IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit tres rationes positas num. 3. pro sent. Richard. D. Bonavent. et aliorum satis clare, et rationem adductam num. 4. pro sententia D. Thom. quatenus posset aliquid concludere contra beatitudinem extensivam, quae in pluribus operationibus consistit. Si vero intelligatur D. Thom. de beatitudine intensiva, convenit cum eo Doct. quod est in unica operatione. Sed dissentiunt quoad subjectum vel potentiam hujus operationis, de quo quaest. sequent.
(i) Ad argumenta pro prima opinione. Ad primum, minor non est vera, nisi de immediatione una sine alia, et per hoc non sequitur, nisi quod beatitudo non sit in altera tantum, prout beatitudo includit utramque immediationem. Similiter beatitudo naturae non consistit, nisi in illa qua natura immediatissime attingit objectum; illa autem est unica, licet aliqua ejus potentia per aliam operationem attingat objectum illud immediate immediatione possibili illi potentiae.
(k) Ad secundum potest dici, quod tendere in finem non competit nisi appetitui proprie, et hoc sicut tendere comparatur quasi motui, quia intellectus, licet tendat in objectum praesens, hoc tamen est aequivoce accipiendo tendere -, nunquam tamen tendit in aliquid, quasi in terminum motus acquirendum, scilicet per motum. Aliter concesso quod per utramque potentiam tendat in objectum beatificum, quadam scilicet operatione imperfecta, quae potest haberi circa absens, potest concedi una tendentia esse, qua natura tendit in ipsum principaliter, et ita illam sequitur quietatio unica, quae est quietatio naturae principaliter; reliqua autem tendentia est minus principalis tendentia ipsius naturae, et sic quietatio sequens. Comparando etiam potentias inter se, illae tendentiae non sunt in ipsum objectum immediate duplici immediatione, sed tantum altera, et ita erit immediata quietatio sequens. Illa ergo beatitudo est naturae prout includit duplicem immediationem operationis ad objectum.
(1) Ad tertium dico, quod talis quietatio naturae, loquendo de totalitate extensiva, requirit quod . quidquid est in natura quietabile, quietetur ; et hujusmodi beatitudo hominis non est sine resumptione et reunione animae ad corpus, quia aliquis appetitus est in ipsa anima ad corpus tanquam ad proprium perfectibile, vel saltem e converso in materia, sicut in proprio perfectibili ad formam illam, scilicet animam: sed inter illas quietationes, una est quietatio simpliciter ipsius naturae, quae scilicet est quietatio simpliciter nobilissima in illa natura, inquantum quietabilis est.
Dico ergo, quod sicut sunt aliqua multa pertinentia ad actum primum alicujus, ita possunt esse multae quietationes illorum multorum, et unica totius, totalis totalitate extensiva includens illas multas: sed illorum omnium est unica, quae est ultimata quietatio in objecto, quae et sola est simpliciter totalis quietatio naturae, loquendo de totalitate intensiva.
Ratio pro alia opinione potest concedi, intelligendo conclusionem de operatione unica beatifica simpliciter, quantum ad utramque immediationem: loquendo etiam de operatione completive beatifica totius naturae. Sed si intelligatur de beatitudine totali totius, totalitate extensiva, non cogit, quia multae operationes, quarum una est simpliciter nobilior altera, possunt concurrere in optimo sic, scilicet extensive.
(m) Ad argumenta principalia. Ad primum dico quod ly quiquid non accipitur ibi pro quolibet appetibili divisive, sed pro uno in quo continentur omnia unitive: et sic habendo objectum beatificum, per quemcumque actum dicatur haberi, habet quidquid recte vult, quia est eminenter in illo, propter quod solum est recte volendum, et in hoc habet omnem actum recte volendum; cum ergo sumis sub, quod haec et illa operatio sunt recte volendae in se, patet quod non recte sumitur sub majori.
(n) Ad aliud dico, sicut dicetur in sequenti quaestione, quod habere sumitur ibi pro actu volendi, non quocumque, sed perfecte sequente visionem nudam, et qui tali actu habet quidquid vult, hoc est unum, quod est eminenter omne volibile, ille est beatus ; sed non sequitur, ergo quicumque vult quidquid vult, est beatus, quia per inferius potest dari definitio vel descriptio propria alicujus, non sic per superius, quia pluribus convenit; unde in forma, est consequens ab inferiori ad superius cum distributione.
(o) Ad tertium, nego majorem, quia multa possunt esse distinctiva in aliquo ab alio, nec tamen quodlibet eorum est de essentia ejus inquantum distinctum est, sed solum illud, quod primo et essentialiter distinguit: et si hic intelligas per hoc quod dicitur per se, in majori, scilicet essentialiter, et per se primo modo, concedo majorem, et minor est falsa, quia per solum actum voluntatis, hoc modo per se, distinguitur beatus a non beato, de quo amplius dicetur in quaestione sequenti de fruitione.
Argumentum in oppositum potest concedi, intelligendo de beatitudine simpliciter ipsius naturae, et de operatione quacumque simpliciter beatifica, scilicet utroque modo immediationis, attingente immediate objectum; et hoc apparet probabile, cum ponentes beatitudinem esse in utraque operatione, vel ambabus, dicunt alteram earum per se ad alteram ordinari, et per consequens, nec utraque, nec ambae sunt una perfectio ultima simpliciter ipsius naturae, quamvis unica earum sit simpliciter ultima perfectio potentiae.