IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum beatitudo per se consistat in pluribus opsralionibus simul ?
D. Thom. 1. 2. quaest. 3. art. 4. et hic quaest. 1. art. 1. D. Bonav. 1. part. quaest. 5. Richard. art. 1. q. 6. Gabr. quaest. 2. art. 3. Solus quaest, 1. art. 3. Vasquez 1. 2 disp. 10. cap. 1. et 2. Canus 12. de loc. c. 14. Vega 7. in Trid. cap. 3. Cord. lib. 1. quaest. 42.
Utrum (a) beatitudo per se consistat in pluribus operationibus simul ? Quod sic, Augustinus 13. de Trinit. cap. 5. Beatus est qui habet quidquid vult, etc. Sed non tantum recte vult homo operationem unam, sed plures, quia si recte vult fruitionem, recte vult visionem, sine qua non est fruitio. Si etiam recte vult visionem, recte vult fruitionem, quia secundum Ansel mum, cur Deus homo, cap. 1. Natura
intellectualis ad hoc accepit intellectum ad discernendum bonum a malo, ut per voluntatem bonum diligat, et malum odiat.
Praeterea, ex eadem auctoritate sic : Si per unam operationem potest habere quidquid vult, aut ergo per operationem voluntatis, et tunc sequitur quod descriptio Augustini aequivalet isti: Beatiis est, qui vult quidquid vult, quia habere est velle, cum omnis operatio voluntatis sit velle: sed viator vult quidquid vult; ergo habet quidquid vult ; ergo est beatus; hoc est inconveniens. Si autem habere sit peractum intellectus, tunc sequitur quod beatus est, qui intelligit quidquid vult, et tunc sequitur, ut prius, quod viator erit beatus, quia intelligit quidquid vult. Oportet ergo dicere quod habere istud, non consistit in uno actu solo, hoc vel illo, nec per consequens in aliqua una operatione.
Praeterea, beatitudo consistit in quocumque, per quod distinguitur per se beatus a non beato: sed distinguitur per se per actum intellectus, quia beatus videt, non beatus non videt objectum, scilicet beatificum: distinguitur etiam per actum voluntatis, quia si causae sunt distinctae, et effectus: actus intellectus videtur esse causa actus voluntatis, quia eo posito, ponitur ille actus, et eo remoto removetur.
Oppositum, in quolibet ordine esi sentiali est status ad aliquod unum: ergo in ordine finium non tantum erit status ad aliquem unum finem extrinsecum, sed etiam inter fines intrinsecos erit aliquis unus supremus: non ergo sunt duae operationes de ratione finis intrinseci. Respondeo, uni simpliciter primo in uno ordine possunt duo esse immediata, et per consequens utrumque est aeque primum, licet non simpliciter primum, sed secundo primum: exemplum de causis efficientibus et effectibus.
Contra, secundo de Generatione: Idem, inquantum idem, natum est facere idem; ergo eidem efficienti non est natum esse proximum, nisi unicum effectum: ergo a simili in finibus. Respondeo, nisi ordo essentialis specierum concludat duas non posse esse propinquas primae essentiae, et ita impossibilitas pluralitatis concludatur ex ipsis productis, non apparet quomodo ex unitate producentis, possit hic concludi unitas effectus, sive producti, quia non semper oportet duorum effectuum assignare duas causas, si omnis multitudo reducenda est ad unum, sicut ad causam illius multitudinis.
Arguitur aliter ad oppositum, quia in prioribus essentialiter in aliquo ordine non est minor unitas, quam in posterioribus essentialiter, sed potius major: nunc autem aliquis finis sub fine extrinsecus simpliciter per unum intrinsecum sibi correspondentem attingitur.