IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. hie quaest. 1. art. 1. quaestiuncula 2. et 1. 2. quaest. 3. art. 4. et 8. ubi Cajet. Gonrad. Sotus, Durand. et Vasq. beatitudinem consistere formaliter et essentialiter in visione ; et adducitur fundamentum D. Thom. ex dist. art. 4.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in"
operatione, concorditer tenent quod non consistit nisi in operatione aliqua partis intellectivae, ut distinguitur contra partem sensitivam, quia sola potentia immaterialis potest per operationem suam attingere perfectum bonum, in quo solo, ut in objecto, est beatitudo; sed in cujus illarum potentiarum operatione sola consistat, si consistit in unica, vel in qua principalius, si consistit in ambabus, opiniones sunt.
(c) Una ponit quod in actu intellectus principaliter et essentialiter, et in actu voluntatis, sicut in quadam perfectione extrinseca superveniente visioni, in qua est substantia beatitudinis. Ratio ad hoc est talis : Beatitudo vel est finis ultimus extra, quem res per operationem suam pertingit, aut finis ultimus intra, et ille est operatio illa sola, quae fini exteriori primo conjungit; actus voluntatis neutro modo est finis ultimus; ergo nec beatitudo sic vel sic consistit in voluntate, ut actus ejus, licet sit in ipsa ut objectum, quia ratio boni est objectum voluntatis, et beatitudo, ut est finis ultimus, maxime habet rationem boni.
Minor probatur quoad primam ejus partem: tum quia objectum voluntatis est finis: ergo omne velle est quoddam ordinari ad finem ; tum quia velle non potest esse primum volitum, praesupponit enim aliud a velle prius esse volitum, quia actus reflexus praesupponit actum rectum terminatum ad aliud ab actu illius potentiae, alioquin esset processus in infinitum. Simile huic apparet in intellectu, quia intelligere non est primum intellectum, sed aliquid aliud ab intelligere est prius, quod est objectum actus intelligendi recti.
Secunda pars minoris probatur, quia operatio per se conjungens fini exteriori est, per quam fit primo assecutio finis exterioris; actus voluntatis non est talis, quia voluntatis est unus actus ante assecutionem finis, scilicet desiderium, quod est ut quidam motus ad non habitum: alius ejus actus est quaedam quietatio in fine. Patet quod per primum actum non assequitur primo finem, quia caret illo quando habet illum actum: nec per secundum, probatur, quia ille sequitur assecutionem: voluntas enim non quietatur modo aliter in re in quam prius tendebat, nisi quia ipsa alio modo se habet ad illam rem nunc quam prius, vel e converso. Quod ergo facit voluntatem sic se habere ad finem, ut quietetur in ipso, in quem prius intendebat, in illo vel per illud, est ultima assecutio finis; talis est actus visionis, quia per illam fit quasi quidam contactus Dei ad intellectum ( cum cognitum sit in cognoscente) per quem contactum sic se habet objectum ad voluntatem, ut ipsa possit nunc quietari in eo quod prius non potuit. Istud confirmatur per exemplum in appetitu sensitivo, quia si sensibile est finis extra, sensatio est finis intra, quia per illam primo habetur sensibile, sic ut in eo possit appetitus sensitivus quietari. Apparet etiam in alio exemplo, quia si pecunia est finis extra, possessio pecuniae est finis intra, quam sequitur quietatio voluntatis in pecunia dilecta.