IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic dicitur quod beatitudo, etc. Haec sententia est plurium auctorum, Richardi in hac d. 2. art. i. quaest. 6. Majoris quaest. 3. Argent. q. 3. Rassol. quaest. 2. Supplem. Gabrielis art. 3. 0cchami in primo quaest. 2. Alensis 3. part. quaest. 23. in 2. Henrici Quodl. 13. quaest. 2. Aegidii quodl. 3. quaest. ultima, nostri Vegae lib. 1. in Trid. cap. 3. Cordub. lib. 1. quaestionarii quaest. 42. Henriquez lib. ult. de fine hominis in principio, et plurium aliorum. Citatur pro ea D. Bonaventura in hac d. 1. part. dist.
art. 3. ubi de ea non agit, sed de dotibus, ipse enim, ut in praecedentibus dictum est, statuit beatitudinem formalem principaliter in habitu deificante potentiam. Citari solet et noster Doctor hic propter differentiam, quam infra assignat inter beatitudinem naturae et potentiae, sed immerito, ut mox videbimus. Haec sententia probatur primo, quia homo secundum intellectum et voluntatem unitur objecto beatificanti, nempe Deo in se ; beatitudo autem consistit in tali unione ; ergo in ea quae est utriusque potentiae. Secundo, quia per utramque facultatem movetur homo in Deum; ergo per utramque acquiritur unio ad Deum, et fit quies succedens motui in terminum. Tertio, arguit ipse Doctor, quia per utramque potentiam perficitur homo in actu primo ergo per utramque etiam perficitur in actu secundo, seu per utriusque actum. Quarto, probatur a modernis, ut Vega et Corduba, tanquam definita a Benedicto XII. In extravaganti de visione animarum, ubi definitur ex tali visione et fruitione animae eorum sunt beatae, etc. Item, ex Clement. Ad nostrum de haereticis, etc. ubi definitur lumen gloriae esse necessarium ad videndum et fruendum Deo. Item, Catechismus Pii V. Solida beatitudo, inquit, quam essentialem communi nomine licet vocare, in eo sila est, ut Deum videamus, ejusque pulchritudine perfruamur, etc. Item, sancti Patres et Scriptura nunc statuunt beatitudinem in visione, nunc in cognitione: ergo in utraque operatione est sita.