse est summe sibi bene esse, ex secundo articulo ; ergo nullius beatitudo consistit in aliquo, nisi quo perfectius et immediatius conjura gitur illi summe volendo. Minor probatur, quia nec essentia, nec potentia conjungitur illi extrinseco perfectivo, nisi per operationem, quae talis perfectio intrinseca est: quod tamen non sistit in se, et ad se, sed per se tendit in objectum etiam immediate excludendo quamcumque formam absolutam mediam.
(c) Ad argumenta. Ad primum dico quod illa non est definitio beati, sed descriptio, et verior, caeteris improbatis, quia est pernecessaria concomitantia beatum ; non sic aliae descriptiones improbatae ab Augustino; non ergo potest inferri abstractum de abstracto, si concretum de concreto, quia talis consequentia non tenet, nisi quando in antecedente est praedicatio concreti de concreto per se primo modo,
(f) Potest dici aliter, quod quid: quid vult, non accipitur ibi divisive pro volitis formaliter, sed pro aliquo uno, in quo sunt unitive omnia recte volita, ut sit sensus: beatus est, qui habet perfecte secundum modum sibi possibilem, aliquod objectum propter se volendum, in quo habet unitive et eminenter quidquid potest recte velle ; et illo intellectu concluditur propositum, quia per operationem habet hoc modo quidquid vult.
(g) Ad auctoritatem Boetii oportet exponere : Vel quod hoc nomen beatitudo est aequivocum, vel ad perfectionem finalem seu completivam extensive, sive intensive acceptam ; et ista est descriptio beatitudinis acceptae secundum totalitatem extensivam. Vel oportet dicere, si accipiatur pro totalitate intensiva, quod est status perfectus aggregatione omnium bonorum in uno bono eminenter et unitive continente, vel si in illo non est aggregatio propter simplicitatem, tunc tertio modo aggregative debet intelligi, tanquam praecedens vel concomitans illum statum perfectum, non autem de ejus essentia.
(h) Ad secundum patet ex distinctione posita in secundo articulo, quod nomen beatitudinis potest accipi pro relatione conjunctionis, vel pro fundamento proximo illius conjunctionis. Et ad confirmationem, concedo quod quaecumque forma, sive perfectio secunda in creatura, quae tamen est perfectio absoluta, absque contradictione, potest esse sine relatione conjunctionis ad objectum beatificum.
Si tamen hic ponatur talis ratio beatitudinis intrinsecae, quod non posset esse sine conjunctione ad objectum, sequitur quod beatitudo, vel sit relatio, vel includat absolutum et relationem. Si enim beatum esse quidditative, est sic habere objectum beatificum, ergo beatitudo est talis habitio; talis autem habitio illius objecti, vel includit simul absolutum et respectum, vel essentialiter dicit respectum, et necessario connotat absolutum, quia si essentialiter diceret absolutum, non necessario connotaret respectum, qui est posterior absoluto.
(i) Ad tertium dicetur inferius in quaestione de securitate.
(k) Ad quartum, concedo quod beatitudo non consistit in actione de genere Actionis, quia illa non est simpliciter perfectio agentis, ut operatur: operatio autem non est actio talis, sed actio aequivoce accepta, ut dictum est lib. 1. dist. 3. quaest. ult. Ad confirmationem primam, patet per idem, quia mutatio illa de non beato ad beatum, non est de non agente ad agentem, sed de non operante ad operantem.
(1) Ad secundam confirmationem, dicit quidam quod in actu duo, sunt, scilicet substantia actus et forma, a qua habet perfectionem ipsius; secundum substantiam principium est natura vel potentia, sed secundum formam principium ejus est habitus. Si ergo ille sit acquisitus, totaliter nostri actus causa erimus ; si autem infusus, perfectio erit a causa exteriori, quae causat habitum: actus autem noster non ponitur beatitudo, nisi ratione suae perfectionis: ideo nos non sumus nostrae beatitudinis causa, sed Deus.
Contra hoc, prius essentialiter non potest dependere ab aliqua causa, a qua non dependeat posterius essentialiter: actus est prior essentialiter sua forma, alioquin illa forma non praeexigeret actum ad sui esses ergo si sumus causa substantiae, dependebit illa forma a nobis, et non nisi in aliquo genere causae, quia nihil videtur dependere essentialiter ab eo quod non est aliqua causa ejus, loquendo de actu primo quocumque. Praeterea, illa forma non est nisi aliqua conditio ipsius actus; potentia autem, quae elicit actum, non elicit ipsum nudum, sed cum tali vel tali conditione seu circumstantia; ergo est causa non tantum substantiae actus, sed etiam illius formae actus. Praeterea, quod habitus sit causa distincta a potentia, et alicujus distincti a potentia, non videtur probabile; tum quia non est nisi causa secunda respectu potentiae: causa autem secunda et prima non habent distinctos effectus sibi proprios, quia tunc respectu neutrius esset haec prima, et illa secunda ; tum quia iste effectus proprius habitui esset necessario forma absoluta, si relatio non est per se terminus agentis vel actionis ; non est autem probabile esse actionem formatam, hoc modo, quia tunc oporteret actionem attingentem objectum beatificum includere duo ist absoluta. Est ergo alia responsio, aquod beatus est causa activa respectu beatitudinis suae quantum ad illud absolutum, quod est in beatitudine: et hoc si voluntas sit causa activa suae volitionis beatificae, de quo inferius distinct. praesenti quaest. 11. (m) Ad quintum, concedo quod actus ille est simpliciter perfectior habitu, etiam in ratione perfectionis finalis, quia immediatius attin gens objectum finale, et in ratione etiam perfectionis formalis, quia tanta perfectio non posset competere habitui tali in summo, quanta actui tali in summo.
Ad Philosophum ergo 3. Topicor. dico uno modo quod intelligenda est illa consideratio caeteris paribus: unde ipse vult in principio libri, quod non considerat in multum distantibus, id est, in habentibus multas differentias ; sed in his, quae solam illam differentiam habent, ad quae considerat, de quibus universaliter considerationes suae tenent; et tunc minor est falsa, habitus et actus in hoc solo distinguuntur, scilicet per permanentius vel diuturnius, et minus diuturnum.
Est et alia responsio in proposito, quod actus ille est aeque diuturnus cum habitu, et ex parte potentiae, et ex parte objecti, et ex parte naturae hujus et illius. Ad secundam probationem patet alibi lib. i. dist. 17. de charitate, quod habitus non est causa actus nisi partialis ; non est autem inconveniens causam partialem aequivocam esse minus nobilem suo effectu, et maxime de partiali secundaria, licet causa totalis aequivoca, vel partialis principalis sit nobilior suo effectu.
(n) Breviter, sic beato est simpliciter perfecte bene ; nulli est sic bene, nisi in simpliciter perfecto bono perfecte habito, ut est sibi possibile: nulli alii ab illo potest sic esse bene in illo, nisi immediate attingendo illud ; illud non potest attingere, nisi per operationem; ergo in ista attin gentia immediata illius boni, seu in conjunctione immediata ad illud bonum consistit beatitudo completive ; in ipsa autem operatione tanquam in proximo fundamento.
Prima propositio patet, quia beatitudo est perfectio rei secunda, non prima, quia res perfectior secundum perfectionem primam, et sola illa potest esse miserior aliis ; perfectio autem secunda proprie exprimitur per hoc quod est bene esse, nam bene esse praesup ponit bonitatem primam alicujus, cui bene sit. Ultra in iperfectionibus secundis est ordo, sicut et in primis, quia correspondentia istarum ad illas, et iterum in perfectionibus cujuscumque ejusdem, est ordo, ita quod aliqua est ultima, citra quam ipsum est imperfectum privative, quia natum recipere ulteriorem ; sed ultima sui habita, si non est simpliciter ultima, remanet imperfectum negative, quia carens perfectione, licet non nata recipi in ipso. Ad excludendum perfectionem secundam ejusdem, additur perfecte ad bene ; ad excludendum autem ulteriorem perfectionem secundam simpliciter saltem in genere, additur ad perfecte bene, simpliciter, i ita quod beatitudo dicit perfecti-- onem secundam excludentem imperfectionem, et privativam et negativam, tanquam perfectio secunda suprema, saltem in genere.
Secunda propositio patet, quia illud quod potest habere illud bonum, si non habet, non est sibi perfecte bene, sed imperfecte privative ; si autem non potest habere, ergo non est sibi perfecte bene, sed imperfecte negative. Tertia probatur ex tribus conclusionibus primi articuli, quia tota natura intellectualis nata est sic habere illud bonum, et imperfecta est, nisi sic habeat; natura autem non intellectualis tanquam interior, si non est nata sic habere illud, ergo remanet imperfecta, non privative, sed negative, hoc est ex imperfectione naturae. Quarta proposito probatur, quia nulla perfectio secunda est in natura intellectuali, per quam immediatius attingatur bonum perfectum quam per operationem, quae secundum se videtur esse non sui gratia, sed gratia objecti: perfectio autem prima non attingit, nisi mediante perfectione secunda.