Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that the union of the Word Incarnate did not take place in the suppositum or hypostasis. For Augustine says (Enchiridion xxxv, xxxviii): "Both the Divine and human substance are one Son of God, but they are one thing by reason of the Word and another thing by reason of the man." And Pope Leo says in his letter to Flavian (Ep. xxviii): "One of these is glorious with miracles, the other succumbs under injuries." But "one" and "the other" differ in suppositum. Therefore the union of the Word Incarnate did not take place in the suppositum.
Objection 2: Further, hypostasis is nothing more than a "particular substance," as Boethius says (De Duab. Nat.). But it is plain that in Christ there is another particular substance beyond the hypostasis of the Word, viz. the body and the soul and the resultant of these. Therefore there is another hypostasis in Him besides the hypostasis of the Word.
Objection 3: Further, the hypostasis of the Word is not included in any genus or species, as is plain from 1, Question 3, Article 5. But Christ, inasmuch as He is made man, is contained under the species of man; for Dionysius says (Div. Nom. 1): "Within the limits of our nature He came, Who far surpasses the whole order of nature supersubstantially." Now nothing is contained under the human species unless it be a hypostasis of the human species. Therefore in Christ there is another hypostasis besides the hypostasis of the Word of God; and hence the same conclusion follows as above.
On the contrary, Damascene says (De Fide Orth. iii, 3,4,5): "In our Lord Jesus Christ we acknowledge two natures and one hypostasis."
I answer that, Some who did not know the relation of hypostasis to person, although granting that there is but one person in Christ, held, nevertheless, that there is one hypostasis of God and another of man, and hence that the union took place in the person and not in the hypostasis. Now this, for three reasons, is clearly erroneous. First, because person only adds to hypostasis a determinate nature, viz. rational, according to what Boethius says (De Duab. Nat.), "a person is an individual substance of rational nature"; and hence it is the same to attribute to the human nature in Christ a proper hypostasis and a proper person. And the holy Fathers, seeing this, condemned both in the Fifth Council held at Constantinople, saying: "If anyone seeks to introduce into the mystery of the Incarnation two subsistences or two persons, let him be anathema. For by the incarnation of one of the Holy Trinity, God the Word, the Holy Trinity received no augment of person or subsistence." Now "subsistence" is the same as the subsisting thing, which is proper to hypostasis, as is plain from Boethius (De Duab. Nat.). Secondly, because if it is granted that person adds to hypostasis something in which the union can take place, this something is nothing else than a property pertaining to dignity; according as it is said by some that a person is a "hypostasis distinguished by a property pertaining to dignity." If, therefore, the union took place in the person and not in the hypostasis, it follows that the union only took place in regard to some dignity. And this is what Cyril, with the approval of the Council of Ephesus (part iii, can. 3), condemned in these terms: "If anyone after the uniting divides the subsistences in the one Christ, only joining them in a union of dignity or authority or power, and not rather in a concourse of natural union, let him be anathema." Thirdly, because to the hypostasis alone are attributed the operations and the natural properties, and whatever belongs to the nature in the concrete; for we say that this man reasons, and is risible, and is a rational animal. So likewise this man is said to be a suppositum, because he underlies whatever belongs to man and receives its predication. Therefore, if there is any hypostasis in Christ besides the hypostasis of the Word, it follows that whatever pertains to man is verified of some other than the Word, e.g. that He was born of a Virgin, suffered, was crucified, was buried. And this, too, was condemned with the approval of the Council of Ephesus (part iii, can. 4) in these words: "If anyone ascribes to two persons or subsistences such words as are in the evangelical and apostolic Scriptures, or have been said of Christ by the saints, or by Himself of Himself, and, moreover, applies some of them to the man, taken as distinct from the Word of God, and some of them (as if they could be used of God alone) only to the Word of God the Father, let him be anathema." Therefore it is plainly a heresy condemned long since by the Church to say that in Christ there are two hypostases, or two supposita, or that the union did not take place in the hypostasis or suppositum. Hence in the same Synod (can. 2) it is said: "If anyone does not confess that the Word was united to flesh in subsistence, and that Christ with His flesh is both---to wit, God and man---let him be anathema."
Reply to Objection 1: As accidental difference makes a thing "other" , so essential difference makes "another thing" . Now it is plain that the "otherness" which springs from accidental difference may pertain to the same hypostasis or suppositum in created things, since the same thing numerically can underlie different accidents. But it does not happen in created things that the same numerically can subsist in divers essences or natures. Hence just as when we speak of "otherness" in regard to creatures we do not signify diversity of suppositum, but only diversity of accidental forms, so likewise when Christ is said to be one thing or another thing, we do not imply diversity of suppositum or hypostasis, but diversity of nature. Hence Gregory Nazianzen says in a letter to Chelidonius (Ep. ci): "In the Saviour we may find one thing and another, yet He is not one person and another. And I say 'one thing and another'; whereas, on the contrary, in the Trinity we say one Person and another (so as not to confuse the subsistences), but not one thing and another."
Reply to Objection 2: Hypostasis signifies a particular substance, not in every way, but as it is in its complement. Yet as it is in union with something more complete, it is not said to be a hypostasis, as a hand or a foot. So likewise the human nature in Christ, although it is a particular substance, nevertheless cannot be called a hypostasis or suppositum, seeing that it is in union with a completed thing, viz. the whole Christ, as He is God and man. But the complete being with which it concurs is said to be a hypostasis or suppositum.
Reply to Objection 3: In created things a singular thing is placed in a genus or species, not on account of what belongs to its individuation, but on account of its nature, which springs from its form, and in composite things individuation is taken more from matter. Hence we say that Christ is in the human species by reason of the nature assumed, and not by reason of the hypostasis.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati non sit facta in supposito, sive in hypostasi.
Dicit enim Augustinus, in enchirid., divina substantia et humana utrumque est unus dei filius, sed aliud propter verbum, et aliud propter hominem.
Leo Papa etiam dicit, in epistola ad flavianum, unum horum coruscat miraculis, et aliud succumbit iniuriis.
Sed omne quod est aliud et aliud, differt supposito.
Ergo unio verbi incarnati non est facta in supposito.
Praeterea, hypostasis nihil est aliud quam substantia particularis, ut boetius dicit, in libro de duabus naturis.
Manifestum est autem quod in christo est quaedam alia substantia particularis praeter hypostasim verbi, scilicet corpus et anima et compositum ex eis. Ergo in christo est alia hypostasis praeter hypostasim verbi dei.
Praeterea, hypostasis verbi non continetur in aliquo genere, neque sub specie, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt.
Sed christus, secundum quod est factus homo, continetur sub specie humana, dicit enim dionysius, I cap. De div. Nom., intra nostram factus est naturam qui omnem ordinem secundum omnem naturam supersubstantialiter excedit.
Non autem continetur sub specie humana nisi sit hypostasis quaedam humanae speciei. Ergo in christo est alia hypostasis praeter hypostasim verbi dei. Et sic idem quod prius.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in domino nostro iesu christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim.
Respondeo dicendum quod quidam, ignorantes habitudinem hypostasis ad personam, licet concederent in christo unam solam personam, posuerunt tamen aliam hypostasim dei et aliam hominis, ac si unio sit facta in persona, non in hypostasi.
Quod quidem apparet erroneum tripliciter. Primo, ex hoc quod persona supra hypostasim non addit nisi determinatam naturam, scilicet rationalem; secundum quod boetius dicit, in libro de duabus naturis, quod persona est rationalis naturae individua substantia.
Et ideo idem est attribuere propriam hypostasim humanae naturae in christo, et propriam personam.
Quod intelligentes sancti patres, utrumque in Concilio quinto, apud constantinopolim celebrato, damnaverunt, dicentes, si quis introducere conetur in mysterio christi duas subsistentias seu duas personas, talis anathema sit, nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta trinitas, incarnato uno de sancta trinitate, deo verbo.
Subsistentia autem idem est quod res subsistens, quod est proprium hypostasis, ut patet per boetium, in libro de duabus naturis.
Secundo quia, si detur quod persona aliquid addat supra hypostasim in quo possit fieri unio, hoc nihil est aliud quam proprietas ad dignitatem pertinens, secundum quod a quibusdam dicitur quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente.
Si ergo facta sit unio in persona et non in hypostasi, consequens erit quod non sit facta unio nisi secundum dignitatem quandam.
Et hoc est, approbante synodo ephesina, damnatum a Cyrillo sub his verbis, si quis in uno christo dividit subsistentias post adunationem, sola copulans eas coniunctione quae secundum dignitatem vel auctoritatem est vel secundum potentiam, et non magis concursu secundum adunationem naturalem, anathema sit.
Tertio, quia tantum hypostasis est cui attribuuntur operationes et proprietates naturae, et ea etiam quae ad naturae rationem pertinent in concreto, dicimus enim quod hic homo ratiocinatur, et est risibilis, et est animal rationale. Et hac ratione hic homo dicitur esse suppositum, quia scilicet supponitur his quae ad hominem pertinent, eorum praedicationem recipiens. Si ergo sit alia hypostasis in christo praeter hypostasim verbi, sequetur quod de aliquo alio quam de verbo verificentur ea quae sunt hominis, puta esse natum de virgine, passum, crucifixum et sepultum.
Et hoc etiam damnatum est, approbante Concilio ephesino, sub his verbis, si quis personis duabus vel subsistentiis eas quae sunt in evangelicis et apostolicis Scripturis impartitur voces, aut de christo a sanctis dictas, aut ab ipso de se; et quasdam quidem velut homini praeter illud ex deo verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero, velut deo decibiles, soli ex deo patre verbo, anathema sit.
Sic igitur patet esse haeresim ab olim damnatam dicere quod in christo sunt duae hypostases vel duo supposita, sive quod unio non sit facta in hypostasi vel supposito.
Unde in eadem synodo legitur, si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum ex deo patre verbum, unumque esse christum cum sua carne, eundem scilicet deum et hominem, anathema sit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut accidentalis differentia facit alterum, ita differentia essentialis facit aliud. Manifestum est autem quod alteritas, quae provenit ex differentia accidentali, potest ad eandem hypostasim vel suppositum in rebus creatis pertinere, eo quod idem numero potest diversis accidentibus subesse, non autem contingit in rebus creatis quod idem numero subsistere possit diversis essentiis vel naturis. Unde sicut quod dicitur alterum et alterum in creaturis, non significat diversitatem suppositi, sed solum diversitatem formarum accidentalium; ita quod christus dicitur aliud et aliud, non importat diversitatem suppositi sive hypostasis, sed diversitatem naturarum.
Unde Gregorius Nazianzenus dicit, in epistola ad chelidonium, aliud et aliud sunt ea ex quibus salvator est, non alius autem et alius. Dico vero aliud et aliud e contrario quam in trinitate habet. Ibi enim alius et alius dicimus, ut non subsistentias confundamus, non aliud autem et aliud.
Ad secundum dicendum quod hypostasis significat substantiam particularem non quocumque modo, sed prout est in suo complemento.
Secundum vero quod venit in unionem alicuius magis completi, non dicitur hypostasis, sicut manus aut pes. Et similiter humana natura in christo, quamvis sit substantia particularis, quia tamen venit in unionem cuiusdam completi, scilicet totius christi prout est deus et homo, non potest dici hypostasis vel suppositum, sed illud completum ad quod concurrit, dicitur esse hypostasis vel suppositum.
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere vel specie ratione eius quod pertinet ad eius individuationem, sed ratione naturae, quae secundum formam determinatur, cum individuatio magis sit secundum materiam in rebus compositis. Sic igitur dicendum est quod christus est in specie humana ratione naturae assumptae, non ratione ipsius hypostasis.