Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
11. Putas, habemus et nos quod libera voluntate faciamus? Ea enim quae diximus, ex necessitate facimus; quia si non faceremus, egentes et inopes remaneremus. Invenimus aliquid quod libera voluntate faciamus? Invenimus plane, cum ipsum Deum amando laudamus. Hoc enim libera voluntate facis, quando amas quod laudas; non enim ex necessitate, sed quia placet. Unde justis et sanctis Dei placuit Deus, etiam flagellans eos. Quando iniquis omnibus displicet, placuit illis; et sub flagello ejus, in aerumna, in laboribus, in vulneribus, in egestate constituti laudaverunt Deum: non eis displicuit nec torquens. Hoc est gratis amare, non quasi proposita acceptione mercedis; quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis: et sic amare debes, ut ipsum pro mercede desiderare non desinas, qui solus te satiet; sicut Philippus desiderabat, cum diceret, 1746 Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8) . Merito, quia hoc de libera voluntate facimus, et de libera voluntate facere debemus, quia delectati facimus, amando facimus; quia etsi corripimur ab illo, nobis nunquam displicere debet, qui semper est justus. Hoc dixit ille laudator ejus: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationis tibi (Psal. LV, 12) . Et alio loco: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8) . Quid est, Voluntarie sacrificabo? Voluntarie laudabo te. Quia, Sacrificium laudis, inquit, glorificabit me (Psal. XLIX, 23) . Si cogereris offerre Domino tuo sacrificium gratum illi et acceptum, sicut antea vovebantur sacrificia in umbra futurorum; forte non invenires in grege tuo placitum taurum, et in capris hircum arae Domini dignum, nec in ovili tuo arietem dignum ad victimam Domino tuo; et non inveniens satageres quid faceres, et diceres forte Deo: Volui, et non habui. Numquid potes de laude dicere, Volui, et non habui? Ipsum voluisse laudasse est. Non enim verba a te quaerit Deus, sed cor. Denique potes dicere : Et linguam non habui. Si quis obmutescit aliqua valetudine, linguam non habuit, et tamen laudem habuit. Si enim Deus aures carnales haberet, et sono tui corporis indigeret, ideo cum remansisses sine lingua, sine laude etiam remaneres: nunc vero quia cor quaerit, cor inspicit, intus testis est, judex, approbator, adjutor , coronator; sufficit ut offeras voluntatem. Cum potes, ore confiteris ad salutem; cum autem non potes, corde credis ad justitiam (Rom. X, 10) : corde laudas, corde benedicis, corde in aram conscientiae victimas sacras imponis; et respondetur tibi, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) .