IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat dictam sententiam D. Thomae tribus rationibus, et destruit fundamentum ejus, solvendo singulas probationes in eo adductas, et ostendendo amorem esse assecutionem summi boni.
(d) Contra istud : Finis extra est simpliciter optimum, et summe volendum; ergo inter ea quae sunt ad ipsum, quod est sibi immediatius, est magis volendum; sed velle est sibi immediatius, quia immediate tendit in ipsum, ut in finem ultimum, cum finis ultimus, ut hujusmodi, sit proprium objectum ipsius velle. Probo majorem : Illud est magis volendum voluntate libera, quod appetitui naturali naturaliter est magis appetendum: hujusmodi est quod propinquius est ultimo, quod simpliciter maxime appetitur naturaliter.
Praeterea, voluntas potest velle suum actum, sicut intellectus intelligit suum actum; aut ergo vult suum velle propter intelligere, aut e converso, aut neutrum propter alterum, et loquor de velle ordinato: non primum, quia secundum Anselmum lib. 2. Cur Deus homo, cap. 1. Ordo perversus esset velle amare, ut intelligeret; nec tertium, quia in ordinatis per se ad eumdem finem, est etiam aliquis ordo inter se, tanquam ad finem sub fine; ergo secundum, et hoc vult Anselmus ubi prius.
Praeterea, si beatitudo extra sit simpliciter summe volenda, ergo illud maxime est beatitudo intra, quod inter intrinseca est summe volendum ; hujusmodi est aliquod velle: plus enim appetit voluntas perfectionem sui in fine ultimo, quam perfectionem intellectus, et hoc recte loquendo de appetere libero, sicut naturaliter plus appetit appetitu naturali.
(e) Ad rationem ergo concedo primam partem minoris, et primam partem conclusionis, quod scilicet actus voluntatis non est finis omnino ultimus, seu extra: sed nec sic actus intellectus secundum eos, tamen magis appropinquat ad simpliciter ultimum actus voluntatis, sicut deducit prima ratio de attingentia finis et proprii objecti per illum actum, et tertia de majori volibilitate istius actus, et secunda de ratione finis in isto actu respectu actus intellectus.
(f) Nec probationes ad primam partem plus probant, dato quod concludunt, nam actus voluntatis sic est ordinari, vel ordinabilis ad finem simpliciter, quod est immediatum sibi in ordine eorum, quae sunt ad finem ; actus intellectus sic non est ordinari, est tamen ordinabilis, et mediate, et ideo minus participans rationem finis.
Secunda probatio ostendit aliquid esse prius volitum ipsa volitione, et concedo, quia objectum extra; sed illud non est intellectio, saltem loquendo de prius volito secundum perfectionem, quidquid sit de prioritate secundum generationem: illa enim prioritas non concludit aliquid ad propositum, scilicet prius volitum magis esse finem.
(g) Secundam partem minoris nego. Ad probationem, concedo quod per actum desiderii, qui est absentis, non est assecutio finis, sed per alium actum, scilicet qui est amor rei praesentis, est assecutio primo, loquendo de primitate perfectionis, licet per actum intellectus sit aliqualis assecutio prior prioritate generationis. Nunc autem secundum Philosophum 9. Metaphys. Posteriora generatione sunt priora perfectione: quod verum est de priori, quod est simpliciter immediatius ultimo, quod ultimum est simpliciter perfectum: ita est, hic.
(h) Cum probatur propositum de secundo actu, quia illa est quietatio in fine, et per consequens posterior assecutione finis, dico quod quietatio potest intelligi, vel pro delectatione proprie dicta, quae est perfectio superveniens operationi, sicut pulchritudo juveni ; et ita intelligunt aliqui rationem istam, quasi opinio ista ponat voluntatem respectu objecti praesentis non habere nisi delectationem consequentem visionem intellectus. Et si sic accipiatur quie tatio pro delectatione, concedo quod ipsa sequitur assecutionem finis, non solum primam generatione, sed perfectione, quia sequir tur actum amandi vel fruendi fine viso, qui est vere actus elicitus voluntatis. Falsum est autem quod voluntas circa objectum amabile praesens non eliciat actum aliquem, sed tantum habeat delectationem passionem ; dicit enim Augustinus 9. de Trin. cap. ult. Appetitus nhiantis fit amor fruentis. Ille autem appetitus, sive desiderium non est tantum passio, tum quia passionibus non meremur, nec laudamur, nec vituperamur, 2. Ethicorum ; in sanctis autem desideriis consistit maxima pars meriti et laudabilitatis justorum in via ; tum quia objecto eodem praesentato quandoque voluntas elicit desiderium intensius, quandoque remissius, secundum quod ex majori conatu, et ex minori elicit.
Rationabile etiam est quod si in desiderando voluntas elicit actum, sicut dictum est supra lib. 2. dist. 25. ad quod est auctoritas Augustini de Civit. 12. cap. 6. de duobus similiter affectis D et Anselmi 4. de Concep. Virg. quod etiam circa finem praesentem eliciat actum, quia sic agnoscendo movet se in non habitum, rationabile est quod agnoscendo quietet se in illo praesente. Si ergo alio modo accipiatur quietatio pro actu elicito a voluntate quietativo,qui scilicet immediate conjun-
. git fini ultimo, ut in ipso est quies ultima,concedo, quod illa quietatio est secundus actus voluntatis; sed nego quod consequatur primam assecutionem finis, primam, inquam, primitate perfectionis, imo est sic prima assecutio,sequitur tamen aliquam assecutionem,hoc est, praesentiam ipsius objecti fruibilis, quae praesentia est per actum intellectus. Loquendo autem de sic objecti prima assecutione, scilicet de prima praesentia objecti, ut voluntas se possit quietare in illo per actum suum, nego illam operationem esse finem ultimum intra, per quam est prima assecutio finis extra, quia operatio sic prima assecutiva non conjungit immediate fini extra, excludendo omnem mediationem alterius propinquioris illi fini.
(k) Si contra hoc adducatur illa probatio, quia voluntas nunc potest quietari, prius non: ergo aliter se habet ad finem, vel e converso nunc quam prius. Respondeo, consequentia non valet, sed sufficit quod aliqua potentia prior in operando ipsa voluntate aliter se habeat ad objectum, cujus scilicet alteritate posita, voluntas potest in actum, in quem prius non potuit, non alteratione sui, sed illius praevii in agendo.
(1) Breviter ergo prima pars deductionis non est contra aliquam opinionem, quia nulla ponit actum voluntatis creatae esse Deum, nec secunda pars de primo actu voluntatis, scilicet de desiderio, est alicui dubia. Restat ergo vis in hoc, si aliquis actus voluntatis alius a desiderio possit esse prima consecutio finis ultimi, et probatio ibi adducta de quietatione fallit secundum aequivocationem. Si enim accipiatur quietatio pro delectatione consequente operationem perfectam, concedo quod illam quietationem praecedit perfecta consecutio finis: si autem accipiatur quietatio pro actu quietativo in fine, dico quod actus amandi, qui naturaliter praecedit delectationem, quietat illo modo, quia potentia operativa non quietatur in objecto, nisi per operationem perfectam, per quam attingit objectum ; et tunc illa pro positio, quietationem in objecto praecedit assecutio objecti prima, id est, perfecta, falsa est, habens tamen apparentiam veritatis ex comparatione ad motum, quo mobile assequitur terminum, et ad quietem in illo termino, siquidem motus ad terminum praecedit quietem in termino.
Sed haec comparatio ad propositum non valet, quia eadem operatio hic est assecutiva perfecte, et quietativa, quia quietatio est in perfecta assecutione objecti, et universaliter tales similitudines ex motibus, applicando ad operationes, non valent ; sed oportet relinquere quidquid imperfectionis est in motu, sicut est haec distinctio ejus a quiete, et per oppositum in operatione sunt ista unitive, assecutio objecti quasi per motum, vel magis tendentia in ipsum, et quietatio in objecto, siquidem tendentia talis in ipsum quietat in ipso.
Et si negetur omnis operatio voluntatis circa objectum praesens alia a delectatione, hoc est irrationabile, quia si voluntas est operativa circa objectum absens, imperfecte tamen cognitum, quia obscure, multo perfectius poterit operari circa objectum perfecte praesens, quia visum.
Si arguitur, voluntas potest nunc quietari in objecto, prius non ; ergo aliter se habet ad objectum volibile nunc quam prius. Respondeo, consequentia non valet, sed sufficit quod aliqua potentia alia prior in operando aliter se habeat ad objectum quam prius: nec mirum, quia potentia quae in operando requirit aliam operantem, non est omnino in potentia propinqua ad operandum, nisi illa alia operante.
Si arguitur, saltem per illud novum voluntas nunc potest quietari, tunc non potuit, et hoc non nisi quia est assecutio finis, et prior quam ipsa quietatio voluntatis: patet ergo quod in illo alio actu est prima assecutio finis. Respondeo, verum est prima primitate generationis, non primitate perfectionis: beatitudo autem est assecutio prima primitate perfectionis. Et si omnino ante quamcumque quietationem potentiae, arguas habitionem vel assecutionem finis praecedere, quia scilicet potentia nunc potest operari, prius non potuit, quod non est sine aliqua mutatione, quae non est nisi ad habitionem objecti, sequitur quod in nulla operatione etiam intellectus possit esse prima assecutio objecti, et ita nec beatitudo; et tunc illa ratio vadit ad illam opinionem, quod beatitudo non est in operatione, sed in aliqua habitione objecti praecedente omnem operationem, de qua dictum est in 1. quaest.