IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Ad argumenta pro prima opinione. Ad primum, etc. Primum fuit, quod beatitudo consistat in perfecta unione naturae beatificabilis ad Deum ; sed haec includit unionem secundum omnem potentiam, qua attingitur Deus immediate: ergo operationem intellectus et voluntatis. Respondetur distinguendo minorem quoad beatitudinem extensivam conceditur, quoad intensivam negatur. Vel aliter de unione immediata primo modo sumpta, quatenus excludit medium ex parte objecti et operationis, seu attingentiae conceditur, de immediatione secundum perfectum modum attingibilis, ut ultimi perfectivi, per quod bene est naturae ultiraate, negatur: hoc autem modo non attingitur nisi per unicam potentiam et operationem.
(k) Ad secundum, etc. Hoc fuit per eamdem virtutem, qua movetur natura in terminum, per eamdem quiescit in termino ; sed per intellectum et voluntatem sic movetur natura intellectualis; ergo per utramque quiescit; sed perfecta quies est beatitudo, ergo, etc Respondet primo, quod solius appetitus est proprie moveri, non intellectus: et sic illius erit proprie quiescere in fine, quia illius est velle finem, et tendentia intellectus tantum aequivoce dicitur motus in finem. Respondet secundo, licet utraque potentia tendat in Deum, ut objectum, tamen altera, quae est perfectior, tendit perfectius et principaliter, altera vero non ita, licet tendentia utraque sit immediata, altera erit secundum quid, ut comparatur ad alteram. Responderi potest quod beatur utraque extensive, et natura etiam secundum eamdem sic beatur, tamen intensive per perfectionem beatur, ad quam perfectior est inclinatio, et perfectius attingitur finis, ut finis ultimate perficiens.
(I) Ad tertium dico, etc. Tertium fuit quando ad perfectionem alicujus in actu primo requiruntur plura, etiam requiri ad perfectionem actus secundi, sed ita se habet intellectus et voluntas quoad actum primum respectu naturae; ergo earum etiam operationes quoad actum secundum. Respondet quantum ad beatitudinem et quietationem extensivam veram esse majorem, quoad intensivam, falsam; quando plura spectant ad actum primum, quae dicunt ordinem ad secundum, sic plures sunt quietationes naturae extensive, . tamen in illius potentiae actu quae perfectissima est, erit ejus quietatio intensiva quoad operationem, et actum secundum ejus.
Ad alia quae objiciunt moderni, communiter rejicitur illa censura, quia definitio Benedicti XII. ad praesentem quaestionem non pertinet ; damnat enim, qui dicebat animas purgatas non videre Deum clare, neque eo frui, sed habere quoddam genus beatitudinis imperfecte. Contrarium definit Benedictus, nempe eos vere frui Deo, et habere ejus visionem, et non imperfecte, ut alii dicebant beari, sed beatitudine consummata, et naturaliter perfecta tam intensive quam extensive; sic etiam intelligitur Clementina, Ad nostrum, et Catechismus Pii V. loquens de beatitudine solida, id est, integra et completa. Eodem modo tam Scriptura quam Patres intelligunt cum promiscue nunc loquuntur de operatione unius potentiae, nunc alterius, attribuendo ipsi beatitudinem, non quod utraque sit beatitudo, ut sumitur pro ultimo complemento, per quod bene est naturae, sed quod utraque per se requiratur, et extensiva beatitudo in illis consistit: aliquando enim beatitudo explicatur a Scriptura et Patribus per gaudium, et alia quae consequuntur beatitudinem, quamvis non in his consistit beatitudo formalis intensiva aut extensiva, quae consistit in attingentia objecti per operationem vitalem. Objiciuntur praeterea rationes in favorem praedictae sententiae, sed jam ex dictis. habent solutionem, quia tantum probant beatitudinem extensivam consistere in pluribus operationibus, quod verum est, quatenus vero sumitur strictius beatitudo pro ultimo complemento naturae, consistit in unica tantum operatione. Quod vero supra adjecimus de his perfectionibus, nempe intellectus et voluntatis suarumque operationum, ut sunt perfectiones simpliciter, et diversi ordinis, et incomparabiles secundum excessum perfectionis, responderi potest, quod aliud est secundum utramque perfici naturam in diverso genere, et aliud est perfici eamdem in determinata ratione beatitudinis, quia beatitudo essentialis intensiva naturae, est illa qua conjungitur finis, qua beatificativus est praecise et ultimo quietans appetitum naturae, ut respicit finem ; haec autem in una operatione consistit, in eaque sola, quae est potentiae respicientis finem, qua finis, et non tantum qua objectum. Quaenam autem sit illa, dicetur in quaestione sequenti. Rationem pro secunda opinione concedit Doctor cum limitatione, quae saepius expressa est, et habetur in textu.
(m) Ad argumenta principalia. Ad primum, etc. Primum fuit ex Augustino lib. 13. de Trin. c. 5. Beatus est qui habet quidquid vult, et nihil mali vult, etc. Sed non solum recte vult unam operationem, sed plures, ut visionem et fruitionem ; ergo in his duabus saltem consistit beatitudo essentialis. Respondet quod illud quidquid vult, etc. non distribuat pro omni appetibili divisive, sed sumi pro aliquo bono eminentissimo et supremo, quod includit omnia unitive et sine imperfectione ; sic ergo habendo objectum beatificum, quicumque sit ille actus, per quem sic habetur, habet quidquid vult. Ex quo patet ad majorem, minor transeat, et negatur consequentia, quia est processus a non distributo ad distributum.
(n) Ad aliud, etc. Hoc fuit secundum ex eadem auctoritate, quia si per unam operationem habet quidquid vult, sit illa operatio voluntatis, et sequitur quod descriptio Augustini aequivaleat huic: Beatus est qui vult quidquid vult, quia habere est velle; sed viator sic etiam habet quidquid vult, ergo erit beatus. Eadem forma urgeri potest de actu intellectus. Respondetur quod habere ibi sumitur pro actu volendi, non quocumque, sed perfectissimo sequente visionem objecti beatifici, et negatur consequentia illa ; ergo quicumque habet quidquid vult, est beatus, quia committit fallaciam consequentis.
(o) Ad tertium, etc. Tertium fuit, beatitudo consistit in eo, per quod distinguitur per se beatus a non beato, sed per alterutrum actus aut voluntatis, aut intellectus, sic distinguitur ; ergo in utroque consistit beatitudo. Respondetur negando minorem, quia multa possunt distinguere unum ab alio, v. g. proprietates, et quae consequuntur, quae tamen non spectant ad essentiam constituti. Si autem particula per se, intelligitur in primo modo dicendi per se, erit vera, et minor est falsa.
Respondet praeterea Doctor ad argumentum in oppositum, quod est pro sen-, tentia affirmativa ; quae responsio est clara ex littera, et videtur admittere eam, quae statuit beatitudinem in operatione duarum potentiarum esse probabilem; quod etiam plures tenent, et certe videtur satis fundata. Adnotandum autem est quod hic dicit quod una operatio non ordinetur ad alteram, et sic nequeat in una sola statui ultima perfectio naturae, licet in ea possit esse ultima perfectio potentiae, tenendo hanc sententiam; itaque non recte aliqui sequentes eamdem sententiam dicunt unam operationem esse altera perfectiorem .
Ex dictis hactenus sequitur non recte quosdam statuere beatitudinem supponere collective pro omnibus, quae spectant ad perfectionem illius status, sive quoad animam, sive quoad corpus, quia in omni statu quaedam sunt essentialia et substantialia status: quaedam vero perfectiones accidentales ex his redundantes. Beatitudo vero supponit pro acquisitione ultimi finis, et non pro aliis, quae ad beatitudinem seu praedictam acquisitionem sequuntur, ideoque in definitione illa Benedicti XII. definiuntur animae habere beatitudinem, licet non habeant omnia, quae ad statum beatitudinis, quam habiturae sunt in corpore. Paludanus distinguit duplicem beatitudinem, aliam speculativam, aliam practicam seu activam ; sed neque haec distinctio facit ad propositum beatitudinis, nam esse practicum aut speculativum sunt differentiae communes, quarum usus ad praesentem materiam est extraneus, quamvis verum sit visionem illam esse practicam et fruitionem, sicut et omnis actus voluntatis est praxis, modo fruitio dicatur libere elici. Sed quaestio haec de speculativa et practica est alterius loci, quam fuse explicat Doctor in Prologo Sententiarum lib. 1. quaest. 4.