In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Prima sententia, beatitudinem consistere in actu intellectus et voluntatis simul, probatur a Richardo duabus rationibus, quibus Doctor addit tertiam. Hanc tenent Richardus hic art. 1. quaest. 6. D. Bonavent. 1. part. quaest. 5. Gabr. quaest. 2. art. 3. Cord. lib. 1, quaest. 42. con. 1. et 2. et alii.
(b) Hic dicitur quod beatitudo consistit simul in actu intellectus et voluntatis. Ratio ad hoc, quia beatitudo consistit in perfecta unione beatificabilis cum Deo ; haec autem includit unionem secundum omnem potentiam, secundum quam natura illa est immediate unibilis Deo. Hujusmodi est tam intellectus quam voluntas, quia sicut Deus sub ratione qua summum verum, est immediatum objectum intellectus, ita sub ratione qua summum bonum, est immediatum objectum voluntatis.
Praeterea, per quam virtutem aliquid movetur ad terminum, per eamdem quiescit in termino ; sed tam per intellectum quam per voluntatem natura intellectualis movetur in Deum ; ergo per utramque potentiam quiescit in ipso ; sed beatitudo est perfecta quies naturae intellectualis in Deo: ergo, etc.
Addo tertiam rationem, quando ad perfectionem alicujus in actu primo requiruntur plura ad perfectionem ejusdem in actu secundo, requirentur etiam plura illis primis proportionabilia. Sed ad perfectionem naturae intellectualis in fetu primo requiruntur intellectus et voluntas, quia sine alterutra esset imperfecta in actu primo ; ergo ad perfectionem ejus inactu secundo requiruntur actus secundi istis correspondentes: beatitudo ergo, quae est completa perfectio naturae intellectualis in actu secundo, includet duos illos actus secundos. Probatur major, quia natura non potest esse perfecte quietata, nisi quodlibet pertinens per se ad ejus perfectionem naturalem, quietetur (da enim quod aliquid tale non quietetur), ergo natura non secundum quodlibet sibi intrinsecum quietatur; ergo non perfecte ; perfectio ergo quietativa totius naturae includit per se quietationem cujuscumque actus primi pertinentis per se ad ipsam naturam.