In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Primam rationem, qua D. Thom. 1. part. quaest. 82. art. 3. probat intellectum esse ratione objecti simpliciter nobiliorem voluntate, et hanc secundum quid nobiliorem intellectu, refutat Doctor. Primo, quia secundum D. Thom. verum et bonum tantum ratione, seu per intellectum differunt. Secundo, verum et bonum non sunt objecta harum potentiarum, de quo 1. dist. 3. quaest. 3. primam rationem D. Thom. ducit ad oppositum; secundam demonstrat nihil valere.
(a) Juxta hoc quasi ex latere quaeritur, quae potentia sit nobilior? Ad istam quaestionem ex multis mediis arguitur ad utramque partem. Unum medium est ex objecto pro intellectu sic : verum est propinquius enti quam bonum ; ergo perfectius. Pro voluntate sic: Ratio boni est nobilior, quia est bona per essentiam ; verum autem est bonum per participationem. Similiter bonum universale est nobilius bono particulari: verum est quoddam bonum, quia bonum intellectus.
(b) Hoc medium pro neutra opinione videtur esse efficax, quia major utrobique videtur falsa, quia ista non sunt realiter distincta, verum et bonum, et per consequens neque unum realiter nobilius altero. Si autem dicatur unum nobilius altero secundum rationem, intelligendo rationem pro causato ab intellectu (haec est relatio rationis per intellectum comparantem ista ad alia), haec nobilitas non facit ad propositum, quia relatio rationis non est formalis ratio primi objecti intellectus vel voluntatis.
Similiter ad quae fiet ista comparatio ? Si ad personas divinas, Filium scilicet, cui correspondet verum in ente, et Spiritum sanctum, cui correspondet bonum, personae divinae non habent differentiam nobilitatis. Si autem comparentur ad posteriora, puta ad actus, quorum sunt objecta, jam est circulus in arguendo. Si(c) autem ponantur differre ratione reali, sicut dictum est de attributis in primo libro, tunc bene potest salvari aliqua nobilitas in uno secundum propriam rationem ejus respectu alterius, et hoc ante actum intellectus, quia sicut est distinctio inter aliqua alterius rationis, sic est etiam inaequalitas, maxime si sit distinctio quidditativa, non hypostatica, et inter absoluta, sed forte, nec verum nec bonum ultra ens dicunt rationes absolutas. Minor etiam utriusque rationis est dubia quantum ad illam partem, quod bonum est objectum voluntatis; falsa autem quantum ad illud, quod verum est objectum intellectus, sicut dictum est in primo lib. dist. 3. quaest. 3. tam ergo major quam minor requirunt prolixiorem discussionem, quam ad praesentem quaestionem spectet: pro neutra ergo parte ponenda valet hoc medium.
(d) Ad rationes ergo ex illo medio sumptas. Ad primam infertur oppositum, quia sicut ens est potentiale respectu cujuscumque rationis specialis, ita propinquius sibi erit potentialius. Sed contra haec : Ratio entis praecise accepta est nobilior quacumque ratione superaddita praecise accepta, sicut ratio subjecti est nobilior ratione passionis: ergo quod sibi tanquam perfectissimo est propinquius, illud est perfectius. Unde falsum est quod ens se habet ad alia, sicut materia ad formam, sed magis in potentia quasi activa, sicut subjectum ad passionem.
Aliter dicitur, quod perfectissimo potest aliquid esse propinquius in uno ordine, et aliud in alio ordine, sicut substantiae immediatior est quantitas in uno ordine, quam qualitas: tamen qualitas est perfectius, et per consequens propinquius in alio ordine. Illud autem est simpliciter perfectius, quod in ordine nobiliori, vel secundum conditionem nobiliorem est propinquius perfectissimo, sicut bonum est propinquius enti in ordine communicandi perfectiones, sive finaliter terminandi et complenrli perfectionem alterius, juxta quod bonum uno modo dicitur communicativum sui secundum Augusti num 1. de Doctrina Christiana; alio modo finis 2. Phys. et 5. Metaph. et 1. Ethic. licet verum sit propinquius enti in ordine ad potentias operativas circa totum ens.
(e) Ad rationem in contrarium primo instatur, quia similiter posset argui de vero, nam verum est verum per essentiam ; bonum autem est verum per participationem: ergo verum verius: ergo et majus; et sic arguit Augustinus negative, 8. de Trin. cap. 2. Si non verius, nec majus, ubi non est locus, nisi a convertibili. Ideo respondeo, quod omnia ista transcendentia denominant se mutuo, et ideo aequalis perfectionis est esse essentialiter verum, sicut est esse essentialiter bonum, nisi probetur quod ratio veri est nobilior ratione boni, et e converso.
Alia responsio realior, quod ly magis potest referri ad inhaerentiam, vel ad praedicatum: inhaerentia sequitur identitatem extremorum: ergo quod essentialiter inest magis inest, prout determinat inhaerentiam vel identitatem, non autem prout determinat extremum inhaerens. Exemplum, album non est albius quam homo qui est nlbus.